Articulus 39
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI QUARTI : QUUMQUE VIDISSET BALAAM QUOD PLACERET, ETC.
CONTINUATUR hic historia duorum præcedentium capitulorum. Quumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret, ipse Balaam vel Deus per Balaam, Israeli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret. Præcedenti namque capitulo patuit, quod bis recessit per aliquantulum spatium a Balac, ceterisque adstantibus ad quærendum augurium, ut scilicet a dæmonibus instrueretur de modo maledicendi filiis Israel; sed angelo sancto præveniente et occurrente, impeditum est propositum Balaam, et jussus est benedicere plebi. Timens ergo ne et tertia vice sibi accideret simili modo, non ivit ad quærendum augurium, quia scivit quod non acquireret responsum a dæmone, sed quod angelus ei appareret, atque juberet benedicere populo. Sed dirigens contra desertum, in quo filii Israel quiescebant, vultum suum: quod fecit Deo instigante, ut sic excitaretur ad benedicendum populo Dei; et levans oculos exteriores et interiores, vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas. Nam quælibet tribus habuit locum et situm proprium, sibi assignatum per Moysen, distinctum ab aliis tribubus. Et irruente in se spiritu Dei. Proposuit impius ille maledicere plebi Dei; sed Spiritu Sancto præveniente, impeditus est actus voluntatis perversæ. Irruit autem in eum spiritus Dei per suum effectum, quia repente illuminatus est spiritu prophetiæ, et immutatum est cor ipsius, non de vitio ad virtutes, sed de consideratione malevola ad agnitionem salubrem, et si non sibi qui ea abusus est, aliis tamen. Irruit ergo in eum spiritus Dei, quantum ad dona gratiæ gratis datæ, quæ bonis et malis exsistunt communia.
Et assumpta parabola, ait. Job quoque legitur esse locutus assumpta parabola.1 Dixit Balaam filius Beor; dixit homo, cujus obturatus est oculus: obturatus, id est vitiis obscuratus, repletus et clausus, fuit oculus ejus interior, ita quod nihil salubriter ac meritorie vidit. Alia translatio habet: Dixit Balaam filius Beor, homo vere videns. Unde et littera alia habet, Cujus revelatus est oculus: ut sit sensus, quod oculus ejus interior fuit cœlestibus visionibus illustratus, quando et oculus ejus exterior fuit obturatus, id est somno clausus, quia in somno factæ sunt ei aliquæ revelationes, tam ab angelo bono, quam a malo, sæpius tamen a malo. Dixit auditor sermonum Dei: quoniam tam in somno quam in vigilia audivit a Deo per angelum verba prophetalia ac divina, imo et quædam præcepta, quibus et partim inobediens fuit, ut patuit et patebit; qui visionem Omnipotentis intuitus est, hoc est, revelationes imaginarias seu aliter sibi factas, veraciter intellexit. Vel, Visionem Omnipotentis, id est, ipsum Omnipotentem in visione cognovit speculative per suos effectus.
Qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus. Hoc multipliciter explanatur. Primo sic: Qui cadit, id est, ruit in culpam, et sic aperiuntur oculi ejus interiores: quia dum ruit ad quærendum auguria, contemplatus est in vigilia exteriori inspectione angelum, qui docuit eum quid diceret, et futura prænuntiavit eidem. Secundo sic, Qui cadit: quia dum angelum vidit ad oculum, prostravit se, adoravitque illum; vel ex timore et admiratione seu reverentia cecidit, vel ex alienatione a corpore, aut corporis debilitatione, quemadmodum in talibus visionibus fieri solet.2 Unde et Daniel : Collapsus sum, inquit, pronus in terram. Ezechiel quoque : Vidi, et cecidi in faciem meam.3 Et Isaias : Corrui quum audirem. Et post hujusmodi casum illuminati sunt spiritu prophetiæ oculi Balaam infelicis. Tertio sic : Qui cadit, hoc est, in somnum resolvitur, et sic aperiuntur oculi ejus, quia in somno revelationes quasdam sortitus est. Unde, ut aliqui dicunt, in Hebræo habetur : Qui ponit, id est, in lecto reclinat se, ut in historiis exponit Magister.
Hanc ultimam expositionem sequitur Albertus, dicens super illud Job, In horrore visionis nocturnæ, quando sopor solet occupare homines : Sopor est somnus profundus, ligans sensus et imaginationes; sed ad intellectum non perveniens, quia intellectus non est virtus in corpore : propter quod in sopore magis operatur, quia nec operatione membrorum, nec imaginatione sensuum evocatur vel impeditur. Somnus autem commune est ligamentum sensuum, non phantasiæ nec imaginationis. Unde ait Philosophus primo de Somno et vigilia, quod phantasia movetur in vigilia, et magis in somno. Hujus signum est, quod dicitur in Genesi, quia quum Dominus vellet Adæ revelare intellectuali revelatione, qualiter de latere Christi formanda esset Ecclesia, immisit soporem in Adam, ut scilicet non impedito intellectu, limpide perciperet revelationem. Hinc scriptum est in Canticorum libro : Ego dormio, et cor meum vigilat. Et in commendatione visionis Balaam, qua dicitur, Visionem Omnipotentis intuitus est, præmittitur, Dixit homo cujus obturatus est oculus, et sic aperiuntur oculi ejus : et intendit quod quanto obturatus est oculus exterior, tanto limpidius videt interior; et quanto cadit exterior profundiori destitutus sopore, tanto apertiores habet oculos interiores ad veritatis contemplationem. Hæc verba Alberti, quæ partim procedunt secundum philosophiam ipsius, recitative magis quam assertive commemoro.
A Præterea considerandum, quod Balaam vir ingeniosus et arrogans dona sibi supra merita sua collata, intelligens ea, non parum extollitur, et de eisdem se ipsum non mediocriter elevat, ac in præsentia regis et principum laudat, ut moris est superborum, ut scilicet omnibus esset admirationi, magisque honoraretur.4
Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel! Alia littera habet: Quam bonæ domus tuæ, Jacob! In quibus verbis, secundum Origenem, non laudat domos terrenas, sed populum habitantem in eis. Itaque tabernacula illa nominat pulchra, similiter ejus tentoria : quoniam filii Israel erant ordinate, pulchre, et sapienter divisi per loca et habitacula sua, et in tabernaculi gyro.5 Et primo erant divisi in duodecim tribus, præter tribum Leviticam. Quælibet quoque tribus fuit divisa per familias, domos, ac capita. Rursus duodecim tribus erant divisæ in quatuor partes, in quarum qualibet erant tres tribus, quæ quatuor partes erant in circuitu tabernaculi in quatuor locis, secundum quatuor plagas mundi. Levitæ quoque erant in tres partes divisi, et tabernaculo Dei propinquiores.6 Tam multiplex autem et condecens ordo, multum perornat atque pulchrificat tam habitacula quam habitantes in eis. Nam et ordo est optimum quid in rebus. Multum quoque intuentes delectat. Ex qua consideratione venerabilis doctor Richardus de Mediavilla, super primum Sententiarum probat, quod relatio sit ens reale, quoniam ordo qui est relatio, actum habet realem.
Ut valles nemorosæ, hoc est, nemoribus consitæ quæ sunt pulchræ ad intuendum, et delectabiles ad inhabitandum, et valent ad protegendum contra solis ardorem. Unde alia habet translatio : Ut nemora umbrantia. Ut horti juxta fluvios irrigui. Quemadmodum enim horti qui fluviis irrigantur, sunt fructuosi, herbisque virentes, et amœni ad conspectandum ac spatiandum in eis, sic populus Israel prole atque divitiis crevit, potestate et virtutibus floruit, et delectabiliter fuit dispositus;78 eratque deliciosum inter eos versari, ad inspiciendum assidua Dei miracula, ac præclara gratiarum charismata. Ut tabernacula quæ fixit Dominus. Hoc aliqui sic exponunt, quod tabernacula et tentoria populi imitabantur pulchritudinem tabernaculi Dei, quod Dominus fixit, et posuit in medio populi sui: quod et pluraliter Tabernacula nuncupatur, quoniam atrium comprehendebat, et in duas principales partes, videlicet tabernaculum exterius, tabernaculumque interius, fuit distinctum, et inibi fuit stabilis mansio Dei. Potest quoque intelligi, quod tabernaculum illud portatile, et tabernacula seu tentoria populi transferibilia, assimilavit in pulchritudine tabernaculis, quæ postea facta sunt a Salomone et a Zorobabel, et ceteris a Babylone reversis, quæ etiam facta fuerunt juxta similitudinem tabernaculi Moysis;910 et item domibus, quas filii Israel in terra promissionis construxerunt, quæ tabernacula non portatilia erant, sed fixa in uno jugiter loco quamdiu durabant. Quasi cedri prope aquas, quæ cedri sunt pulcherrimæ atque altissimæ arbores: sic populus Israel magna excellentia et decore virtutum est sublimatus.
Fluet aqua de situla ejus:11 hoc est, aqua sapientiæ salutaris accipietur ex doctoribus et sacris Scripturis populi hujus. Quemadmodum enim situla est instrumentum hauriendi aquas ex puteo, sic Prophetæ et sancti doctores legis, ex fonte æternæ et increatæ Sapientiæ, rivos sapientiæ ac scientiæ susceperunt. Similiter libri legis salutarem continebant doctrinam ex infusione sapientiæ Deitatis. Et semen illius erit in aquas multas: hoc est, populi magni ac innumerabiles gignentur ex semine Israeliticæ plebis: quod libri Regum ac Paralipomenon docent copiose esse impletum. Quod autem per aquas populi designentur ad litteram, constat ex verbis Salomonis, dicentis: Mitte panem tuum super transeuntes aquas.121314 In Apocalypsi quoque habetur: Aquæ multæ, populi multi. Et
Isaias: Beati, inquit, qui seminatis super omnes aquas. Vel, Semen illius, est prima et originalis scriptura legis Mosaicæ, ex qua diversi libri multiplicesque doctrinæ fluxerunt.
Tolletur propter Agag rex ejus, et auferetur regnum illius. Istud, secundum expositores communiter, est evidens prophetia de Saul, primo generali rege totius Israeliticæ plebis, quem Deus a Philistæis permisit occidi, regnumque Israel transtulit ad aliam tribum:15 quoniam Saul, secundum quod sibi erat præceptum a Domino, non occidit Agag regem Amalecitarum, et meliora pecora ejus, ut legitur primo libro Regum. Aliqui vero Hebræi dicunt, quod iste sit verus textus:1617 Altior Agag rex ejus, hoc est, Saul rex Israel potentior erit rege Amalec nomine Agag, et exaltabitur regnum ejus, quia post illam victoriam obtinuit Saul diversos triumphos, quemadmodum scriptum est primo libro Regum: Quocumque se vertit, superabat. Post mortem autem ipsius, multo plus exaltatum est regnum Israel sub David ac Salomone.18 Porro alia littera, quam Origenes exponit, aliter habet. Siquidem pro eo quod dictum est, Semen illius erit in aquas multas, sic continet, Exibit homo de semine ejus, et dominabitur gentibus multis. Quod quamvis aliquo modo videatur impletum in David et Salomone, quibus multæ gentes servierunt sub tributo, maxime tamen in Christo, cui Pater in Psalmo:19 Postula, inquit, a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.20 Deinde pro eo quod habemus, Tolletur propter Agag rex ejus, etc., habet sic: Exaltabitur super Gog regnum ejus, et crescet regnum ejus. In quibus verbis Gog non sumitur, prout est proprium nomen viri aut gentis, sed prout interpretatur Tecta, ut sit sensus, quod regnum Israel in altum excresceret, præsertim per perfectionem fidelium.
Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Hoc præcedenti capitulo scriptum expositumque est;2122232425 et nisi mysticum quid ac profundum includeret sensum, non hic (ut puto) sub eadem forma repeteretur. Devorabunt gentes hostes illius. Hoc sic potest intelligi, quod filii Israel devorabunt seu vincent gentes incredulas inimicas Dei seu Israeli-tici populi. Unde in Hebræo fertur haberi: Devorabit, scilicet Israel, gentes hostes suos. Alia quoque translatio habet, Edent gentes inimicorum suorum, et ita quod dicitur, Gentes inimicorum suorum, intransitive accipitur pro gentibus adversariis Israeli. Ossaque eorum confringent: id est, filii Israel adversarios suos penitus conterent, eorumque robur comminuent, sicut hoc in libris Josue ac Judicum recitatur impletum; et perforabunt sagittis adversarios suos: hoc tamen in præfatis Josue et Judicum libris non legitur ad litteram adimpletum, nisi forsan metaphorice accipiatur. Sed in libro Regum legitur, Saul emissarios habuisse; occisoque Saul, legitur David jussisse, ut docerent filios Juda arcum, id est artem sagittandi. Accubans dormivit ut leo: id est, populus Israel in terra promissionis quiescet, dormietque secure instar leonis; et quasi leæna quam suscitare nullus audebit: quia sicut vix aliquis est qui audet suscitare leænam, sic vix aliqua gens audebit filios Israel impugnare. Quod sub Josue fuit impletum, quia ut legitur in Josue, Nullus contra filios Israel mutire ausus est, et fuit eis terra subjecta; certumque est, quod permanentibus filiis Israel in observantia legis plenarie, nullus eis poterat prævalere. Qui benedixerit tibi, o Israel, erit et ipse benedictus, id est, bene aget tibi benedicendo, et Deo placebit, dummodo non ponat obicem suæ benedictioni, quemadmodum fecit hic Balaam: quia quamvis populo Israel benedixit, nihilo minus fuit maledictus propter alia sua peccata. Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur, id est, maledici merebitur.
His auditis, Balac vehementer indignans, interrupit vaticinia Balaam. Propter quod subditur: Iratusque Balac contra Balaam, complosis, id est super se percussis, manibus, vel complosis, id est in pugnum contractis, ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus econtrario tertio, id est tertia vice, benedixisti. Revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te donis, obsequiis et exhibitionibus reverentiarum, si mihi acquievisses; sed Dominus privavit te honore disposito, per hoc quod inclinavit te in ea quæ displicent mihi. Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis dixi, Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo, sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? Verumtamen pergens ad populum meum, dabo tibi consilium, quid populus tuus huic populo faciat: id est, quamvis tunc ita locutus sim, nunc tamen mutato proposito, quum cœpero ad terram meam reverti, consulam tibi qualiter subditi tui poterunt populum Israel ad peccata, et ex consequenti ad pœnam et dejectionem pertrahere; extremo tempore. Quod dicitur, Extremo tempore, Rabbi Paulus refert ad prophetias sequentes, quas dicit pertinere ad Judæos sub tempore Christi et evangelicæ legis. Quod convenienter dictum videretur, nisi post istud complexum alia verba interponerentur, quæ declarant quod tempus istud extremum, sit referendum ad verba præhabita: ut sit sensus, Quid populus tuus faciat populo huic extremo tempore, id est ultimis diebus in quibus recedam a vobis; vel extremo tempore, id est tempore necessitatis, quo viderint se aliter non posse resistere filiis Israel; vel extremo tempore vitæ suæ, quia fortassis probabiliter cognovit Balaam, quod populus Balac regis cito occideretur et periret post expletionem consilii quod dare proposuit. Dedit tamen consilium ad satisfaciendum aliqualiter regi, cui in toto satisfacere non valebat.26
Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor; dixit homo cu-272829 jus obturatus est oculus; dixit auditor sermonum Dei. Ista exposita sunt. Qui novit doctrinam Altissimi, id est, prophetalia documenta sibi divinitus revelata veraciter intellexit, et alia multa moralia dogmata noscit, quæ a Deo fontaliter cognoscuntur: quoniam omnis sapientia a Domino Deo est, a quo etiam fluit et datur naturale lumen mentis humanæ, per quod naturalia et moralia plurima cognoscuntur. Unde ad Romanos de philosophis ait Apostolus: Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis revelavit.30 Qui visiones Omnipotentis videt, hoc est quod nunc dixit, Visionem Omnipotentis intuitus est. Similiter quod subjungit, Qui cadens, apertos habet oculos, idem est ei quod protulit, Qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus. Verum, ut Origenes disseruit, vix de aliquo Prophetarum tam magnifica recitantur, aut quisquam eorum in proœmio vaticiniorum suorum tam sublimiter se commendat; sed juxta prætacta, arrogans iste avidus lucri et laudis, in conspectu regis ac principum, dona gratiæ gratis datæ sibi concessa in tantum magnificavit, ut amplius reputaretur.
Videbo eum, sed non modo. Quid est quod ait, Videbo eum, quum non præmiserit quemquam ad quem fiat ista relatio? Sed quæstio ista perfidis Judæis potest proponi, qui hoc quod ait, Eum, exponunt (ut fertur) de statu prospero filiorum Israel sub David et Salomone: quem statum Balaam vidit in spiritu. Quæ expositio videtur extorta, quum non sit immediate jam ante mentio facta de statu aut populo illo, sed de Deo quem Balaam altissimum et omnipotentem vocavit. Ideo vera et propria est catholicorum expositio Patrum, qui per Eum, intelligunt verum Deum, de quo immediate facta est mentio: ut sit sensus, Videbo eum, videlicet Unigenitum Dei, Verbum æternum, Christum incarnatum: quem Balaam vidit in spiritu per gratiam prophetiæ et fidem informem, eo modo quo dicitur fidem hujusmodi habuisse; Sed non modo, id est, tempore meo non erit incarnatio ejus, nec in sua persona eum conspiciam visu corporeo in hac vita. Ultimo, Videbo eum in futuro generali judicio et in secundo ejus adventu, sicut et sanctus Job dixit: In carne mea videbo Deum Salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt.31 Potest quoque aliquo modo exponi de Christo, quoad primum ejus adventum: in quo etsi Balaam non vidit eum oculis propriis, tamen in posteris suis vidit Christum, quando tres Magi ex Balaam nati, Christum corporaliter præsentem in sua infantia adoraverunt. Intuebor illum, sed non prope: quia longe distat ejus adventus a tempore meo; vel, Non prope, id est, Deum clare et immediate in se ipso intueri nequeo in vita præsenti, sed per creatas species, et per suos effectus dumtaxat. Unde scriptum est:32 Omnes homines vident Deum, unusquisque intuetur procul.
Orietur stella ex Jacob. Judæi ad Christum conversi, de ipso Christo ista exponunt; similiter quidam Judæorum doctores increduli, sed alia intentione: quia quod credimus factum, credunt futurum. Unde et Rabbi Paulus testatur: Rabbi Moyses Gerundensis super hunc locum scribit: Messias congregaturus est dispersos Israel ab extremis terræ usque ad extremum terræ, idcirco assimilatur stellæ, quæ transit per firmamentum a summo cœli. Quidam vero Hebræi increduli, per stellam intelligunt David regem, qui ob suam sapientiam et sanctitatem stella vocatur: quem item per virgam intelligunt ob suam regiam potestatem, quum subditur, et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab. Scriptum est enim secundo Regum, quod regem Moab et populum ejus devicit.33 Vastabitque omnes filios Seth. Isti per filios Seth, intelligunt habitatores urbis nomine Seth situatæ in regno Moab, quos dicunt a David occisos. Et erit Idumæa possessio ejus, quia servivit David regi sub tributo;34 hereditas Seir, id est terra Edom, videlicet Idumæa, cedet inimicis suis, id est, in dominium regum filiorum Israel, scilicet35
David et Salomonis, veniet. Israel vero fortiter aget, id est, victoriose prævalebit, virtuoseque vivet. De Jacob erit qui dominetur. Hoc referunt ad Salomonem, quem dicunt toti orbi dominatum, juxta illud tertio Regum : Magnificatus est Salomon super omnes reges, et singuli deferebant ei munera.3637 Et perdat reliquias civitatis, id est, eos vincet quos pater suus David non vicit. Quidam tamen Hebræi per dominatorem istum intelligunt regem Messiam, quem dicunt in temporali potestate venturum ac regnaturum, perditurum quoque reliquias civitatis Romæ, id est eos qui tunc in Romana fuerint urbe.
Verumtamen expositiones istæ probantur ineptæ, quia nec David nec Salomon fuit hereditarius Idumææ possessor, quamvis Idumæa fuerat tributaria eis. Quemadmodum enim Deus prohibuit filios Israel ab invasione Idumæorum quando ex Egypto venerunt, eo quod terram Idumææ contulerat Esau et filiis ejus, sic eadem ratione posteris Israelitarum non licuit Idumæam hereditarie possidere.38 Salomon quoque non præfuit toti orbi, imo nec decimæ ejus parti; nec hoc prætendit auctoritas allegata, sed quod magnificatus est divitiis et gloria super omnes reges, id est, præ unoquoque regum seu præ cunctis divisim : et quod singuli detulerunt ei munera, intelligitur de regibus in circuitu Israelitici regni, seu non multum39 remote sitis, vel est per hyperbolen aut synecdochen dictum, secundum quod tales locutiones in Scripturis veteris Testamenti frequentes sunt. Denique Prophetæ apertissime prædixerunt, Messiam in primo suo adventu in omni humilitate et paupertate venturum, ut judicaretur ac pateretur, suaque passione redimeret mundum; Judæos quoque tunc excæcandos ac relinquendos, et gentes credituras esse in ipsum : ad quæ omnia comprobanda, introductæ sunt alibi auctoritates Prophetarum et legis copiosissimæ.
Idcirco per stellam hoc loco intelligendus est Christus rex cœlestis, omni sapientia sanctitateque plenus, qui in Apocalypsi testatur :40 Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. Per virgam vero consurgentem de Israel, intelligitur idem Christus, judex et princeps populi christiani, seu regia ejus potestas vel evangelica lex. Unde habetur in Psalmis :41 Virga directionis, virga regni tui.42 Itemque : Reges eos in virga ferrea. Potest rursus per virgam intelligi sacratissima Virgo Christifera, de qua loquitur Isaias : Egredietur virga de radice Jesse. Et percutiet duces Moab, id est, Moabitas eorumque principes corriget virga seu disciplina evangelicæ legis, convertendo eos ad fidem. Unde Isaias testatus est : Percutiet terram virga oris sui.
Vastabitque omnes filios Seth, id est, totum genus humanum, seu quosdam ex omni genere, statu, graduque hominum, salubriter mortificabit et jugo suæ legis subjiciet, ita quod per arctam viam incedent salutis. Hinc Psalmista locutus est Christo : Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime ;43 sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis. Ista est salubris vastatio, de qua Dominus per Isaiam prædixit : Volabunt in humeros Philistiim, simul deprædabuntur filios orientis. Et ipse Dominus in Evangelio Joannis : Qui amat animam suam, perdet eam. Circa hunc passum loquitur Origenes, et habetur in Glossa : Iste est Seth filius Adæ, a quo, videlicet Seth, descendit omne genus humanum. Qui enim de Cain nati sunt, diluvio perierunt. Hinc et Lyra hic scribit : De Seth egressi sunt omnes populi, quoniam Abel mortuus est sine filiis, et filii Cain fuerunt deleti diluvio. Sed his objici potest, quod quamvis Scriptura in speciali non exprimit, nisi hos tres filios Adæ, certum est tamen quod Adam habuit alios quamplures filios, de quibus nati sunt innumerabiles homines. Unde scriptum est :
Matth. vii, 14.
Ps. xliv, 4, 6.
Is. xi, 14.
Joann. xii, 25.
Gen. iv, 25.
Facti sunt dies Adam postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. Sed istud videtur posse solvi per hoc quod in Scholastica fertur historia : De Seth totum genus humanum est, de quo Seth fuit Noe. Itaque, qui post diluvium44
Ibid. v, 4. exstiterunt, nati sunt de Seth, in quantum prodierunt ex filiis Noe nati de Seth. Nihilo minus ante diluvium fuerunt multi, qui neque de Seth, neque de Cain exorti sunt.
Et erit Idumæa possessio ejus, quoniam gens illa fuit per evangelicæ legis prædicationem Christo subjecta. Hereditas Seir cedet inimicis suis. Apostoli ex Judæis nati, constituti sunt principes super omnem terram;45 populus autem Seir Judæos reputavit hostes et adversarios suos. Dum ergo in Christi et Apostolorum ditionem redacti sunt, cesserunt in hereditatem inimicis suis, non quod Christus et Apostoli fuerint inimici illorum, sed quoniam illi erant æmuli Judæorum. Ideo Pater in Psalmo ait Christo: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Israel vero fortiter aget, quoniam Christus, et ejus discipuli ex Judaismo conversi, omnem orbem terrarum converterunt ad Dominum. Hinc scriptum est in Isaia: Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.46 De hac vastatione, possessione, conversione et fortitudine Israel, multa sunt scripta in Michæa, ubi inter cetera legitur:
Stabit et pascet in fortitudine Domini; et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ. Et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines; et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus.
Et erunt reliquiæ Jacob in gentibus quasi leo, et quasi leæna.47 De Jacob erit qui dominetur: id est, Christus omnium dominator, erit ex semine Jacob secundum carnem: de quo legitur in Daniele, quod Antiquus dierum, videlicet Pater æternus, dedit ei potestatem et honorem et regnum;48 et omnes populi, tribus et linguæ ipsi servient.
Unde prædixit Psalmista:49 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ. Et perdat reliquias civitatis.
Omnes enim qui non credunt in Christum, condemnantur ab ipso, qui sunt reliquiæ civitatis Babylonis et ecclesiæ malignantis, et filii hujus sæculi nequam.50
Hæc Balaam iste prophetavit de Christo. Quidam autem per stellam, intelligunt stellam quæ Magis apparuit, quæ orta est ex Jacob, id est, ad designandam nativitatem Christi ex Jacob progeniti.51 Propter quod loquitur Origenes, quod stella illa fuit indicium deitatis Christi, et quod de deitate Christi, id est Christo Deo, dicitur, Orietur stella ex Jacob; de humanitate vero, Exsurget homo ex Israel.
Consequenter describitur qualiter Balaam prophetavit de aliis gentibus. Quumque vidisset Amalec. Unde elicitur, quod aliqui principales ex Amalecitis confluxerunt ad Balac, vel pro consilio acquirendo, vel pro subsidio exhibendo. Assumens parabolam, ait: Principium gentium Amalec. Hoc secundum quosdam ad litteram stare non potest, quoniam Amalec non fuerat ante ceteras gentes universas; sed diabolus designatus per ipsum, fuit principium gentium incredularum, quando ex cultoribus Dei fecit idololatras vel iniquos. Alii vero exponunt ad litteram, quod Amalec fuit principium gentium contra filios Israel pugnantium, quia dum egressi fuissent Ægyptum, primo ab Amalecitis sunt impugnati, ut dictum est in Exodo. Cujus extrema perdentur, id est, posteri populi Amalec a filiis Israel occidentur:52 quod factum est per Saul et populum ejus, quando per Samuelem locutus est Dominus, Recensui quæ Amalec fecit filiis Israel quando egressi sunt de Ægypto, ut in primo libro Regum scribitur.53 Vel dicitur Amalec principium gentium propter multitudinem populi nati ex ipso Amalec filio Eliphaz, primogeniti ipsius Esau, ut legitur in Genesi.54
Vidit quoque Cinæum. Per Cinæum quandoque intelligitur certa persona, quæ alio nomine dicta est Hobab, qui (ut probabilius dicitur) fuit filius Jethro, qui vocatus est etiam Raguel.5556 Sed nunc per Cinæum accipitur certa progenies nata de terra Madian ex semine Jethro. Et assumpta parabola, ait: Robustum est quidem habitaculum tuum, id est, in regione aut urbe forti seu in domibus firmis moraris;57 A sed si in petra posueris nidum tuum, id est, quamvis in ædibus saxeis seu petrosis habitationem feceris tibi, et fueris electus de stirpe Cin, id est, dato quod sis de elegantioribus natis ex semine viri Cin nomine, a quo Cinæi sunt appellati, quamdiu poteris permanere? quasi dicat, Non permanebit posteritas tua tamdiu ut putas. Assur enim capiet te, id est, rex et populus Assyriorum capiet te: quod aliqui dicunt impletum, quando sub Osee rege Israel captæ sunt decem tribus Israel ac translata, cum quibus Cinæi tunc prope ipsas tribus manentes, sunt capti, quod et ante contingere potuit.58
Assumptaque parabola, iterum locutus est: Heu, quis victurus est quando ista faciet Deus? Istud dupliciter potest exponi. Primo, ut exclamatio ista ad præcedentia referatur: tanquam dicat, O quis vivet? et heu quod ego non vivam tunc, quando implebuntur ea quæ dixi, Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel, qui idololatriam destruet, et gentes suæ subjiciet legi! quasi dicat, Beati qui vivent tunc, et viderint ea visione fidei, secundum quod Christus ait discipulis: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, quod multi reges et Prophetæ voluerunt ea videre, et non viderunt.59 Secundo, exclamatio ista refertur ad subsequentia, ad insinuandum quod illa fierent circa primum Christi adventum, instante incarnatione Filii Dei. Nam subditur: Venient in trieribus de Italia, id est, Romani et Italici venient per aquas in navibus tres ordines remorum habentibus, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos. Hoc factum est quando Romani cœperunt obtinere monarchiam et undique prævalere. Quumque Julius vastasset occidentem, atque Pompeius orientem, idem Pompeius intravit Jerusalem, graviterque oppressit Judæos, sicut in chronicis legitur, et Josephus refert. Julio autem successit in imperio Octavianus, sub cujus imperio incarnatus et natus est mundi Salvator.60
Et ad extremum etiam ipsi peribunt. Judæi increduli putant imperium Romanorum per suum Messiam penitus destruendum: et verum est quod Antichristus potissimum destruet illud ad modicum tempus. Interim tamen non deficiet nec cessabit in toto. Verumtamen a tempore quo monarchiam obtinuerunt, statim cœperunt contra se invicem dimicare, et sicut refert Orosius, et Augustinus in libro de Civitate Dei, gravius dilaniaverunt et vastaverunt se mutuo, quam antea erant ab extraneis devastati. Quod etiam in visione quam Daniel regi Babylonis exposuit, evidenter est prænuntiatum. Ibi namque fertur de quarto fortissimo regno, videlicet imperio Romanorum: Regnum quartum erit velut ferrum. Quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia hæc, utpote cetera regna. Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit; et ex parte erit solidum, et ex parte debile. Commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum non potest misceri testæ.6162 Denique instante Antichristi adventu, fiet discessio præcipua ab utroque imperio, puta papali et imperiali. Occiso autem Antichristo, pene universus orbis convertetur ad Christum, et idololatria prorsus cessabit, atque Romanum imperium erit plenum; sed modico tempore hoc durabit, quia secundus Christi instabit adventus ad universale judicium.
His demum quæ dicta sunt de Christo, Percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth, manifeste consonat quod Daniel de regno Christi inducit: In diebus illorum regnorum suscitabit Deus cœli regnum, quod in æternum non dissipabitur; et regnum ejus populo alteri non tradetur. Comminuet et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum, secundum quod vidisti quod de monte abscissus est lapis sine manibus.63 Et comminuet testam et ferrum et æs et argentum et aurum.64 Quæ omnia super Danielem exposita sunt diffuse. Et quantum ad hæc, aliquo modo posset salvari quod in Scholastica historia ex Josepho allegatur hoc modo: Dicit Josephus ipsum Balaam prophetasse adhuc, totum orbem futurum eorum, videlicet Hebræorum, habitaculum, etiam insulas, in æternum; et quum pars prophetiæ sit expleta, reliquum pro certo implendum est. Hæc ibi.
Surrexitque Balaam, postquam ista sedendo locutus est, vel potius postea. Nam prædicta et forsitan multo plura videtur stando locutus, juxta profana Balac altaria. Et reversus est, id est, cœpit reverti, in locum suum. Tamen (ut infra habebitur) in via ad Balac seu Madianitas regressus est. Balac quoque via qua venerat, rediit. Deduxerat quippe cum principibus suis ipsum Balaam usque ad terminos Madian, prout in exordio expositionis sequentis tangetur capituli.
Footnotes
-
Job xxvii, 1. ↩
-
Dan. viii, 18. ↩
-
Is. xxi, 3. ↩
-
* nec intelligens ea se aliunde habere (3ª ed.) ↩
-
Num. u. 2 et seq. ↩
-
Num. u. 17 et seq. ↩
-
Job iv, 13. ↩
-
Ezech. ii, 1. ↩
-
III Reg. vi, vii. ↩
-
1 Esdr. ii, 8 et seq.; vi, 3 et seq. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Apoc. xvii, 15. ↩
-
Eecle. xi, 1. ↩
-
Eccle. xi, 1. ↩
-
1 Reg. xxxi, 6. 11 Reg. ii, 4; v, 3. ↩
-
1 Reg. xv, 9. ↩
-
I Reg. xv, 9. ↩
-
1 Reg. xiv. 47. ↩
-
11 Reg. viii, 111 Reg. ix. ↩
-
Ps. ii, 8. ↩
-
II Reg. viii, III Reg. ix. ↩
-
II Reg. ii, 4; v, 3. ↩
-
I Reg. xxxi, 6. ↩
-
I Esdr. iii, 8 et seq.; vi, 3 et seq. ↩
-
Num. xxiii, 22. ↩
-
Eccli. 1, 1. ↩
-
Josue x, 21. ↩
-
II Reg. i, 18. ↩
-
I Reg. xxii, 17. ↩
-
Rom. 1, 19. ↩
-
Job xix, 26, 27. ↩
-
Job xxxvi, 25. ↩
-
II Reg. viii, 2. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Rom. i, 19. ↩
-
III Reg. x, 23, 25. ↩
-
Ibid. 25; iv, 21. ↩
-
Deut. n, 5. ↩
-
Eccli. i, 1. ↩
-
Apoc. xxii, 16. ↩
-
Ps. xliv, 7; n, 9. ↩
-
Ps. xliv, 7; ii, 9. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Deut. ii, 5. ↩
-
Ps. XLIV, 17. ↩
-
Is. XI, 14. ↩
-
Mich. v, 4-6, 8. ↩
-
Dan. VII, 13, 14. ↩
-
Ps. XXI, 28. ↩
-
Marc. XVI, 16. ↩
-
Matth. n, 2. ↩
-
Exod. XVII, 8. ↩
-
1 Reg. XV, 2. ↩
-
Gen. XXXVI, 4, 12. ↩
-
Exod. n, 18. ↩
-
Num. X, 29. ↩
-
Ps. II, 8. ↩
-
IV Reg. xvii, 6. ↩
-
Luc. x, 23, 24. ↩
-
De Bello Jud. 1, 13 et seq. ↩
-
Dan. ii, 40-43. ↩
-
Dan. ii, 40-43. ↩
-
Ibid. 44, 45. ↩
-
De Bello Jud. i, 13 et seq. ↩
Chapter 40 of 56