Skip to the text

Articulus 40

EXPOSITIO SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI VICESIMI QUARTI.

BALAAM recte figurat eos, qui animo obstinato renuunt converti ad Dominum, et quasi de industria ab ipso recedunt, juxta illud in Job: Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Siquidem impius Balaam vitans angeli sancti occursum, maluit sibi occurrere dæmonem, sibi apparere assuetum. Sic quidam vitant accedere eos, a quibus se æstimant corripiendos atque salubriter informandos, cupiuntque sibi occurrere dæmonem, id est consultorem sociumque pestiferum; et quidquid suggerit inimicus salutis, mox amplectuntur. Verumtamen sicut ipsum Balaam cohibuit angelus sanctus a vitiis multis, sic angeli sancti hominum custodes fidelissimi, retrahunt sibi commissos, quantumlibet pravos, a multis excessibus.1

Dirigens Balaam contra desertum vultum suum, vidit Israel in tentoriis commorantem. Sic interdum contingit quod aliqui litterati, sed mente carnales et mundani, considerant vitam sanctorum eremitarum, regularemque observantiam religiosorum: ex quibus compunguntur ad horam, et hujuscemodi appetunt vel potius laudant vitam; attamen pondere vitiosorum pressi affectuum, non sequuntur instinctum angelicum nec divinum, nec admonitionem fraternam, imo nec conscientiæ suæ dictamen: quibus informis scientia intolerabilius parit judicium. Quorum unusquisque dicere potest: Dixit homo cujus obturatus est oculus; dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est; qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus. Talis quippe, mentis oculum habet vitiis et passionibus obscuratum, nihilo minus audivit sermones Dei, nec implet, cui Jacobus ait apostolus: Si quis auditor est verbi Dei, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo;2 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuit. Ideo rursus hortatur: Estote factores legis, et non auditores tantum, fallentes vosmet-ipsos.3 Talis quoque visionem Omnipotentis intuetur, dum ea quæ in veteri Testamento de Christo et evangelica lege sunt prædicta, intelligit vel audit exponi, sive dum specialem aliquam de Deo notitiam suscipit. Quo cadente in culpam, aperiuntur oculi conscientiæ ejus: quia post culpæ perpetrationem habet interdum gravem remorsum, nisi forte adeo sit perversus, ut

Is. III, 9. glorietur malo commisso, et suum jactans peccatum, prædicet illud ut Sodoma.

Ps. XXXIII, 9. Petr. II, 3. Ps. XXIV, 15.

Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel! Per Jacob designantur fideles activi, et qui contra vitia præliantur, eaque vincunt. Horum tabernacula sunt status et congregationes incipientium ac proficientium, atque eorum qui exterioribus misericordiæ operibus sunt intenti, in quibus est decor gratiæ, et pulchritudo virtutum, ac multiplex ordo. Porro tentoria Israel sunt congregationes contemplativorum, status perfectorum, gradusque prælatorum, qui vacant et vident quam suavis est Dominus, et dicere possunt: Oculi mei semper ad Dominum; aut qui spirituales misericordiæ actus exercent, aliosque efficaciter regunt. Rursus tentoria Israel, sunt religiosa cœnobia, cellæ solitariorum, reclusoria electorum: in quibus omnibus est ineffabilis pulchritudo interior. Et ipsa universalis Ecclesia militans, est pulcherrime ordinata, decentissime quoque distincta, et ineffabili modo ornata intus et extra, sed potissimum intra per gratiam, virtutes, dona, fructus, et beatitudines, et per multiplicem omnium horum gradum et ordinem; deinde per dona multiformia gratiarum gratis datarum, per ecclesiasticas et spirituales personas, per varias religiones, per principatus et prælationes. Ut valles nemorosæ, per quas corda humilium plena fructu virtutum signantur. Ut horti irrigui, per quos exprimuntur proficientes, qui desuper irrigantur assidue. Ut tabernacula quæ fixit Dominus, per quæ mentes stabilitæ in Deo accipiuntur. Quasi cedri, per quas contemplativi et perfecti, præsertim prælati, significantur. Fluet aqua de situla ejus, id est, ex ore doctorum et prædicatorum fidelium procedit copiosa ac salutaris doctrina, ex qua multi spiritualiter recreantur atque gignuntur, dum iniqui convertuntur ad fontem totius salutis.

Tolletur propter Agag rex ejus. Hoc impletur, dum prælati aut principes christiani reprobantur a Deo, eo quod iniquis et potentibus sæculi persecutoribus et tyrannis, aut aliis vitiosis hominibus non resistunt, ut obligantur, increpando, prædicando, orando, seu modis aliis renitendo; sed permittunt mala increscere, justos opprimi, Ecclesiam devastari. Deus eduxit illum de Ægypto. Christus namque transtulit nos de potestate tenebrarum in regnum suæ Ecclesiæ, in locum religiosum, in pœnitentiæ statum, in admirabile lumen suum. Cujus fortitudo similis est rhinocerotis: quia quem nullus unquam capere aut comprehendere quivit, mundissimæ et incomparabilis sanctimoniæ Virgo, sua humilitate, caritate, decore in se traxit, concepit et peperit, lactavit et maternaliter contrectavit, imo et subditum habuit sibi ac commorantem. Devorabunt gentes hostes illius. Populus christianus Deo perfecte obediens, adversariis suis corporaliter ac spiritualiter ubertim prævaluit, et ubique terrarum diffusus est, tamque incomparabilibus donis supernaturalibus fuit repletus, ut ei dignissime dicatur: Qui benedixerit tibi, erit benedictus; et qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur.

Videbo eum, sed non modo. Videbimus plane Deum deorum in Sion triumphante Ecclesia, clare per speciem, et immediate facie ad faciem: quod in præsenti non conceditur vita.

Principium gentium Amalec, etc. Per Amalec, qui interpretatur ablingens, designantur avari, qui jugiter lambunt terrena, et quasi ablingendo aliorum cupiunt bona. Idcirco perdentur eorum extrema, quoniam quidquid superflue colligunt, una hora in fine amittent, quemadmodum sanctus Job loquitur: Dives quum dormierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia. Et Psalmista: Nihil, inquit, invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Videns quoque Cinæum. Per Cinæum intelliguntur potentes et nobiles hujus mundi, in quibus elatio atque præsumptio, potentiæ divitiisque frequenter junguntur. Hi tales quantumlibet terrenis opibus, potestate clientium, fortitudine mu-

Coloss. I, 13.

Petr. II, 9.

Ps. LXXXIII, 8.

Cor. XIII, 12.

Job XXVII, 19, 20.

Ps. LXXV, 6. nitionum armaverint se, nil proderit eis, quia subito una hora veniet hora judicii eorum, qua potentes potenter tormenta patientur, et ignobiles esse cernentur quicumque Dei contempserunt præcepta, hoc est, qui non curaverunt nec sategerunt obedire proprio Creatori.4 Denique tales sæpe a sibi similibus et potentioribus in hac vita dejiciuntur, quia et unus reprobus multoties est instrumentum divinæ justitiæ ad puniendum peccata alterius, sicut per Persas et Medos punivit impietates Assyriorum et Chaldæorum, per Græcos autem punivit Persas et Medos, per Romanos vero dejecit Græcos ac ceteras nationes.5 Idcirco per Isaiam ait ad regem Assyriorum: Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est.6

Footnotes

  1. Num.xxii, 32. ↩

  2. Jacob.1, 23, 24. ↩

  3. Ibid. 22. ↩

  4. Sap. vi, 7. ↩

  5. Dan. v, 28. ↩

  6. Is. x, 5. ↩

Chapter 41 of 56