Skip to the text

Articulus 41

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI QUINTI: MORABATUR AUTEM ISRAEL EO TEMPORE.

EFFECTUS iniquissimæ suggestionis reprobi Balaam, hoc loco describitur. Morabatur autem Israel eo tempore, quo fiebant quæ in præcedenti scribuntur capitulo, in Setim, id est in loco deserti sic appellato arboribus consito, qui et contra solis valebat ardorem; et fornicatus est populus Israel cum filiabus Moab. Qualiter factum sit istud, Moyses brevitati studens in quibusdam historiis, hoc loco non exprimit, sed infra ait: Cur feminas reservastis? Nonne istæ sunt quæ deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt super peccato Phogor, unde et percussus est populus?12 De hac re in multis Scripturæ locis fit mentio. Nam et in Apocalypsi istud apertius legitur: Balaam docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari.34 Judas quoque apostolus in sua Canonica scripsit: Væ illis qui errore Balaam, mercede effusi sunt.5 Denique per Michæam loqui-tur Dominus: Populus meus, memento, quæso, quid cogitaverit contra te Balac rex Moab, et quid ei responderit Balaam.6 Sed et in libro Josue legitur: Surrexit Balac filius Sephor, et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam ut malediceret vobis, et ego nolui audire eum, et liberavi vos de manu ejus.7 Verumtamen Moyses non scribit quod Balac pugnavit contra filios Israel saltem manu armata. Hieronymus vero dicit, quod perduxit exercitum contra Hebræos. Unde elicitur, quod ad pugnandum se præparavit.

Itaque, sicut et in Scholastica fertur historia: Quum Balaam in finibus Madian valediceret Balac et principibus ejus, consuluit ut mitterent virgines nobiles, pulchras, ornatas, quarum specie filii Israel, ad carnalia proni, accenderentur; quumque cum encæniis seu mercibus circa tentoria Israel convenissent, invitarentque Israelitas ad sui accessum et emptionem, deinde ad commixtionem, inflammatis vero filiis Israel non acquiescerent ad copulam fœdam, nisi prius de sacrificiis deorum earum comederent, ac idola adorarent: quod totum sic factum est, idque consuluit Balaam, quatenus Deo Israelitis irato, devincerentur. Deo namque eis, inquit, propitio, nec bella, nec pestis aliqua eos corrumpere poterit.

Hinc itaque dicitur: Fornicatus est populus cum filiabus Moab, quæ vocaverunt eos, scilicet filios Israel, ad sacrificia sua. At illi concupiscentia victi, comederunt idolothyta, et adoraverunt deos earum. Forte adoraverunt deos, non quod putaverunt deos illos esse colendos, sed ne obscenis carerent deliciis, sicut et Salomon, ne suas contristaret delicias.8 Sed quomodo dicuntur hic fornicati cum filiabus Moabitarum, quum infra legantur peccasse cum filiabus Madianitarum? Respondetur, quod cum utrisque transgressi sunt. Unde Magister in historiis ait, quod de Madianitis puellis missæ sunt plures, et de Moabitis virginibus paucæ, quia naturaliter sunt deformes. Initiatusque est Israel Beelphegor, id est, populus Israel pro parte consecratus est idolo Madianitarum sic dicto; quia videlicet populus ille tam proclivis ad scelera, se ipsum applicuit venerationi idoli hujus.

Et iratus Dominus, ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem, id est versus orientem, vel mane sole ascendente, in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. Hoc aliqui sic exponunt, quod principes jussi sunt crucifigi, eo quod unusquisque eorum plebem sibi subjectam a fornicatione illa carnali cum puellis, et spirituali cum idolis atque dæmonibus, non compescuerunt. Sed huic expositioni videtur obviare quod subditur: Dixitque Moyses ad judices Israel: Occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor. Judices enim principes erant, econverso. Si ergo Moyses commisit judicibus occidere idololatras, ipsi non erant affigendi patibulo. Insuper, si per suspensionem principum fuit ira Dei avertenda a populo, quid necesse fuit jubere principibus ut occiderent ceteros reos? Hinc quidam per principes intelligunt auctores seu principales factores idololatriæ hujus. Aliqui vero exponunt sic: Tolle principes, id est, accipe eos tecum, ad dijudicandum puniendumque idololatras. Sed his obviare videtur translatio Septuaginta quæ habet: Accipe duces populi, et ostenta eos Domino contra solem;9 ubi Aquila transtulit, Confige eos. Hinc Origenes et Augustinus, Glossa, multique alii referunt pœnam istam ad principes, eo quod populum non prohibuerunt aut corripuerunt. Nam principes aderant sibi commissis. Sed tunc quæstio oritur, an jussio ista de suspensione principum fuit impleta: si sic, cur non est scriptum? si non, ubi obedientia Moysis?

De hoc Augustinus sic scribit: Mirum quod Scriptura non narrat, an hoc fuit ex præcepto Dei impletum, quod contemni potuisse non video, aut contemptum impune contemni. Si autem factum est et tacitum, cur ex eo quod Phinees transfixit fornicantes, Scriptura dicit Dominum esse placatum, et plagam cessasse, quasi crucifixis ducibus, sicut præceperat Dominus, indignatio ejus perseverans, adhuc alio modo videretur placanda, quum tamen dixisset iram suam ab Israel avertendam ducibus crucifixis? Et si hoc ita factum est, quid necesse fuit ut Phinees ad placandum Dominum, fornicantes transfoderet, Scripturaque perhiberet hoc modo Dominum esse placatum? Deinde Augustinus solvit, dicendo: Nisi forte intelligamus, quum illud quod præceperat Dominus de ducibus suspendendis, Moyses implere disponeret, voluisse etiam Moysen secundum legem punire illa flagitia, ita ut juberet unumquemque interficere proximum suum diis alienis consecratum, et inter hæc Phinees perfoderit fornicantes: sicque ira Dei placata, non fuisse opus duces suspendi. Hæc Augustinus. Insuper dici potest, quod diversus ibi fuit principum et judicum ordo, quoniam aliqui erant tribuni, aliqui centuriones, quidam quinquagenarii: ideo non oportet per principes et judices sumi eosdem.

Et ecce unus de filiis Israel, scilicet Zambri dux et princeps in tribu Simeonis, intravit coram fratribus suis ad scortum, id est Madianitidem meretricem, quæ fuit filia Sur nobilissimi principis Madianitarum, quæ tamen non fuit antea meretrix, sed virgo puella, attamen facta est meretrix, coeundo nefarie cum principe illo, qui tamen secundum Josephum duxit eam uxorem, sed non erat verum connubium, quia lege prohibitum, et fuit dispar cultus; vidente Moyse et omni turba filio- rum Israel: quo patet, quod vir ille fuit totus excæcatus, rebellis, inverecundus et libidinosus; qui flebant ante fores tabernaculi. Flebant autem ex compassione, quia timebant viro tam impio periculum imminere. Flebant quoque propter aliorum excessus, et quia timebant iram Dei populo superventuram. Quod quum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et accepto pugione, id est parvo gladio bis acuto, ingressus est post virum Israelitam in lupanar, et perfodit ambos coeuntes in locis genitalibus: ut per quæ peccabant, punirentur; et ubi abundabat voluptas, abundaret et pœna. Cessavitque plaga a filiis Israel, id est, ultra non duravit, nec amplius desævit in plebe. Et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. Sed qualiter seu a quibus et qua morte, Scriptura non exprimit, ut aliqui dicunt: quod non videtur idonee dictum, quum in isto capitulo habitum sit: Dixit Moyses ad judices Israel, Occidat unusquisque proximos suos. Sicque Moyse præcipiente, a filiis Israel videntur gladio interfecti. Verumtamen in Scholastica historia legitur: Occisi sunt forte a Domino per plagam aliquam præcedentem, quæ tunc cessavit. Josephus vero sentire videtur, quod plurimi juvenes ex Israel, exemplo et zelo Phinees inflammati, percusserunt multa millia populi; alios autem pestilentia esse percussos.

Denique istam historiam Josephus plenius recitat, dicens, quod Zambri duxit feminam illam in conjugem, et ea jubente, omisit Deo sacrificare. Propter quod increpatus in generali a Moyse, respondit se alienigenam duxisse, deosque colere, nec curare de tyrannicis Moysis legibus, quibus sub figmento legis ac Dei gravius premeret populum, auferendo ei libertatem vivendi, quam pressus ab Ægyptiis erat. Objecitque Moysi, quod et ipse alienigenam duxerat. Sicque cum elatione discessit, et ivit ad feminam, admirantibus cunctis quod non fuit subito mortuus.

Dixitque Dominus ad Moysen: Phinees filius Eleazari avertit iram meam a filiis Israel, id est, justitiæ meæ suo merito satisfecit pro populo reo nondum occiso; quia zelo meo, id est zelo justitiæ mihi accepto, et fervido caritatis meæ affectu, ac desiderio mei honoris, commotus est contra eos, quos ita perfodit; ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo, id est, ne ego ipse zelo justitiæ meæ acrius punirem et plures occiderem ex fornicatoribus istis, aut communicantibus eis in crimine isto. Porro si Phinees ista intentione illos perfodit, sic quod dictum est, Ut non ipse, etc., tenetur causaliter. Si vero non intendit hoc, sed solum juste punire duos illos sic coeuntes, tunc quod dicitur, Ut non ipse, etc., tenetur concomitanter. Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœdoris mei, id est pacificam participationem sacerdotii, imo et pontificii post obitum Eleazari pontificis patris sui, sicut institui, fœdusque inii cum Aaron. Jam nempe Phinees erat sacerdos, et quamvis secundum legem debuit patri suo in pontificatu succedere, poterat tamen per mortem aut aliter impediri.10 Sed nunc propter meritum suum certificatur, quod jure illo utetur non solum ipse, sed et posteri ejus. Unde subjungitur: et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum, id est, per omne tempus veteris Testamenti sacerdotio isto fungentur: quod tamen in posteris poterat per eorum vitia impediri, sicut et factum est. Quia zelatus est pro Deo suo, id est, pro honore Dei conservando, et pro ejus inhonoratione vindicanda, motus est sancto zelo, et expiavit, id est, remitti fecit, scelus filiorum Israel.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Hostes vos sentiant Madianitæ, et pro id est, percutite eos, non ex invidia, sed zelo justitiæ, et ex præcepto majestatis divinæ; quia et ipsi hostiliter, hoc est invide et inimice, egerunt contra vos, et decepere insidiis, id est versute, per idolum Phogor, inducendo vos ad idola sua veneranda, et per Cozbi filiam ducis Madian, sororem, hoc est cognatam, suam, inducendo vos ad libidinem per tam formosam nobilemque puellam: non tamen per eam solam, sed per eam præcipue, quia ex ejus intuitu multi fuerant accensi. Similiter exemplo Zambri, qui eam accepit, multi erant ad similia provocati. Quæ percussa est in die plagæ, hoc est, perfossa in die quo Phinees eam juste occidit, quando et præfata viginti quatuor millia sunt percussa, pro sacrilegio Phogor, hoc est propter sacrilegam adorationem Beelphegor. Nam et si propter corporalem fornicationem plagati sunt, magis tamen propter idololatriam. Ex hoc autem, quod Madianitæ miserunt tam illustrem puellam, constat quod maxime cupiebant filiorum Israel deceptionem.

Quæritur, cur Dominus non jussit simili modo Moabitas occidi, quia et ipsi filias suas miserunt ad eadem crimina perpetranda. Ad quod juxta prætacta poterit responderi, quod paucæ erant missæ a Moabitis, nec illæ tantum inflammaverunt filios Israel ut feminæ Madianitæ.11 Vel propter merita sancti Lot Deus pepercit posteris ejus: propter quæ etiam prohibuit filios Israel ab impugnatione Moabitarum. Præterea aliqui opinantur, quod Deus per verba præfata mandavit occidi feminas quæ deceperunt filios Israel, sicut occisi fuerunt qui peccaverunt cum illis.

Footnotes

  1. Num. xxxi, 15, 16. ↩

  2. Num.xxxi, 16. ↩

  3. Apoc. ii, 14. ↩

  4. Apoc. ii, 14. ↩

  5. Judæ 11. ↩

  6. Mich. vi, 5. ↩

  7. Josue xxiv, 9, 10. ↩

  8. III Reg.xi, 7, 8. ↩

  9. * traduc ↩

  10. Exod. xxviii, xxix. ↩

  11. Deut. u. 9. ↩

Chapter 42 of 56