Skip to the text

Articulus 42

DE MORALI EJUSDEM CAPITULI VICESIMI QUINTI INTELLECTU.

SICUT præhabitum est, Setim erat locus amœnus arboribus plenus. Dum itaque Israel, id est populus christianus, aut etiam clerus incipit deliciosa quærere loca, et carnali repausationi dat locum, mox a spirituali relaxatur custodia hominis interioris, incipitque tentari concupiscentiis carnis, et vel consentiendo, aut turpiter imaginando, aut in ipsis imaginationibus delectando, vel in actum prodeundo fornicatur cum filiabus Moab, id est cum feminis impudicis, aut puellis ornatis: quæ quantum ad impudicitiam suam superfluumque ornatum, ex diabolo sunt, qui iniquorum est pater, sicut ait Salvator: Vos ex patre diabolo estis.1 Moab autem interpretatur, ex patre. Ideo filiæ Moab sunt, quæ curioso ornatu pompaticove vestitu, verbis, incessu, signis aut nutibus, amplexu aut osculis, quempiam ad incontinentiam excitant. Nec minus, imo plus filii Moab sunt, et impii Moabitæ, quicumque aliquo modo prætacto feminas aut puellas naturaliter fragiles trahunt, aut trahere optant seu moliuntur ad actum obscenum. Præterea, per Moabitas et Madianitas, qui filias suas miserunt ornatas ad filios Israel decipiendos, recte designantur diaboli, quorum suggestione mulieres faciunt talia, vel etiam carnales parentes, qui filias suas non bene informant, superflue ornant, pompatice vestiunt, ad choreas sive spectacula dirigunt, vel ire permittunt.

Quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. Sacrificium Deo spiritus contribulatus;2 sacrificium Dei laus devota, oratio fervida. Sacrificium salutare, attendere mandatis;3 sacrificium sacrificiorum, Eucharistiæ sacramentum. Quæ ergo sunt sacrificia diabolica, sive inanium hominum, quæ diabolo offeruntur, nisi spiritus vitiose delectans, carmina sæculi, procatio fallax, transgressio præceptorum? Ad hæc sacrificia præfatæ filiæ Moab vocant viros et juvenes, videlicet ad choreas, ad confabulationes carnales, ad deducendum tempus

D infructuose, ad concupiscendum inique, ad agendum pravissime: imo frequenter viri et juvenes vitiosi ad ista et consimilia provocant mulieres et adolescentulas, quarum simplicitati et instabilitati frequenter multipliciterque illudunt. Mutuo quoque alliciunt se ad cultum deorum, et ad idola adoranda, hoc est ad aversiones mentis a Deo, ad fornicationem spiritualem cum diabolo, ad inhærendum creaturis magis quam Creatori, ita quod turpem carnem quasi Venerem colant, et nummum plus ament quam Deum, suisque phantasmatibus fœdis in absentia objectorum, quasi idolis, infatuata cohæreant mente.4 Ecce ad quanta vitia traxit consilium nequissimi Balaam, quem imitantur consiliarii mali, et copulatores ac copulatrices abominandi. Innotescit quoque ex his, quam intense et periculosissime concupiscentia carnis rationem obtenebret, quoniam ad idololatriam traxit Israelitas.

Initiatusque est Israel Beelphegor.5 Quemadmodum homo per virtutes et dona Spiritus Sancti deiformis efficitur, et juxta principis Apostolorum sacram doctrinam, divinæ efficitur consors naturæ: ita per passiones et vitia non bestiis tantum, sed dæmonibus quoque assimilatur;6 totque dæmonibus initiatur et mancipatur, quot vitiorum speciebus subjicitur et fœdatur. Si acediosus es, si gulæ deservis, si iracundiæ facibus inflammaris, aut consimilibus obnoxius es peccatis, scito quia spiritibus malignissimis, qui de his vitiis sollicitant homines, es consecratus. Quocontra, ut loquitur Origenes, adest unicuique angelus bonus, qui regat, moveat, qui pro nostris actibus corrigendis et miserationibus exposcendis, videat et exoret faciem Domini.

Et iratus Dominus, ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis. Ex his primo instruimur, quam gravia scelera sint fornicatio et idololatria, quæ Deus tam celeriter tamque terribiliter puniri mox jussit. Rursus constat ex istis, quam periculosissimum sit præesse, præsertim in spiritualibus, quia et principes isti, qui in temporalibus præfuerunt, jussi sunt propter subditorum peccata suspendi. Tertio elucescit ex his, quod subditorum peccata præsidentibus imputentur, nisi qui præsunt omne sui officii debitum exhibuerint sibi commissis, informando, hortando, corripiendo, corrigendo, orando, custodiendo, exemplariterque vivendo. Quis igitur est qui appetit præsidere, nisi qui non metuit in manus Dei viventis incidere, nec perpendit quam durissimum judicium instet prælatis? Ideo loquitur Origenes: Non tantum pro suis arguuntur peccatis, sed pro populo etiam compelluntur principes et prælati reddere rationem, ne forte non docuerint, non moverint, non sollicite arguerint eos qui primum peccaverunt, ne contagio dispergeretur in populos.7 In ipsos namque convertetur ira Dei, et cessabit a populo. Hæc si homines cogitarent, principatum non ambirent. Sufficit cuique pro peccatis propriis argui, et reddere rationem. Quid necesse est, pro peccatis populi ostentari ante solem, coram quo nihil potest abscondi? Hæc Origenes. Advertant hæc ambitiosi, qui quum non sufficiant custodire et regere semetipsos, ad aliorum adspirant ducatum, omni insipientia, imo insania mentis repleti, quemadmodum in Proverbiis Salomon protestatur: Homo stultus plaudit manibus, quum spoponderit pro amico suo.89 Itemque: Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et vades se offerunt pro debitis.1011

Ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse et omni Israel. Per virum illum, qui et princeps fuit in progenie Simeonis, intelliguntur universi rebelles, elati, incorrigibiles, habituati in vitiis, qui sine verecundia peccant, quibus facta est frons meretricis:12 propter quod erubescere nolunt, sed characterem bestiæ gestant in frontibus suis.1314 Et heu! modo sunt multi tales ex præsidentium numero, quibus propria voluntas est lex, et potestate pro æquitate utuntur.1516

Porro, per Phinees qui illum perfodit, expressi sunt viri virtutum, qui zelo Dei accensi sunt, qui etsi propriam, non tamen Creatoris, injuriam pati queunt. Verumtamen non debet quis proprio capite, aut usurpata auctoritate, privatave potestate, se ipsum ingerere ad ulciscendum Dei aut sui ipsius offensam : quia nec Phineas ultus est illud piaculum, nisi legis auctoritate, et quoniam Moyses dixit judicibus : Occidat unusquisque proximos suos. Postremo, docemur ex sententia Omnipotentis, factum illud Phinees magnifice commendantis ac multipliciter remunerantis, quam acceptus sit Deo verus justitiæ zelus, qui discretione conditur et æmulatio Dei, seu zelus divini honoris : quo zelo renititur homo pro viribus suis omni peccato, hisque potissime quæ evidenter contrariantur rectitudini æquitatis, et Deum ab universis cupit ac satagit honorari. Hunc zelum adipisci non possumus, nisi a privato purgemur amore, affectum proprii commodi penitus excludentes, ita ut non simus ad nos ipsos inordinate reflexi, sed in Deum directe linealiterque reducti, constabiliti, et transformati.

Footnotes

  1. Joann. xiii, 44. ↩

  2. Ps. l. 19. ↩

  3. Eccl. xxxv, 2. ↩

  4. Rom. 1, 25. ↩

  5. Ps. cv, 28. ↩

  6. II Petr. 1, 4. ↩

  7. Sap. vi, 6. ↩

  8. Prov. xvii, 18. ↩

  9. Prov. xvii, 18. ↩

  10. Prov. xxvi, 26. ↩

  11. Prov. xxii, 26. ↩

  12. Jer. m, 3. ↩

  13. Apoc. xvi, 2. ↩

  14. Jer. iii, 3. ↩

  15. II Petr. i, 4. ↩

  16. Rom. i, 25. ↩

Chapter 43 of 56