Articulus 43
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SEXTI : POSTQUAM NOXIORUM SANGUIS EFFUSUS EST.
NUNC recitatur, qualiter secundo numeratus est totus Israeliticus populus, non ut numerus ejus innotesceret Deo, sed ad nostram informationem, ut advertamus quanta sit Deo omnipotenti cura et providentia de plebe sua. Denique sicut pastor accelerat sua computare jumenta et pecora, quum quædam ex eis fuerint a lupis, et forte furtim ingressis, vorata sive sublata; sic Dominus facta strage in populo suo ex suggestione dolosæ vulpis, videlicet Balaam, atque ex infernalium instigatione luporum, per subintroductionem filiarum Moab ac Madian, protinus jussit eas quæ remanserant oves diligentissime numerari, ut de cetero vigilantius custodirentur.
Itaque ait: Postquam noxiorum sanguis effusus est, id est, occisis viginti quatuor millibus ex plebe Israel, propter idololatriam et fornicationem præcedenti descriptas capitulo, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem, id est pontificem. Verumtamen quidam exponunt istud de effusione sanguinis Madianitarum, de quibus in fine præcedentis capituli legitur, quorum interfectio infra recitatur, dicentes hanc populi numerationem factam post Madianitarum necationem, quamvis ante hic describatur, quoniam in historica relatione ordo temporis non semper servatur.12 Numerate omnem summam filiorum Israel a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, id est per tribus atque familias, omnes qui possunt ad bella procedere. Multa hic dici possent de causa et significatione numerationis istius, et qualiter adjutorio principum facta sit, et usque ad quotum annum numerabantur, et cur feminæ non computabantur : de quibus pertranseo, quoniam in expositione superiorum sunt inducta.
Filius Phallu, Eliab. Hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron.3 Isti sunt principes populi, id est inter præcipuos in tribu Ruben, et forsan in aliquibus erant officiis constituti, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, et in rebellione, cujus auctor præcipuus fuit Core Levites, Moysis consobrinus, quoniam filii fratrum erant; quando adversus Dominum rebellaverunt, quoniam resistendo Moysi et Aaron fidelibus Dei, vicariis ac ministris, opposuerunt se Deo, et contra Dominum, hoc est, contra ejus præceptum præsumpserunt hoc agere; et aperiens terra os suum, devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Totum istud habitum pleniusque expositum est supra. Et factum est grande miraculum, ut Core pereunte, filii ejus non perirent, id est, non devorarentur a terra, nec consumerentur ab igne. Contra hoc sic argui posset, quia aut filii ejus consenserunt excessibus sui patris, aut non: si consenserunt, ergo perierunt cum eo, cujus contrarium dicitur hic; si non consenserunt, non fuit miraculum quod non perierunt, imo injustum fuisset quod perissent, secundum quod Abraham dixit ad Deum: Numquid perdes justum cum impio?4
Circa hoc scribit Lyra: Quod aut quale fuit istud miraculum, non habetur ex textu in speciali, sed Glossa super Psalmum quadragesimum quintum dicit: Quando terra devoravit ipsum Core, filii ejus manserunt stantes in aere divina virtute, quousque terra fuit reclusa: propter quod in gratiarum actionem fecerunt psalmum, Deus noster refugium et virtus.5 Non enim David fecit omnes psalmos. Hæc Lyra. Alibi demum refert, quemadmodum Rabbi Salomon dicat, quod filii Core primo consenserunt suo patri; sed audita Moysis exhortatione, pœnituerunt. Quanquam Moyses dixit, Recedite a tabernaculis hominum impiorum;6 ipsi tamen manserunt cum patre suo in tabernaculo ejus, non ad adsistendum ei in malo, sed ut suis exhortationibus et precibus averterent eum a suo proposito: ideo non fecerunt contra Moysis jussionem, sic remanendo. Quumque terra aperto ore deglutiret patrem eorum, stabant suspensi in aere usque ad terræ reclusionem: quo facto, totis præcordiis ad Deum conversi sunt, et plures fecerunt psalmos pulcherrimos. Hæc Lyra. Verumtamen Rabbi Paulus his contradicit: Ubi, inquiens, translatio nostra habet, Factum est grande miraculum, ut Core pereunte, filii ejus non perirent, in Hebræo habetur, Facti sunt in signum, id est in miraculum; et quod additur, Ut Core pereunte, etc., non est de textu. Sicque quod dicitur, Facti sunt in signum, refertur ad immediate præcedentia, scilicet quod illi qui fuerunt devorati ab ore terræ, et combusti ab igne egresso a Domino, facti sunt in miraculum. Unde glossa illa Hebraica allegata, non habet fundamentum in littera. Similiter fundamentum certum non habet, quod propter illud miraculum factus sit psalmus, Deus noster refugium, etc. Exponitur enim et aliter. Item quod dicitur, omnes psalmos non esse factos a David, est contra opinionem Augustini, quam credo veram. Hæc Paulus.
Circa hæc dico, glossam illam Hebraicam, et dictum Rabbi Salomonis, vera esse in parte hac: habetque glossa illa fundamentum in littera ista, quam tota Ecclesia quæ non errat, credit esse simpliciter veram; nec Hieronymus in hac parte, sicut nec alibi, ab Hebraica veritate recessit. Porro, quod Lyra dicit de psalmo prætacto, et quod non omnes psalmi sunt facti a David, non est certum, et circa hoc sancti viri vario modo senserunt. Nam et Hieronymus protestatur, et Hebræi communiter, quod psalmi non sunt omnes a David facti. Ait quoque Hieronymus: Totum perlustrans psalterium, non invenio in psalmis filiorum Core aliquod terrenum aut triste, sed omnia spiritualia sunt in eis atque jucunda. Potius tamen credo, cum Augustino, omnes psalmos a David factos, prout in exordiis expositionis psalterii persuasiones ad hoc aliquas introduxi.
Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti. Hæc est summa filiorum Manasse. De numero autem filiorum Ephraim, subditur: Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim, quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti. Istud videtur esse contra id quod in Genesi sanctus Jacob in benedictione Manassæ et Ephraim dixit. Iste quidem, videlicet Manasses, erit in generationes, et multiplicabitur;7 sed frater ejus junior, utpote Ephraim, major illo erit, et semen illius crescet in gentes.8 Et respondendum, quod populus natus ex Ephraim, communiter et pro majore temporis parte, creditur fuisse major, quam populus genitus ex Manasse. Interdum tamen potuit aliter esse. Nam et in prima populi numeratione, Ephratæi fuerunt multo plures quam nati ex stirpe Manassæ, ut habetur supra.9 In Judicum libro quoque leguntur quadraginta duo millia ex semine Ephraim uno tempore corruisse sub Jephte.10
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum, hoc est suppositorum, in possessiones suas, id est ad hoc, ut hereditarie eam possideant. Hinc subditur: Pluribus hominibus majorem terræ partem dabis, et paucioribus minorem. Circa quod ait Glossa, Ut scilicet numerosior tribus majora terræ spatia sortiatur; quæ autem minor fuerit hominum numero, minora accipiat. Circa hoc Magister in historiis scribit: Istud non est intelligendum de tribubus et familiis, sed de domibus. Terra enim æque divisa, secundum sortes data est tribubus; et quælibet tribus sorte partes æquales dedit familiis. Familiæ vero, juxta numerum capitum, domibus diviserunt sine sorte minores et majores partes. Alii quoque dicunt, quod in divisione terræ non solum considerata est spatii magnitudo, sed et terræ fertilitas; sicque quod dicitur, Majorem, intelligitur vel mole, vel valore. Ex quibus patet intellectus verborum sequentium: Ita dumtaxat, ut sors terram promissionis tribubus dividat et familiis. Illam etenim sortium projectionem Deus moderabatur, secundum quod Salomon loquitur: Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.11 Idcirco non poterat ibi quisquam murmurare, propter terræ participationem, quasi injuste factam. Qualiter vero liceat sortibus uti, et qualiter non, dictum est sæpe.
Verumtamen Moyses dedit tribubus Ruben et Gad, ac dimidiæ tribui Manasse terras duorum regum trans Jordanem absque sortibus. Dicunt quoque expositores super Josue, quod ipse Josue dedit in terra promissionis tribui Juda, tribui Ephraim, et dimidiæ tribui Manasse, terram et partes absque sortium missione. Quod qualiter intelligendum sit, ibidem exposui. Siquidem tribubus illis data est terra dupliciter, utpote concessione et sorte: concessione, ut quidquid expugnarent, esset earum. Unde et Origenes hic ait: Video Moysen non sorte dividere hereditatem Ruben et Gad et dimidiæ tribui Manasse. Jesus quoque, id est Josue, extra sortem dat hereditatem tribui Juda, et Caleb, et tribui Ephraim, et dimidiæ tribui Manasse. In ceteris sors mittitur.
Consequenter describitur numeratio filiorum Levi ab uno mense et supra, et plana est littera. Quod vero in textu Jochabed mater Moysis, vocatur filia Levi, intelligitur quod fuit filia filii ejus, ut ante expositum est. Hoc interea advertendum, quod supra leguntur Levitæ numerati ab uno mense et supra.12 Deinde ibidem alio capitulo leguntur numerati ab anno tricesimo usque ad quinquagesimum annum:13 de qua numeratione non agitur hic, quoniam illa facta est ad deportandum tabernaculum in profectione castrorum; jam autem filii Israel venerunt usque confinia terræ promissionis. Vel, quod semel fuerat jussum, insinuabatur deinceps servandum. Sed ex supradictis patet intelligentia litteræ hujus.
Ut tamen quæ dicta sunt, et adhuc quædam dicenda, clarius intelligantur, pensandum, quod in prima secundæ, quæstione 105, ait Thomas: Circa res possessas, optimum est, ut dicit Philosophus in secundo Politicorum, quod possessiones sint distinctæ, et usus earum sit partim communis, et partim juxta voluntatem possessorum communicetur: quæ tria fuerunt in lege statuta. — Primo enim possessiones divisæ erant in singulos, secundum quod in Numerorum codice Dominus ait : Ego dedi vobis terram in possessionem, quam sorte dividetis vobis. Et quia per possessionum irregularitatem plures civitates destruuntur, secundum Philosophum, secundo Politicorum, ideo ad possessiones regulandas, lex adhibuit triplex remedium : Unum, ut secundum numerum hominum æqualiter dividerentur ; unde dicitur in Numeris, Pluribus dabitis latiorem, et paucioribus angustiorem. Aliud, ne possessiones in perpetuum venderentur, sed usque ad certum tempus dumtaxat, videlicet ne confunderentur sortes possessionum. Tertium fuit, ad auferendum talem confusionem, ut proximi morientibus succederent in bonis possessis : primo videlicet gradu filius, secundo filia, si filius non adesset, tertio fratres, quarto patrui, quinto quicumque propinqui. Ad conservandam autem sortium distinctionem, ordinavit lex ultra, ut mulieres quæ sunt heredes, nuberent viris suæ tribus. — Secundo instituit lex, ut quantum ad aliqua, usus rerum esset communis patriæ. Et primo quantum ad curam, juxta illud Deuteronomii : Non videbis ovem et bovem fratris tui errantem, et præteribis, sed reduces fratri tuo ; et similiter de aliis. Secundo, quantum ad fructum. Concedebatur namque communiter, quantum ad omnes, ut ingressus in vineam amici, comedere posset quantum vellet, non tamen extra portaret ; quantum vero ad pauperes specialiter, ut relinquerentur manipuli obliti, et fructus racemique remanentes ; et quæ sponte nascebantur, septimo anno communicabantur. — Tertio, statuit lex communicationem factam per dominos rerum : unam pure gratuitam ; unde in Deuteronomii libro dicitur, Anno tertio separabis aliam decimam, venientque Levites et peregrinus, etiam pupillus et vidua, et comedent, et saturabuntur ; aliam vero cum recompensatione utilitatis, sicut per emptionem et venditionem, per locationem et conductionem, per mutuum, et iterum per depositum. Sicque sufficienter ordinavit convictum Israeliticæ plebis.
Num. xxxm, 53, 54.
Præterea, spiritualitas hujus capituli, ex dictis in exordiis libri hujus est evidens. Nempe ut asserit Origenes, Terræ hujus divisio atque hereditas, forma est cœlestis hereditatis quæ Sanctis datur, ubi in domo Patris multæ sunt mansiones. Et sicut quibusdam filiis Israel divisa est terra absque sorte, sic puto quod quidam in cœlesti hereditate non venient ad sortem, neque cum ceteris, quamvis sancti sint, numerabuntur; sed erit egregia eorum hereditas, sicut fuit Caleb et tribui Juda, et Josue filio Nave. Quemadmodum enim, dum adepta victoria dividuntur spolia, egregii bellatores non ducuntur ad sortem, sed optima quæque merito virtutum suscipiunt, ceteri autem sorte utuntur jure victoriæ; ita videtur mihi Christus Dominus meus facturus. Illis namque præcipuos et sublimes decernet dabitque honores, quorum facta magnifica et sublimes cognoscit virtutes, quibus ait : Sedebitis super duodecim thronos, etc. Et iterum : Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ita et isti unum in nobis sint. Hæc omnia non sorte descendunt, sed dilectionis prærogativa. Hæc verba Origenis, quæ et in Glossa habentur, secundum primum intellectum possunt salvari : nihilo minus constat, unumquemque præmiari in cœlo juxta suorum meritorum mensuram. Omnes quoque in regno cœlesti sunt unus exercitus, et unum inter se, ac unum in Domino.
Sensus spiritualis.
Joann. xiv, 2.
Josue xiv et seq.; xix, 49, 50.
Ibid. 54.
Luc. xxii, 30.
Joann. xvi, 21.
Deut. xxii, 1.
Dicit quoque Isidorus : Sexcenta millia armatorum de Ægypto egressa sunt, et duo tantum viri ex eis in terram promissionis ingressi. Multi enim ad fidem transeunt per Baptismum, sed ad cœlestem patriam perducuntur paucissimi. Duo tantum ingrediuntur, ad designandum eos qui ex utroque populo regnum cœleste adipiscuntur, vel qui per vitam activam et contemplativam salvantur. Hinc ait et Origenes : Omnia ad monadem reducuntur. Pone omnem humani generis numerum, elige
Ibid. xxii, 24.
Ibid. xxiv, 19-21.
Ibid. xiv, 28, 29. fideles : pauciores erunt quam infideles; de fidelibus elige meliores, et invenies pauciores; de melioribus elige perfectiores, et pauciores erunt; et quanto eligendo processeris, tanto pauciores invenies, donec venias tandem ad unum summum.
Footnotes
Chapter 44 of 56