Skip to the text

Articulus 44

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : ACCESSERUNT AUTEM FILIÆ SALPHAAD.

ACCESSERUNT autem ad Moysen filiæ Salphaad, qui fuit de tribu Manasse; steteruntque quinque filiæ illæ coram Moyse et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fæderis, atque dixerunt: Pater noster Salphaad mortuus est in deserto. Salphaad iste secundum Hebræos et quosdam Catholicos fuit ille, de quo supra legitur: Factum est quum filii Israel essent in deserto, invenerunt hominem colligentem ligna in sabbato.1 Quod non videtur certum, præsertim quia subjungitur: nec fuit in seditione quæ concitata est contra Dominum, utpote contra Moysen et Aaron Dei vicarios, sub Core qui fuit principalis concitator rebellionis illius. Etenim vir ille qui ligna collegit in sabbato, fuerat lapidatus, de quo omnibus patuit quod non fuit in seditione Core. Salphaad quoque, qui directa linea fuit quartus a Manasse filio Joseph, fuit notabilis vir, de quo non apparet, quod personaliter ligna collegerit.2 Aliqui vero dicunt, quod idcirco addiderint patrem suum non fuisse in Core seditione, ad innuendum quod non erant privatæ jure percipiendi possessionem hereditariam ex demerito rebellionis illius, quemadmodum posteri seditiosorum illorum: quod tamen supra approbatum non est. Sed in peccato suo mortuus est, propter prævaricationem privatam, aut propter murmurationem suam ex verbis exploratorum conceptam.3 An autem in mortali obierit culpa sine pœnitentia vera ejus, non patuit filiabus, estque probabile eum pœnituisse. Hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habet filium? hoc est, cur inter alios filios Manasse non est annumerata domus ipsius, nec manet ejus memoria per prolis successionem et hereditatis participationem, quoniam soli viri sunt numerati? Et jussum est, quod eis terra dividatur per sortem: sicque erimus exheredatæ. Quod ne fiat, Date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.

Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini, id est, a Deo petiit edoceri, quid in hoc casu esset sibi agendum. Nam contra præfatum Dei præceptum noluit auctoritate propria dispensare. Qui dixit ad eum: Justam rem postulant filiæ Salphaad: quia non erant sine rationabili causa hereditate privandæ. Deinde occasione hujus casus, datur lex generalis de successione in paterna hereditate. Ad filios autem Israel loqueris hæc: Homo quum mortuus fuerit absque filio, ad ejus filiam transibit hereditas sua, eo defuncto. Et si non habuerit filiam, successio devolvetur ad propinquiores ei, sicut in textu narratur, et in fine præcedentis capituli est ostensum. Quocirca loquitur Origenes: Libertas filiarum Salphaad non solum eis hereditatem contulit, sed perpetua jura vivendi sæculo dedit. Quis potest legem istam dissolvere, qua universus utitur mundus, omnes videlicet homines qui legibus vivunt? Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, id est, statutum istud de hereditaria successione, a filiis

Israel est servandum tanquam justum et ratum.

Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, qui campestribus istis propinquus est, et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israel, id est terram promissionis quam ingredi cupis, sed nequibis: ideo pro tua aliquanta consolatione tibi eam monstrabo. Quumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, id est ad limbum patrum. Secundum quosdam dubium est, an Moyses ascendit hac vice montem præfatum, an postea. Sed quia Dominus ait, Quumque ascenderis eum, ibis ad populum tuum, apparet quod postea et non modo ascendit, nisi dicatur bis ascendisse: imo certum est, quod morte sua de proximo imminente, ascenderit montem illum, quum scriptum sit in Deuteronomio: Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super Nebo. Eratque Nebo, eminens pars seu monticulus in monte Abarim.4

Cui respondit Moyses: qui audita sua defunctione, et quod propter culpam suam ingressurus non esset terram promissam, ostendit se vere ac valide inflammatum caritate populi sibi commissi et zelo communis boni eorum. Nam quasi immemor sui, nec de sua morte et punitione turbatus, oravit mox pro eisdem: Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, qui solus novit corda omnium filiorum hominum, ideo novit quis dignus sit principatu, hominem qui sit super multitudinem hanc dignitate et auctoritate; et possit exire et intrare ante eos, id est, se in omnibus exemplarem præbere, et primus esse in acie belli, atque in actibus vitæ activæ exterioris et contemplativæ internæ præfulgere, et educere illos ad exsequendum agenda, vel introducere ad terram promissionis; ne sit populus Domini sicut ovis absque pastore.

Quamvis etenim Deus, et sub Deo Michael princeps magnus præfuit Synagogæ;5 ipsa tamen indiguit pastore propriæ speciei, et ejusdem conversationis ac status cum ea, a quo per sensibilia poterat informari ac dirigi.

Dixitque Dominus, qui tam caritativam et piam orationem protinus exaudivit, etiam meritis deprecantis, ad Moysen: Tolle, id est accipe ad te, Josue filium Nun, virum in quo est Spiritus Dei, id est virum virtuosum in quo Spiritus Sanctus per caritatem et virtutes tam gratiose moratur, quod tanta prælatione condignus est; et pone manum tuam super eum, in signum quod instituatur a te, atque ut ex impositione manus tuæ gratiam sortiatur majorem. Qui stabit coram Eleazaro sacerdote, id est pontifice, et omni multitudine, quatenus universi sciant, quod me jubente, instituatur a te ad præsidendum post mortem tuam; et dabis ei præcepta cunctis videntibus, ut acquiescat suæ promotioni, et qualiter post te debeat præsidere, et partem gloriæ tuæ, id est auctoritatem et eminentiam tuam, quæ est pars beneficiorum tibi a me præstitorum; vel, Partem gloriæ tuæ, hoc est participationem donorum gratiæ tibi concessæ. Verumtamen Josue habuit jurisdictionem super universum populum illum, quemadmodum Moyses; sed in aliis fuit inferior Moyse, qui hanc gloriam suam contulit ipsi Josue dispositive et ministerialiter, Deus autem effective et principaliter. Ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel, id est, tota plebs ei obediat. Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum, hoc est, occurrente aliquo arduo et intricato negotio, Eleazar per orationes et sacrificia, quæret informationem a Domino pro directione Josue. Ad verbum ejus, videlicet Eleazari, ingredietur et egredietur ipse Josue, et omnes filii Israel cum eo, id est, juxta oraculum Dei notificatum per Eleazarum ipsi Josue, faciet Josue et omnes ei subjecti. Verumtamen Josue post mortem Moysis fuit major et excellentior Eleazaro, quemadmodum postea reges pontificibus, prout in libro de Regimine regum, Thomas declarat. Nam sacerdotium illud fuit carnale et typicum. Ex prædictis autem non est putandum, quod Moyse vivente, Josue fuerit supremus po-

B

D puli princeps, quia sic duo fuissent principes plebis illius, non subordinati, nec regimen populi fuisset monarchicum. Unde etsi potestas quæ est de genere qualitatis, præstita fuit ipsi Josue, adhuc vivente Moyse; jurisdictio tamen quæ est relatio, data est ei mox ut Moysis principatus cessavit. Hinc in Deuteronomio describitur, qualiter Moyses protinus moriturus, commisit Josue exsecutionem sui officii.6

Moraliter per filias Salphaad, intelliguntur animæ imperfectæ, quæ audientes quod regnum cœlorum promissum sit viris virtutum, atque militibus Christi, nequaquam volunt excludi, sed inter illos petunt aliquam in cœlestibus portionem, et saltem ad inferiorum ordinum societatem assumi, quamvis pater earum, hoc est imperfectus prælatus, non potuerit eas ad virorum perfectionem deducere.7 Huic petitioni Deus Pater misericorditer acquiescens, Christo homini omnium judici, quoad prolationem sententiæ jubet, ut tales quoque animas æterna hereditate felicitet.

Homo quum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hereditas. Moritur homo, quando mortaliter peccat, præsertim si in mortali decedat peccato: cujus præcedentia merita non remanent irremunerata, quamvis ipse non præmietur pro illis, sed ad mysticum corpus Ecclesiæ convertuntur. Relinquit autem filium, qui imitatorem habet discipulumve perfectum, ad quem ejus hereditas cœlestis (quam obtinuisset, nisi obicem posuisset peccando) devolvitur, dum apud Deum est ratio, ut ei communicetur: et si talem non habet filium, sed filiam, id est imitatricem aut discipulam animam imperfectam, quæ in statu decedit salutis, potest tandem ad eam devolvi hereditas memorata. Quod si nec filium reliquit, nec filiam, transibit hereditas sua ad fratres, id est alios Christianos electos, secundum quod major aut minor ratio fuerit coram Deo, ut ipsis communicetur felicitas quam ille olim promeruit, sed male cursum suum finiendo, tanto præmio se privavit.

Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. Per montem designatur virtutum sublimitas, præsertim perfectio doni sapientiæ, fervorque caritatis divinæ: in quem montem debemus indesinenter proficiendo ascendere, ut tantam sublimitatem adepti, simus idonei in carne ista mortali contemplari Regem gloriæ in suo decore, triumphantem Ecclesiam, et ea quæ oculus non vidit, nec auris audivit.89 In eodem quoque monte moriendum est nobis, ita ut nunquam cancrorum more retrocedamus, nec caritas tepescat in nobis, nec redeamus retrorsum, sed quæ retro sunt obliviscentes, in contemplatione et desiderio divinorum salubriter obdormiamus.10 Qui sic moritur, evolat, moxque pergit ad populum suum beatum, cujus est Dominus Deus ejus per beatificam fruitionem, ut in sinu Dei Patris omnipotentis æternaliter ac securissime et desiderantissime conquiescat.11

Cui respondit Moyses: Provideat Dominus Deus hominem qui sit super multitudinem hanc. In omnibus his proponitur sanctus Moyses prælatis omnibus in exemplum, ut scilicet migraturi de sæculo, non sint circa terrena solliciti, sed summe desiderent, orent, procurent, ut idoneos habeant successores, et oves Christi eis commissæ, post eos salubriter gubernentur; nec studeant cognatos, in quantum tales, sed vere condignos et virtuosos promovere ad regimen. Hinc loquitur Origenes: Recessurus Moyses de sæculo, orat Deum ut provideat ducem populo. Habuit Moyses ipse filios Gersam et Eliezer, et nepotes filios fratris sui magnos et egregios viros; non oravit Deum pro ipsis, ut constituantur duces populi: ut discant Ecclesiarum principes, successores sibi non propinquitate carnis testamento signare, nec principatum Ecclesiæ hereditarium tradere, nec eligere eum quem humanus commendat affectus, sed Dei judicio successoris electionem dimittere. Poterat Moyses ducem eligere, cui dixerat Dominus: Elige presbyteros populo, etc.; non tamen eligit nec audet, ne relinquat posteris præsumptionis exemplum. Quis ergo se ad præsidendum judicet dignum ex plebe, quæ sæpe moveri solet clamoribus, ex gratia, seu favore aut pretio excitatis? aut ex sacerdotibus, nisi si alicui oranti aut petenti (ut Moysi) reveletur, secundum quod Deus ait ad Moysen, Assumes Jesum, id est Josue, etc.? Audis evidenter ordinationem principis populi tam manifeste descriptam, ut pene expositione non egeat. Nulla hic populi acclamatio, nulla propinquitatis contemplatio. Relinquatur propinquis agrorum et prædiorum hereditas; gubernatio populi illi tradatur quem Deus elegit, ei scilicet in quo est Spiritus Dei, et qui in conspectu suo habet divina præcepta, qui notus et familiaris sit Moysi, hoc est in quo sit observantia, et claritas, atque scientia legis. Hæc Origenes. Ex quibus certissime innotescit, quam enormiter peccent, qui importune aut per subreptionem, vel ex carnali affectu seu commodi privati intuitu, conantur quempiam promovere: per quod non tantum se ipsos, sed universum etiam gregem exponunt periculis. Quemadmodum enim in rebus humanis vix præclarius donum esse potest quam bonus prælatus, sic summum periculum est habere indignum. Talis itaque eligatur qui valeat ingredi et exire ante oviculas Salvatoris, id est, ad actus vitæ contemplativæ et activæ sit expeditus, atque in omnibus fervens, agilis, exemplaris.

Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine. Sic princeps debet sacerdotes obedienter audire, et gregi sibi commisso adstare. Sacerdotum vero et cleri est, indesinenter Dominum exorare, quatenus eos qui præsunt, dignetur piissime illustrare, afficere, dirigere et gubernare in omnibus, quemadmodum ad Timotheum ait Apostolus: Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate.

Postremo, quod nec Moyses nec Aaron, sed Josue introduxit plebem in terram promissam, præfiguravit, quod nec observantia legis designatæ et datæ per Moysen, neque legale sacerdotium expressum per Aaron, sed fides et gratia Christi significati per Josue, perduxit electos ad patriam claritatis æternæ finaliter repromissæ.

Footnotes

  1. Num. xv, 32. ↩

  2. Num. xvi. ↩

  3. Num. xiv. ↩

  4. Deut. xxxiv, 1. ↩

  5. Dan. x, 21. ↩

  6. Deut. xxxi, 7, 8. ↩

  7. Sensus moralis. ↩

  8. 1 Cor. vi, 9. ↩

  9. Cant. vii, 11. ↩

  10. Philipp. vii, 13. ↩

  11. Ps. cXLVII, 15. ↩

Chapter 45 of 56