Articulus 45
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI OCTAVI : DIXIT QUOQUE DOMINUS AD MOYSEN.
RECITATIS jam quibusdam historiis, reditur ad cærimonialia legis. Dixit quoque Dominus ad Moysen : Præcipe filiis Israel, et dices ad eos : Oblationem meam, id est mihi debitam, et quæ mihi offertur de his, quæ jure creationis sunt mea, et panes propositionis seu panes primitiarum, et ceteros qui secundum legem sunt offerendi, et incensum odoris suavissimi, id est thymiamatis adolitionem, seu holocaustum, quod totum incendebatur, vel immolationem partium quæ in altari holocausti cremabantur; offerte per tempora sua, id est unumquodque tempore opportuno, prout in lege præfixum est.
Consequenter descendit ad juge sacrificium, quod offerebatur quotidie, de cujus materia, ritu et significatione dictum est sæpe: ideo non condecet immorari. Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: Agnos anniculos, qui scilicet non excedant ætatem anni unius, immaculatos, id est bene dispositos, non monstruosos, viles aut languidos, quia præstantiora Deo sunt offerenda, duos quotidie in holocaustum sempiternum, quod scilicet duret per omne tempus veteris Testamenti.1 Unum offeretis mane, et alterum ad vesperum. Sacerdos namque seu pontifex in diluculo obtulit agnum unum super altare holocausti, qui toto die cremabatur ibidem: quo consumpto, in crepusculo immolavit agnum secundum, qui tota nocte comburebatur. Decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.2 Holocaustum namque non offerebatur nisi adjunctis libamentis, quæ erant simila oleo conglutinata, et vinum; et cum agniculo offerebatur simila mensuræ decimæ partis ephi.3 Holocaustum juge est quod obtulistis Domino in monte Sinai: quia in consecratione sacerdotum, dedicationeque tabernaculi seu altaris, oblatum fuit sacrificium istud, antequam a monte Sinai recesserunt, non quod in ipso monte, sed prope, factum sit sacrificium hoc. Et libabitis vini quartam partem hin, id est, de vino offeretis simul cum agniculo mensuram quæ teneat quartam partem metretæ, quæ hin appellatur, de qua dictum est sæpe. Nec possumus determinatam quantitatem mensurarum istarum per vocabula nota exprimere.
Die autem sabbati, id est quolibet sabbato, offeretis duos agnos anniculos immaculatos: qui tamen poterunt habere maculas diversorum locorum, nec ante octavum diem a nativitate poterant immolari; et duas decimas similæ oleo conspersæ, id est oleatæ in sua pistratione, sumendo decimam pro decima parte ephi, in sacrificio; et liba, quæ rite funduntur, id est libamenta quæ cum hujusmodi pecoribus legitime offeruntur, per singula sabbata in holocaustum sempiternum: quia et isti agni in holocaustum offerebantur, pariter tamen et ultra duos agnos anniculos jam prædictos, secundum Josephum.
A Unde (ut fertur) in Hebræo habetur, Super holocaustum juge, videlicet præter et ultra illud.
In Calendis autem, id est in mensium exordiis seu noviluniis, offeretis holocaustum Domino, utpote vitulos de armento, id est sumptos de grege suæ speciei, duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, et tres decimas similæ oleo conspersæ, in sacrificio per singulos vitulos, ita quod sacrificio cujuslibet vituli addebantur tres decimæ similæ oleatæ; et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes; et decimam decimæ ex oleo in sacrificio per singulos agnos. Per decimam decimæ, designatur una dumtaxat decima similæ, quæ est decima pars cori. Quæri potest, cur cuilibet vitulo addebantur tres decimæ similæ oleatæ, cuilibet autem arieti duæ decimæ, unicuique autem agno anniculo una tantum. Respondere quis potest, quod juxta valorem sacrificii seu animalis oblati, fuit mensura additionis istorum et consimilium libamentorum; vel, ut aliqui opinantur, juxta mensuram ætatis animalium: quia (ut putant) vituli debebant esse trium annorum, arietes duorum, agni non amplius quam unius. Similiter quæri potest, cur in Neomeniis offerebantur agni anniculi septem, quum in sabbatis duo jussi sunt immolari. Dici potest, quia sacrificium istud rarius fiebat quam illud in sabbato, vel ad designandum universitatem beneficiorum quæ habemus a Deo. Festum etenim Neomeniæ agebatur in honorem et recognitionem divinæ gubernationis ac providentiæ Dei, a qua universa quæ habemus emanant; et septenario universitas denotatur. In specialibus quoque festis merito fiebant speciales oblationes, ad solennitatis, imo ad Dei honorem: et quia indesinenter conservamur a Deo, et ei jugiter obligati sumus, ac servire indesinenter debemus, decuit eum juge sacrificium illud duorum agnorum quotidie immolari. Libamenta autem, id est oblationes de materiis liquidis: itaque libamenta vini quæ per singulas fundenda sunt victimas, id est pecorum præfatorum immolationes, ista erunt: Media pars hin de vino per singulos vitulos, tertia pars hin de vino per arietem quemlibet, quarta per agnum unumquemque. Hoc erit holocaustum per singulos menses, id est in exordio cujuslibet mensis: quia Judæi in legitimis suis lunationes habebant pro mensibus, et diem novilunii nominabant Calendas legales, eratque ferialis, id est celebris, apud eos.4 Vocabatur quoque Neomenia, a νέος, quod est novum, et μήνη, quod interpretatur defectus seu luna. Hircus quoque offeretur Domino in Calendis pro peccatis, id est pro peccatorum populi remissione, in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
Sequitur de solennitate paschali et sacrificiis ejus. Mense autem primo, secundum computationem Judæorum, qui annum incipiunt a Martio seu Aprili, qui apud eos frequenter concurrunt saltem in parte, et interdum quasi in toto, et mensis ille primus vocatur Nisan; quartadecima die mensis ejusdem, Phase Domini erit, id est, festum paschale incipietur ad vesperam; et quintadecima die solennitas Azymorum erit: quia die immediate sequente fuit paschalis celebritas toto tempore ejusdem diei, ita quod fuit prima integra dies festi illius, in quo septem diebus panibus azymis seu non fermentatis vescebantur. Offeretisque incensum holocaustum Domino, id est holocaustum quod totaliter incendatur, vel in holocaustum, in cujus oblatione consuevit thymiama incendi. Itaque offeretis vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem; et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, etc.; et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, id est, quatenus Deus vobis placetur atque indulgeat, præter holocaustum matutinum, quod semper, id est quotidie hora matutinali seu in aurora, offeretis, quum sit sacrificium juge. Ita facietis per singulos dies septem dierum, id est quolibet die paschalis celebritatis, quæ durat septem diebus, cujus ultima dies fuit tam solennis ut prima. Unde subjungitur: Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus vobis erit, id est celebris valde præ diebus intermediis, nisi in illis sabbatum evenisset; et si sabbatum occurrerit prima die aut ultima, fuit præ ceteris sex diebus solennis, quia duplex concurrebat festivitas uno die.
Sequitur de solennitate Pentecostes: Dies etiam Primitivorum, id est Pentecostes, quando offeretis novas fruges Domino, quæ tunc in terra illa maturæ sunt, de quibus offerebantur primitiæ. Dicebatur autem præcipue festum Primitivorum, quia tunc offerebantur panes recentes duo de novis frugibus, seu frumento anni illius: atque ut Josephus ait, erant panes illi formati de alphito siccato, id est de farina frumenti in summitatibus spicarum collecti, quod ibi grossius meliusque consistit, et fermentati: idcirco de his nil super altare ponebatur. Offerebantur quoque cum his duæ agnæ in esum sacerdotum dumtaxat, nec licuit aliquid inde servare in crastinum. Rursus hoc festum dicebatur Hebdomadarum, quoniam celebrabatur evolutis septem hebdomadibus a celebritate paschali, in commemorationem legis acceptæ in monte Sinai quinquagesimo die ab egressione Ægypti.5 Eadem etiam sacrificia fiebant in ista solennitate, quæ in paschali; et septem diebus duravit, quemadmodum illa: ex quibus textus est clarus.
At vero aliqui dicunt, quod juge sacrificium fiebat ad litteram ad Dei honorem, puta in protestationem quod Deus est prima principalisque causa motus diurni, qui per mane et vesperam maxime manifestatur; sacrificium vero Neomeniæ, ad protestandum quod Deus est causa principalis et prima proprii motus stellarum, quem habent ab occidente in orientem: qui motus per lunam apertius demonstratur. Fiebat autem in novilunio præfata oblatio, quia secundum motum lunæ Deus præsertim immutat ista inferiora, et non in plenilunio, propter idololatriam excludendam: quia idololatræ in plenilunio magis sacrificabant. Per sabbatum autem et sacrificium ejus, fiebat protestatio immobilitatis et superplenissimæ tranquillitatis Dei in semetipso, qui immobilis permanens, omnia movet.
De spirituali demum et mystica significatione, imo et litteralibus causis eorum quæ in isto sunt dicta capitulo, tot sunt dicta et toties, ut ea repetere gignat fastidium.
Footnotes
Chapter 46 of 56