Skip to the text

Articulus 46

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI NONI : MENSIS ETIAM SEPTIMI PRIMA DIES.

A GITUR hic de solennitatibus quas Hebræi in septimo mense juxta suam numerationem agebant quolibet anno; et quæ de hoc introduci nunc possent, diffuse præhabita sunt in Levitico. Quemadmodum autem inter dies hebdomadæ dies septima erat festiva, sic inter menses septimus erat totaliter celebris et sabbatum mensium. Mensis etiam septimi, puta Septembris, prima1 dies venerabilis et sancta erit vobis, id est, ad vestram salutem expendenda est in actibus virtuosis. Dicitur etenim tempus sanctum seu venerabilis dies, propter sancta et venerabilia quæ in eis gesta sunt, aut gerenda vel recolenda. Omne opus servile non facietis in ea, id est nullum actum peccati aut mechanicum, quia dies clangoris est et tubarum, id est dies festiva, in qua tubis pecorinis, id est cornibus pecorum buccinare debetis seu clangere, in commemorationem liberationis Isaac a morte, quando pro eo oblatus est aries, qui cornibus hærebat in vepribus, prout in Genesi legitur.2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos septem, etc., præter holocaustum Calendarum, id est præter sacrificia quæ offerenda sunt in exordio cujuslibet mensis. Quum enim festum Tubarum evenerit primo die mensis septimi, constat quod die illo erat duplex festivitas, utpote Neomeniæ et Tubarum, propter quod duplex sacrificium totale seu integrum tunc fiebat; et de sacrificio Calendarum præcedenti capitulo est tractatum. Et sacrificium sempiternum, id est etiam juge sacrificium quod nullo die omittebatur. Et quia in festo illo Tubarum erant tam multa alia sacrificia offerenda, sacrificium illud festi Tubarum fuit tam modicum forsitan institutum, videlicet vitulus unus et aries unus: quod et ideo potuit esse, quoniam beneficium illud liberationis Isaac erat minus et particularius, quam beneficium liberationis populi ex Ægypto, et beneficium legis datæ in Sinai. Eisdem cærimoniis offeretis incensum, ponendo thymiama supra prunas ardentes pro bono odore habendo in tabernaculo, ne odor qui ex combustione holocaustorum in atrio diffundebatur, generaret horrorem aut indecentiam quamdam in tabernaculo. et beneficium legis datæ in Sinai. Eisdem cærimoniis offeretis incensum, ponendo thymiama supra prunas ardentes pro bono odore habendo in tabernaculo, ne odor qui ex combustione holocaustorum in atrio diffundebatur, generaret horrorem aut indecentiam quamdam in tabernaculo.

Subditur de festo Expiationis, quod servabatur in recognitionem veniæ eis datæ a Deo per preces et merita Moysis, pro scelere adorationis conflatilis vituli: quam veniam Moyses de monte descendens illo die eis annuntiavit. Decima quoque dies hujus mensis septimi, erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras, id est vos ipsos per jejunia, per contritionem et fletum pro peccato illo præterito ac ceteris, atque pro gratia præservationis ab eisdem et consimilibus.3 Nihilo minus etiam tunc gaudebant in Domino pro beneficio tantæ veniæ eis concessæ. Offeretisque holocaustum suavissimum Domino, etc.; hircum pro peccato absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem. Nam ultra prætacta offerebatur et hircus emissarius, de quo in Levitico scriptum est;4 vitulus quoque, cujus sanguis intra Sancta inferebatur: de quibus memorato Levitici capitulo dictum est plenius. Hæc itaque offeretis, et etiam holocaustum sempiternum, id est juge sacrificium.

Sequitur de festo Scenopegiæ seu Tabernaculorum, in quo septem diebus sub umbraculis factis de arborum ramis demorabantur, in recognitionem, quod post egressum ex Ægypto, manserunt in tabernaculis in deserto.5 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ erit vobis sancta atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, quia est prima dies præfatæ festivitatis, quæ etiam septem diebus duravit. Unde subjungitur: sed celebrabitis solennitatem Domino septem diebus. De hac solennitate et aliis dictum est diffuse in Levitico;6 non tamen dictum est ibi tam plene de sacrificiis fiendis in eis, ut nunc. Unde et propter sacrificiorum illorum descriptionem, fit hic repetitio de ipsis solenniis. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, primo die festi istius, vitulos tredecim, arietes duos, agnos anniculos quatuordecim, et in libamentis eorum, etc., de quibus patet intellectus ex dictis; et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, id est jugi sacrificio, quod propter nullum aliud sacrificium omittebatur quocumque die. In die altero, id est festi Scenopegiæ, offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, etc.

Consequenter in isto capitulo describitur sacrificium singulorum dierum sequentium festi hujus, nec est mutatio in sacrificiis horum dierum, nisi quod quotidie offerebatur unus vitulus minus quam die præterito. Sicque in toto vituli qui infra septem dies hujus festi7 offerebantur, erant septuaginta, in memoriam quod patres eorum in septuaginta animabus descenderunt in Ægyptum, ut aliqui opinantur.89 Dicunt autem Hebræi, quod vituli isti offerebantur pro ceteris gentibus: ideo sicut dicuntur esse septuaginta gentes totidem linguis distinctæ, sic erant in toto vituli septuaginta; et quotidie subtrahebatur unus in sacrificio, ad designandum quod regna gentilium erant paulatim diminuenda per Christi imperium, cui interim fuerunt subjecta: quod totum Judæi increduli putant in adventu Messiæ implendum. Verumtamen de his determinatam et certam reddere rationem per singula ad litteram, non puto, sine revelatione, possibile.

B Sequitur de festo Cœtus et collectæ. Die octavo qui est celeberrimus: non tamen pertinebat ad præfatam Scenopegiæ festivitatem, sed immediate sequebatur septimam et ultimam ejus diem; omne opus servile non facietis in eo. Offerentes holocaustum, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem. Cur autem dicebatur festivitas ista Cœtus et collectæ, expositum est in Levitico: quia videlicet tunc colligebantur a plebe communi, quæ ad celebrandum præfatam solennitatem Tabernaculorum confluxerat, sumptus aut pecunia pro communibus sacrificiis aut necessariis tabernaculi usibus, seu pro pauperum necessitatibus.10 Et quod contra hoc scribit Rabbi Paulus, dissonat a doctoribus catholicis ac Hebræis, ut copiose ostensum est in Levitico.

C De spirituali autem significatione et litterali ratione ac numero et ordine solennitatum istarum, super Levitico est tractatum. Denique superaddita sunt postea a Judæis quædam festivitates in lege, videlicet festum seu dies Phurim, id est Sortium, ut legitur in Esther libro, festum Dedicationis templi sub Salomone, item Victoriæ tempore Judith.1112 Similiter Judas Machabæus et fratres ejus aliqua festa instituerunt, utpote de victoria contra Nicanorem, et de quadam templi dedicatione, prout in libro habetur Machabæorum.131415

D Præterea spiritualiter tredecim vitulos offert, qui universas animæ passiones mortificat et reformat, qui dum in tali conflictu crescit, quasi quotidie subtrahit unum vitulum a mactatione, quia non indiget tot vitia jugulare.16 Qui autem primo quærit regnum cœlorum, et ab innocentia incipit expendere diem, offert agnum in juge sacrificium;17 offert et agnum in vespere, dum diem fructuose ac innocenter transegit et claudit. Porro in exordiis mensium sacrificare, est totius gratiæ illuminationis causam atque initium Deo grata ac humili mente adscribere, propriumque defectum corde contrito recognoscere et fateri. Quatuordecim agnos offert, qui tribus virtutibus theologicis et quatuor cardinalibus, septemque donis Deum sinceriter colit: quod præcipue adimplere censetur, qui in umbraculis commoratur, id est in protectione Dei et sub umbra alarum ipsius, atque sub tegumento manus Altissimi, et in refrigerio Spiritus Sancti.18 Agit quoque festum Cœtus et collectæ, qui universas cogitationes, affectiones, verba et opera sua convocat, examinat, dijudicat; et quidquid in eis culpabile est, damnat, punit et vitat: sicque per sanctas meditationes, orationes et affectiones, stabilit se in Deo.

Postremo circa præhabita loquitur Origenes: O mira festivitas! Dies festus vocatur afflictio animæ, quia dies propitiationis, dies est afflictionis. Vide ergo si diem festum vis agere, si vis ut lætetur Deus super te, afflige animam tuam et humilia eam, ne expleat desideria sua, ne lasciviat. Denique Paschæ festivitas et Azymorum, panem afflictionis habere dicuntur; nec potest quis agere diem festum, nisi afflictionis manducaverit panem: nam et pascha cum amaritudine manducatur. Vides ergo quales sint festivitates Dei: non recipiunt corporalem dulcedinem, nihil remissum, nihil voluptuosum admittunt; sed afflictionem animæ et amaritudinem, humilitatemque deposcunt. Quum enim afflicta fuerit anima et humiliata in conspectu Dei, propitiatur ei Christus, quem Pater posuit propitiatorem in sanguine ejus.19 Si autem vis videre, quomodo in futuro agantur dies festi, obliviscere cuncta: describe tibi quomodo cœlum terraque transeunt, et omnis habitus hujus mundi;20 cœlumque novum et terra nova fundantur.21 Amove lucem solis hujus, et da sæculo illi solem septies clariorem, imo ipsum Deum altissimum. Pone adstantes angelos gloriæ, et omnes cœli virtutes. Considera quæ ibi festivitas, quæ gaudia, quanta lætitiæ magnitudo. Vere sicut nunc ex parte cognoscimus, atque ex parte prophetamus, ita ex parte agimus festa.22 Hæc Origenes.

Footnotes

  1. Lev. xxiii, 24 et seq. ↩

  2. Gen. xxii, 13. ↩

  3. Exod. xxxiv, 9 et seq. ↩

  4. Lev. xvi, 10. ↩

  5. Lev. xxm, 43. ↩

  6. Lev. xxxm. ↩

  7. Judith xvi, 31. ↩

  8. Deut. x, 22. ↩

  9. Gen. xlvi, 27. ↩

  10. Lev. xxm, 36. ↩

  11. Lev. xxm. ↩

  12. Esth. ix, 26. ↩

  13. II Mach. x, 8. ↩

  14. I Mach. vn, 49. ↩

  15. III Reg. viii ↩

  16. Matth. vi, 33. ↩

  17. Sensus spiritualis. ↩

  18. Ps. xc, 1. ↩

  19. Rom. iii, 25. ↩

  20. Luc. xxi, 33. ↩

  21. Apoc. xxi, 1. ↩

  22. 1 Cor. xiii, 9. ↩

Chapter 47 of 56