Articulus 47
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI : NARRAVITQUE MOYSES FILIIS ISRAEL.
QUALITER filii Israel habere se debeant in præceptis, præhabitum est; nunc edocetur, qualiter in his quæ sunt supererogationis, debeant se habere. Narravitque Moyses filiis Israel omnia quæ ei Dominus imperarat ut diceret ea ipsis: in quo patent fidelitas et obedientia Moysis; præsidentibus quoque datur exemplum, duplexque documentum, videlicet ut universa quæ tenentur subditis dicere instruendo, hortando, corripiendo, aut alio modo, dicant eisdem assidue, omni scilicet tempore opportuno; deinde, ut quam prompte volunt sibi a subditis obtemperari, tam prompte, imo multo promptius, ipsi obtemperent Deo. Hinc enim in Actis ait Apostolus:1 Non subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Et alibi: Prædica verbum;2 insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa, in omni patientia.3 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel, quatenus ipsi denuntiarent ea ulterius subditis sibi: Iste est sermo quem præcepit Dominus: Si quis virorum votum voverit Domino, id est, promiserit Deo aliquid se facturum, aut non facturum, aut se juramento constrinxerit; non faciet irritum verbum suum, sed implebit quod promisit sive juravit: et istud est intelligendum de viro libero, et qui est sui juris, ut infra magis patebit. Et quia in persolutione debiti carnis, contorales ad paria judicantur, non potest maritus votum continentiæ adimplere sine uxoris consensu. Intelligendum est quoque de voto et juramento, prout sunt actus virtutis, et super debitam cadunt materiam, atque habuerint tres comites suos, qui sunt, veritas, judicium (id est discretio) et justitia: contra quæ tria si quid juretur aut voveatur, non est servandum; imo non est veraciter juramentum aut votum, ut sunt actus virtutis quæ latria nuncupatur, per quam Deo cultum cærimoniamque impendimus: et qui taliter jurat aut vovet, peccat et transgressor efficitur; non quia non implet quod juravit aut vovit, sed quia illicite juravit aut vovit.
Mulier si quidpiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari, id est, nondum data est aut affidata marito, sed est adhuc juvenilis ætatis seu adolescentula: si cognoverit pater ejus votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, id est se ipsam, sumendo partem pro toto, et tacuerit, id est, non contradixerit verbo aut signo evidenti, et multo plus, si verbo aut evidenti signo consenserit, voti rea erit, id est, obligata erit ad votum solvendum. Quidquid pollicita est et juravit, opere complebit, id est, implere tenebitur, sive obligaverit se solo voto, seu solo juramento, et maxime si simul utroque. Denique, quia vovere est actus virtutis, ad quem necessaria est discretio rationis, ideo de puellis adultæ ætatis, quæ discretionis attigerint annos, intelligenda sunt ista. Quocirca duæ occurrunt dubitationes: Prima, an simile sit judicium de pueris seu masculis nondum emancipatis: et videtur, quod imo, quum eadem esse ratio æstimetur, quia sub parentum cura sunt constituti. Secunda, an quod dictum est de patre, sit etiam intelligendum de matre, præsertim patre defuncto. Certum est equidem, quod pater sit principalis in regimine domus, curaque sobolis. Sed eo defuncto irrecuperabiliter-ve subtracto, manet proles sub cura et regimine matris. Sicque apparet, quod in ea exsistat auctoritas revocandi suæ sobolis juramentum et votum. Insuper intelligenda sunt ista de prole non emancipata, quantum ad ea in quibus subjecta est patri, et quantum ad res patris. In aliquibus vero est libera, præsertim quantum ad actus intellectivæ partis interioris, et quoad ea quæ directe concernunt totum atque perpetuum suæ personæ statum, ut sunt religionem intrare, contoralem accipere, castimoniam conservare, militiam profiteri: et in talibus non possunt ejus vota aut juramenta revocari a patre.
Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens, animam ejus obligaverit juramento: quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. Istud dupliciter potest intelligi: Primo, de muliere quæ aliquid juravit aut vovit antequam nupsit aut fidem dedit marito, cui mulieri a patre suo concessum est implere quod vovit sive juravit, et tamen ante hujusmodi impletionem datur marito, qui quum cognoverit votum aut juramentum traditæ sibi uxoris, potest illud cassare: et si primo die quo cognoverit tale suæ conjugis votum aut juramentum, contradixerit, mulier non est voti juramentive rea; alias obligatur implere. Sic exponit Augustinus et Glossa. Secundo exponitur de muliere affidata, nondum egressa de domo paterna, cujus votum potest cassari tam a patre, in quantum adhuc est sub ejus cura, quam a marito modo prætacto. Sicque, ut fertur, exponunt Hebræi. Et hanc expositionem approbat Lyra, qui tamen in expositione casus præhabiti, qui est de puella non affidata nec maritata, affirmat quod casus ille non sit intelligendus de his quæ sunt maritatæ, licet adhuc maneant cum patre, quia sunt emancipatæ: per quod videtur innuere, quod non sint sub cura patris, ita quod earum votum aut juramentum queat cassare. Ideo, quod pater possit irritare votum aut juramentum filiæ affidatæ, quamvis adhuc secum manentis, non videtur aliquibus certum, si per verba de præsenti in potestatem mariti translata sit; secus, si per verba de futuro data sit fides. Vidua et repudiata, quidquid voverint aut juraverint, reddent, secundum sensum prætactum de viris, videlicet si sint sui juris, et licenter fecerint votum aut juramentum.
Sequitur de uxore quæ est in domo mariti sui, seu ei jam tradita plene. Uxor in domo viri, quum se voto constrinxerit, etc., reddet quodcumque promiserat. Littera est plana, quoniam talis mulier non potest ita vovere aut jurare, quin vir valet revocare, mox ut audierit sive perceperit. Si autem vir non contradixerit prima die, mulier est obnoxia, id est, obligata voto aut juramento implendo quantum in se est. Verumtamen si maritus prohibuerit ei postea votum implere aut juramentum, ipsa excusatur, et viro culpa imputatur. Ideo dicitur: Si autem non contradixerit postquam rescivit, id est, si maritus non revocaverit uxoris votum aut juramentum, statim quum illud primo agnovit, sed postea prohibuerit ea impleri, portabit ipse iniquitatem ejus, id est, culpabilis erit, pœnamque luet, quam mulier sustineret, si ex propria voluntate violaret votum aut juramentum. Istud tamen intelligendum censetur de his, in quibus uxor viro subjecta est, non de his, in quibus est libera: quia si vovet quis, quod implere non valet sine derogatione juris quod alter habet in eo, non potest illud implere sine consensu alterius. Verumtamen in votis potest dispensatio fieri, dum rationabilis causa occurrit, et commutari possunt in melius auctoritate superioris.
Insuper, secundum quod Thomas scribit in secunda secundæ, quæstione 88, Votum est conceptio boni propositi cum deliberatione firmata, qua quis ad faciendum vel non faciendum Deo se obligat. In qua definitione, facere, capitur multum extense, prout includit loqui, cogitare, affectare ac agere. Et quamvis homo non possit homini aliquid promittere, nisi per verba aut exteriora signa, Deo tamen potest promissio fieri per solam interiorem cogitationem et definitionem. Interdum tamen verba adduntur, propter sui ipsius excitationem aut aliorum contestationem. Quumque votum sit promissio Deo facta, cui nil placet nisi quod moraliter bonum est seu virtuosum, ideo mala seu indifferentia non cadunt proprie sub voto. Similiter nec impossibilia, nec ea quæ sunt necessaria absolute. Opera autem supererogationis propriissime cadunt sub voto. Ea quoque quæ sunt necessaria necessitate finis, videlicet impletio præceptorum, sub voto cadere queunt, in quantum libere observantur. Amplius, votum obligat magis quam juramentum: quia ad fidelitatem pertinet votum implere, et voti fractio infidelitatis est species; ad juramenti autem impletionem tenemur ex debito reverentiæ, quam Deo exhibere tenemur, implendo quod per nomen ipsius firmavimus. Infidelitas autem est gravius malum quam irreverentia, et eam includit, et mali aliquid superaddit, non econverso. Ex præhabitis etiam constat, quod servus empticius sive vernaculus aut hereditarius, non potest vovere religionis ingressum, aut aliquid quod sine domini sui consensu implere non valet; proles autem quæ ad pubertatis annos devenit, quum sit libera, quoad suam personam operationesque personales, potest invitis parentibus ingressum religionis promittere et implere. Porro religiosa persona suo prælato aut prælatæ subjecta est, secundum tenorem suæ professionis: ideo quando non occupatur a suo superiori circa debita aliqua, potest facere alia. Sed quoniam nullum est tempus in quo a præsidente occupari non possit, ideo nullum votum religiosæ personæ vim habet, nisi de superioris sui consensu. Postremo, quum votum sit actus latriæ, quæ est præclarissima virtus moralis, valde meritorium est vovere. Virtuosiusque consistit facere bonum ex voto, quam absque voto, præsertim quum vovens, votumque implens, offerat fructum cum arbore, et suam voluntatem Deo intentius uniat, et opus bonum liberaliori reddat affectu.
Footnotes
Chapter 48 of 56