Articulus 48
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI PRIMI: LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.
EXSECUTIO præcepti de Madianitarum interfectione in superioribus positi, modo describitur.1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, id est, Madianitas fac occidi propter impietates eorum in filios Israel, quos deceperunt; et sic, id est hoc facto, colligeris ad populum tuum, id est, per mortem corporalem descendes in limbum patrum, vel (ut Glossa exponit) colligeris ad sanctos supernæ civitatis cives. Non tamen factum est hoc ante Christi adventum, nisi quod Sancti illi in limbo detenti, erant cives futuri in regno cælorum, et prædestinati ad hoc. Nec est putandum, quod Moyses obiit immediate post Madianitarum interitum, sed cito post eum. Verum secundum Glossam et Origenem, ex verbis his sumitur argumentum contra eos qui negant animæ immortalitatem et resurrectionem futuram. Nemo enim apponitur ad eos qui non sunt. Constat igitur esse aliquem populum, cui Dominus dicit Moysen apponendum. Statimque Moyses ad populum: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam. Quamvis sanctus vir audivit a Domino se celeriter moriturum Madianitis occisis, non tamen ob hoc procrastinat divini exsecutionem præcepti, quasi desiderans diutius vivere in hoc mundo; sed mox præcepit jussionem Dei exsecutioni mandari. Qui possint ultionem Domini de Madianitis expetere, id est vindictam a Deo jussam, et quæ vindicabit injuriam Deo illatam, quia ex Madianitarum practicatione filii Israel in fornicationem et idololatriam, deinde in corporalem interitum sunt prolapsi. Mille viri de singulis tribibus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum, videlicet viri aptiores ad prælium.
Quos Moyses misit cum Phinees, qui erat vir fervens, fortis et audax, quemadmodum antea miserat ipsum Josue et quosdam ex populo contra Amalec, ut in Exodo scriptum est.2 Josephus dicit, de qualibet tribu sumpta fuisse duodecim millia: et sicut Josue elegit illos, sic Phinees istos, adjuvantibus eum in eligendo principibus. Quare autem Moyses non misit millia ista cum Josue? Forsan quia jam substituerat sibi ipsum Josue in totius populi principem. Vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei, id est ipsi Phinees, id est, ejus custodiæ ea commisit. Porro, per vasa sancta quidam intelligunt arcam Dei et auream laminam, quæ pendebat ad frontem pontificis, habens sibi inscriptum nomen Domini tetragrammaton, ut in Exodo est dictum.3 Unde et primo libro Regum leguntur filii Israel misisse pro arca, quando semel cæsi fuerunt a Philistæis.4 Per tubas vero intelliguntur tubæ, quibus utebantur in bellis, ut dictum est supra.5 Unde et in libro Josue leguntur septem sacerdotes, septem buccinis clanxisse.6 Vel vasa sancta erant quæcumque instrumenta deputata ad Dei cultum, quorum usus poterat esse in præliis.7 Sacerdotes quippe habuerunt buccinas duplices, scilicet corneas, quibus utebantur in jubilæo et festis quibusdam, quibus et in subversione Jericho usi sunt; et item productiles bellicas: et cur illis utebantur in præliis, dictum est supra. Sicque per vasa sancta intelligi possent buccinæ, quibus in solennitatibus utebantur.
Quumque pugnassent filii Israel contra Madianitas, atque vicissent, omnes mares occiderunt. Omnipotens enim perterruit et dejecit impios illos, et confortavit suos cultores. Dicunt autem Judæi, quod aurea lamina elevabatur in altum: qua visa adversarii excæcati, corruerunt in terram. Et reges eorum Evi et Sur et Recem et Hur et Rebe. Præhabitum est, quod Balac fuit rex Madianitarum. Ideo isti non fuerunt plenarie reges, sed reguli et principales post regem totius regni, quemadmodum et Philistæi leguntur habuisse satrapas quinque et regem.89 Hinc de his Madian regibus subditur: quinque principes gentis eorum, ita quod unusquisque eorum sub rege, præfuit alicui parti populi sibi assignatæ. Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio: sicque obiit morte justorum, id est illata sibi a justis; sed absolute loquendo, obiit morte injustorum, de qua in Psalmo: Mors peccatorum pessima.
Hinc elicitur, quod Balaam post recessum suum a Balac, ad Madianitas reversus sit. Forsitan enim, audita transgressione et interfectione filiorum Israel, quas inciderunt ex sua suggestione, putavit eos adhuc vincendos in bello, ideo sumpsit redeundi audaciam. Verumtamen Origenes circa hæc scribit: Dictum est quod Balaam rediit in locum suum; sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit, vel forsan a loco sacrificii rediit in locum sui hospitii. Attamen potius reor, quod cœpit reverti in terram suam. Nam inter cetera dixit ad
A Balac: Verumtamen pergens ad populum meum, dabo tibi consilium, etc., ut scriptum est supra.10
Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, id est duces tribuum et judices qui præfuerunt sub Moyse, in occursum eorum, quia victoriose egerunt, extra castra. Unde et militibus strenuis cum triumpho redeuntibus rex solet occurrere. Iratusque Moyses ira per zelum, principibus exercitus duodecim millium, utpote tribunis et centurionibus qui venerant de bello. Principes autem illi præfuerunt exercitui, id est aliquibus partibus ejus, et erant sub Phinees, qui erat princeps communis totius illius exercitus. Sed quare Moyses non fuit iratus ipsi Phinees, quum ei sequens culpa tanquam superiori videretur magis imputanda, quam aliis? Dici potest, quod et Phinees includitur sub nomine principum, vel in facto illo non habuit culpam, quia fortassis cessit principum importunitati. Ait: Cur feminas reservastis? id est, vivere permisistis, quum meruerint mortem, alliciendo filios Israel ad fornicandum et idololatrandum. Ideo sequitur: Nonne istæ sunt quæ deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, ut patuit capitulo vicesimo quinto, et prævaricari fecerunt vos in Domino super peccato Phogor, id est per idololatriam Beelphegor?11 Est autem consuetudo Scripturæ, ut adscribat communitati aut societati, quod factum est aut contigit quibusdam ex eis. Sic et isti dicuntur taliter prævaricati, quoniam eorum consocii idololatraverunt in Phogor: qui enim illa crimina commiserunt, fuerunt occisi. Vel si adhuc quidam illorum erant superstites, per pœnitentiam et per zelum operationemque Phinees, manum Domini evaserunt juxta præinducta.
Ergo cunctos interficite quidquid generis est masculini, etiam in parvulis.12 Istud fortasse durum et crudele videtur fuisse, et tamen juste ac rationabiliter gestum est, videlicet in tantorum detestationem facinorum commissorum a patribus parvulorum istorum, qui patres filias suas prostituerunt, et ut patres in suis parvulis punirentur, et quoniam expediebat parvulis illis sic mori, ne in adultam pervenientes ætatem, graviter peccando, æternam acquirerent damnationem, et quia Deus volebat hoc modo rigorem suæ manifestare justitiæ ad aliorum terrorem.13 Et mulieres quæ noverunt viros in coitu, jugulate : quoniam provocando filios Israel ad peccandum, vel filias suas mittendo ad ipsos, meruerunt occidi, imo et aliis modis, quoniam erant vitiosæ idololatræ.1415 Puellas autem, etiam parvulas, et omnes mulieres virgines reservate vobis, non ad luxuriandum, sed ad commendationem virgineæ castitatis, et ut suo tempore ducatis eas uxores, convertisque eas ad Dei cultum; et quia puellæ non potuerunt postea ita nocere filiis Israel, sicut parvuli mares. Et manete extra castra Dei septem diebus, id est, non præsumatis ingredi sacra loca seu atrium tabernaculi infra septem dies, quousque sitis purgati juxta legis præceptum per adspersionem aquæ lustrationis tertio die ac septimo : non quod peccaverunt interficiendo
Madianitas ex Dei præcepto, imo in hoc meruerunt;16 sed quoniam ex contactu mortuorum et rerum mortuis adjunctarum contrahebatur immunditia quædam legalis, impediens ab ingressu sancti loci et esu sacrificiorum, per modum frequenter expressum. Hinc subditur : Qui occiderit hominem, quamvis juste, vel occisum tetigerit, lustrabitur, id est, aqua adspersionis purgabitur, die tertio et septimo. Et de omni præda, id est, quidquid inter spolia continetur, sive vestimentum fuerit, sive vas, etc., expiabitur, id est, purgabitur juxta ritum legis, quia immundum est eo modo, quo immunda fiebant quæ in domibus morientium erant, dum moriebantur.
Hinc subjungitur : Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est : Aurum et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum, et omne quod potest transire per flammas, absque sua corruptione et notabili læsione, igne purgabitur. Quidquid autem ignem non potest sustinere, saltem ad modicum tempus, quemadmodum aurum et argentum, quæ tamen resolvi possunt si diu in igne remaneant, aqua expiationis sanctificabitur, id est, per adspersionem aquæ lustrationis purgabitur ; et lavabitis vestimenta vestra die septimo : unde supra scriptum est, Expiatus die septimo lavabit se et vestimenta sua ;17 et purificati postea castra intrabitis, id est atrium tabernaculi, ut Dominum exoretis, et ei hostias offeratis.
Sequitur de spoliorum divisione :18 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Tollite summam eorum quæ capta sunt in terra, ab homine usque ad pecus inclusive, numerando tam homines quam pecora illa : et intelligitur de adhuc viventibus ; de hominibus autem Madianitis captis, non erant superstites nisi virgines, quas filii Israel discreverunt ab aliis per aliquod signum datum a Deo per Moysis informationem ; tu et Eleazar sacerdos et omnes principes vulgi ; dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt, et inter omnem reliquam multitudinem, id est, totam harum rerum viventium, scilicet virginum et pecorum, prædam seu multitudinem, sive supposita, divides in duas partes æquales, quarum unam dabis eis qui pugnaverunt, aliam reliquæ multitudini Israel. Sic quidam exponunt. Tamen, ut verba sonant, videtur sic accipi posse, quod æque multum dabatur his qui pugnaverunt, et eis qui manserunt in castris, ita quod singulis æqua pars donabatur, secundum quod primo Regum libro ait David :19 Æqua pars erit descendentis in prælium, et remanentis ad sarcinas. Quod si dicatur, obviare videtur quod prætacto Regum capitulo legitur : Factum est hoc deinceps quasi constitutum et lex in Israel.20 Ex quo apparet, quod antea non fiebat sic.
Denique in textu subjungitur : Et separabis partem Domino, id est ad usum ministrorum ejus, scilicet sacerdotum ac Levitarum, ab his qui pugnaverunt, unam animam, id est unam personam, quantum ad virgines, et unum individuum, quantum ad pecora, de quingentis animabus, tam ex hominibus, id est virginibus captis, quam ex bobus et asinis et ovibus, id est quibusvis jumentis; et dabis eam Eleazaro sacerdoti, id est pontifici pro ipso et sacerdotibus aliis, quia primitiæ Domini sunt, id est, de rebus jure prælii adeptis offerendæ sunt Domino pro primitiis, sicut de animalibus et terræ nascentibus offerebantur primitiæ Domino. Ex media quoque parte filiorum Israel, id est ex alia medietate prædæ assignata et data his qui in bello non erant, accipies quinquagesimum caput, id est individuum, hominum et boum, id est virginum et pecorum, et dabis ea, id est individua illa, Levitis, per divisionem justam et congruentem. Sicque a pugnatoribus plus de præda habentibus, minus acceptum est, et plus ab aliis: forsan quoniam pugnatores eundo, pugnando et redeundo plus laboraverunt. Porro, quod media pars totius prædæ data sit eis, apertissime patet ex sequentibus verbis textus, in quo divisio illa taxatur, et planus est textus. Virginibus autem Madianitis sacerdotes et Levitæ non ad libidinem sunt abusi, sed potius converterunt eas, et connubio sociaverunt, aut aliter pie tractaverunt.
Quumque accessissent principes exercitus qui pugnavit, ad Moysen, dixerunt: Recensuimus, id est, numeravimus et intuiti sumus, numerum pugnatorum, veluti post pugnam fieri moris est; et ne unus quidem defuit, id est, nullus eorum in bello succubuit, quum tamen adversarii fuerint multo plures quam ipsi: quo clarissime patuit, victoriam eis desuper datam. Ob quam causam offerimus sponte pro gratiarum actione in donariis Domini, id est inter ea quæ Domino consecrantur ut munera, singuli quod in præda auri potuimus invenire, id est aurea ornamenta quæ inter spolia reperimus. Fuit autem oblatio ista de rebus inanimatis. Periscelides, quæ sunt ornamenta feminarum in earum vestitu circa renes, ad componendum earum gressum, et armillas, quæ sunt ornamenta circa armos seu humeros, annulos, qui digitis imponuntur, et dextralia, id est ornamenta brachiorum seu dexteræ, ac murænulas, quæ sunt ornamenta colli, seu catenulæ ibi circumpositæ pro ornatu; ut depreceris pro nobis Dominum: non quod corporalia illa dabantur ut pretium orationis, quæ est bonum spirituale, sed tanquam signa internæ devotionis ad provocandum et inclinandum cor Moysis ut oraret pro ipsis. Susceperuntque Moyses et Eleazar illa donaria. Unusquisque enim quod in præda, id est in deprædatione Madianitarum, rapuerat, suum erat jure belli justi, et ex concessione Dei, cujus sunt omnia, et qui dat ea cui voluerit. Et susceptum intulerunt in tabernaculum, id est, omnia illa a bellatoribus devote oblata, Moyses et Eleazar posuerunt in tabernaculo, in monumentum, id est memoriale, filiorum Israel coram Domino: ut scilicet Deus illa in suo sanctuario videns sic posita, pie recordaretur et misereretur eorum qui ea obtulerunt, totiusque populi.
Footnotes
-
Num. xxv, 17. ↩
-
Exod. xvn, 9. ↩
-
Exod. xxviii, 36-38. ↩
-
1 Reg. iv, 4. ↩
-
Num. x, 9. ↩
-
Josue vi, 4. ↩
-
Num. xxvi, 1-5, 9. ↩
-
1 Reg. vi, 16. ↩
-
Judic. iii, 3. ↩
-
Num. xxiv, 14. ↩
-
Num. xxv, 1-3. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Num. xxii, 10. ↩
-
B ratis. ↩
-
Num. xxv, 18. ↩
-
Num. v, 2. ↩
-
Num. xix, 19. ↩
-
*feminas* ↩
-
1 Reg. xxx, 24. ↩
-
Ibid. 25. ↩
Chapter 49 of 56