Articulus 49
DE SPIRITUALI SENTENTIA HUJUS CAPITULI TRICESIMI PRIMI.
PER Moysen non solum Christus, sed et quilibet prælatus seu princeps vere christifidelis, figuraliter designatur. Quemadmodum ergo Moysi desuper jussum est, ut populum sibi commissum vindicaret de adversariis suis ante obitum suum, sicque colligeretur ad Sanctos in limbo; ita christianis jubetur principibus, ut plebem Christi a perfidis ac tyrannis, impiisque tueantur hominibus, et pro christianæ religionis defensione viriliter prælientur, ac devastationem Ecclesiæ ulciscantur in hostes ipsius. Porro prælatis præcipitur, ut contra invisibiles hostes, a quibus plebs Christi assidue fallitur, spiritualiterque mactatur, accingantur ad pugnam, et subditos suos arment virtutibus, ac fervide exhortentur, quatenus cum omni humilitate et spe divini auxilii atque fervore Spiritus Sancti, resistant pessimis humanæ beatitudinis inimicis, eosque sub suis pedibus conterere enitantur, vitia superando, ac Deo in omnibus obediendo. Nempe quoties tentationibus prævalent et vitia superant, toties invisibiles illos hostes conculcant.
Quod si prælatus viderit omnes sibi commissos non esse ad talia bella idoneos, eligat fortiores, id est, virtuosiores quosque admoneat ad pugnandum pro se ipsis ac aliis, indesinenter orando, gemendo, et cetera virtutum exercitia alacriter prosequendo. Talibus Christi militibus præficiendus est Phinees, id est vir exercitatus in omni virtute, imperterritus corde, zelator Dei, amator fratrum. Et danda sunt eis vasa sancta, quia ecclesiasticis sacramentis sunt muniendi; et sancti patres, qui erant vasa electionis divinæ et gratiæ ac virtutum, proponendi sunt eis in exemplum ad imitandum. Dandæ quoque sunt eis tubæ ad clangendum, id est orationes et psalmi, cantica spiritualia, et divinarum eloquia Scripturarum, juxta quæ regant se, et dæmones clangore orationum ac laudum expellant: sicque vincant non solum Madianitas, id est visibiles seu invisibiles æmulos Christianismi, sed et quinque reges eorum, id est principes tenebrarum, qui per exteriorum quinque sensuum objecta et deletamenta vincunt innumerabiles, et jugiter contradicunt veritatibus evangelicæ legis. Insuper interficiendus est Balaam gladio: id est, seductores pestiferi et consultores fallaces, verbo Dei sunt convincendi ac reprobandi.
Per hoc quoque quod Moyses iratus fuit principibus, eo quod feminas corruptas reservaverunt, datur intelligi, quod virtuosus prælatus gregi sibi credito debeat juste irasci, si vitiorum occasiones ac scandala adduxerint secum, nec scandalizantia absciderint membra. Ideo occidendæ sunt feminæ tales, id est, concupiscentiæ venereæ prorsus sunt suffocandæ, imo et parvuli sexus masculini, id est primi motus carnalitatis. Virgines vero, id est castæ affectiones, sunt conservandæ. Similiter pecora: quoniam corpora non sunt penitus conterenda, sed moderate frenanda ac castiganda. Verumtamen pugnatores isti quantumlibet fortes, maculas aliquas contrahunt in pugnando, vel non tam cito ac fortiter resistendo, aut aliquid suis viribus attribuendo, aut superflue repausando: ideo indigent aqua adspersionis, id est lacrimis compunctionis, et rore gratiæ amplioris, undaque sapientiæ salutaris perfundi ac emundari; et quidquid prædando obtinuerunt ab adversariis suis, ut aurum sapientiæ naturalis, argentum eloquentiæ rhetoricalis, æs constantiæ, ferrum roboris, plumbum gravitatis, stannum nitoris, oportet igne caritatis purgari a culpis eis admixtis; sed vestimenta, id est virtutes, earumque actus, qui panno menstruatæ assimilantur, necesse est emundari a quotidianis peccatis quæ permiscentur.1
Præterea tollenda est summa eorum, quæ capiuntur in bello, quoniam omnis spiritualis profectus est computandus, et quidquid in tali triumpho est præcipuum, Deo in primis loco primitiarum est offerendum. Sed et principes christiani, qui in exterioribus bellis sortiuntur victorias, debent ecclesiis Dei largas conferre oblationes. Et immolandæ sunt Deo periscelides, id est castimoniæ decoramenta, et armillæ, id est piæ sufferentiæ defectuositatum alienarum, dextralia quoque, id est fortitudines operum, annuli fidei, murænulæ quoque, id est connexiones et contemperationes actionum virtuosarum, ac ordinationes sermonum utilium: quibus omnibus perornandæ sunt animæ, et de eisdem glorificandus est Deus universorum fons bonorum, adjutor et conservator suorum.
Footnotes
-
Is. XLIV, 6. ↩
Chapter 50 of 56