Skip to the text

Articulus 50

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI SECUNDI: FILII AUTEM RUBEN ET GAD HABEBANT PECORA MULTA.

SCRIPTURA nunc docet, qualiter duæ tribus et dimidia sortitæ sunt terram habitationis suæ ultra Jordanem. Facilia autem sunt transcurrenda, ut difficilioribus immoretur. Porro nulla in isto est difficultas capitulo. Filii autem Ruben et Gad, quibus infra annumeratur media tribus Manasse, habebant pecora multa. Jam enim tria regna vastata et deprædata erant a filiis Israel, scilicet regnum Sehon, regnum Og, regnumque Madian.12 Ex Ægypto quoque deduxerunt pecora sua, quæ in deserto prolificaverunt. Et erat illis in jumentis infinita, id est magna valde et ultra solitum, substantia. Quumque vidissent Jazer et Galaad aptas alendis animalibus terras, quia pascuæ abundabant rivis, campi graminibus, venerunt ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis, atque dixerunt: Terra quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, cujus habitatores percusserunt filii Israel adjutorio Dei, regionis uberrimæ est, id est territorium fertilissimum; precamurque ut des eam nobis in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. Si hoc intellexerunt, quod non voluerunt transire Jordanem ad habitandum ibidem, et tamen parati erant transire ad adjuvandum ceteras Israel tribus, recta fuit eorum intentio. Si autem sic, quod nec ad adjuvandum alios, perversa fuit intentio eorumdem: sicque Moyses verba eorum accepit. Quamvis enim verba dubie prolata, quæ multipliciter possunt intelligi, sint in partem meliorem interpretanda, quantum ad internum judicium, ad vitandum judicia temeraria; prælatus tamen verba et facta subditorum suorum, quæ et bene et male accipi possunt, accipere debet quasi in partem deteriorem in exteriori judicio tempore castigationis, quia hoc tutius est, propter bonum correctionis, ad vitandum periculum incorrectionis, nisi ipse prælatus de opposito rationabiliter informetur.

Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri, id est ceteræ tribus quæ ex semine Patriarcharum, sicut et vos, natæ sunt, et fratres vestri sunt fide ac religione, ibunt ad pugnam, in qua solent occurrere labor, dolor, timor, et diversa pericula, et vos hic sedebitis, id est secure quiescetis? Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne audeant transire in locum, quem eis daturus est Dominus? Nam præfata petitio tribuum Ruben et Gad, videbatur prima facie ex timore vel ignavia processisse, vel ex cupiditate immoderata, ita quod horruerunt imminentia prælia aut labores, vel nimis avide cupiebant terras et opes communi omnium acquisitas certamine. Sicque petitio illarum nondum bene exposita, fuit aliorum scandalizativa. Nonne ita egerunt patres vestri, etc.? Qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, id est, quando erant ad minus viginti annorum vel circiter, ita quod in prima numeratione numerati fuerunt. Et vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, id est, nutritores facti estis vitiorum in aliis, quos verbis et exemplo vestræ perversitatis provocatis ad scelera, graviusque peccatis quam patres vestri.3 Ista Moyses non dixit simpliciter asserendo, sed valde suspicando et metuendo de pejori. Ut augeretis furorem Domini contra Israel, id est rigorosam punitionem filiis Israel infligendam. Quod si nolueritis sequi eum, id est Deo obedire intrando terram promissionis, in solitudine populum derelinquet, præsertim eos qui vestro exemplo subversi exstiterint, vel etiam alios: quia interdum unus propter peccata alterius in corporalibus punitur, in quantum sunt quodammodo unum origine, societate, aut simili communione aut connexione: quod tamen omnipotens atque justissimus Deus convertit et ordinat in melius his, qui talem pœnam corporalem non meruerunt, quemadmodum alibi frequenter declaratum est plenius. Et vos causa eritis necis omnium filiorum Israel, qui vobis consenserint, aut propter vos incurrerint plagam: et hoc secundum ordinem inferiorum causarum, quia æterna præordinatio Dei cassari nequivit.

At illi propius accedentes ex confidentia bonæ conscientiæ: sicut et Judas propius accessit ad Joseph, excusaturus se et fratres suos de furto, a quo erant immunes;4 dixerunt: Non revertemur, usque dum possideant filii Israel hereditatem suam, id est eis promissam trans Jordanem. Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam. Ista enim assertio fuit promissio. Præcepit ergo Moyses Eleazaro et Josue, super quos habuit jurisdictionem, quam Josue nondum accepit quamvis fuerat institutus in principem quantum ad potestatem, ut clarius dictum est ante.5 Si transierint filii Ruben et Gad vobiscum, date eis terram Galaad: non tamen illam dumtaxat, ut infra exprimitur. Si autem noluerint transire Jordanem ad pugnandum pro aliis, inter vos habitandi accipiant loca, id est, ibi morentur vobiscum si voluerint, nec habeant terram istam. Tribus istæ in sua acerrima increpatione patientes fuerunt, et sua molli responsione fregerunt Moysis iram.6 Nam subditur: Responderunt filii Gad et Ruben: Sicut locutus est dominus noster, scilicet Moyses, servis suis, ita faciemus; ipsi armati pergemus, et possessionem jam nos suscepisse confitemur in spe, et sub præfata conditione.

Tunc igitur Moyses, videns firmum eorum propositum, dedit eis per se ipsum absolute territoria illa optata, quorum urbes quas paulo ante destruxerant, reparaverunt, imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant: quibus imposuerunt nomina nova pro memoriali victoriarum suarum et sui ipsorum vel patrum suorum, quemadmodum in libro Judicum leguntur filii Dan urbem, quæ ante vocabatur Lais, appellasse nomine patris sui, quæ tamen in Josue Lesem Dan, secundum expositores, vocatur.7 Hinc subditur:8 Jair filius Manassæ occupavit vicos ejus, videlicet terræ Galaad, quos appellavit Havoth Jair, id est villas Jair. Nobe quoque, id est vir sic nominatus de tribu Manasse. Quandoque autem Nobe est nomen urbis, ut in Isaia:9 Adhuc dies est ut in Nobe stetur. Itaque Nobe perrexit cum domo et familia sua, et apprehendit Canath, id est urbem sic dictam trans Jordanem.10 Fuit autem et alia urbs ejusdem nominis in terra promissionis. Vocavitque eam ex nomine suo Nobe.

Sed quæri potest, qualiter verum sit quod in isto capitulo legitur, Dedit Moyses terram Galaad Machir filio Manassæ, et quod nunc expositum est, Jair autem filius Manassæ occupavit vicos ejus. Filii namque Manassæ non videntur usque hanc distributionem vixisse, præsertim quum scriptum sit in Genesi, Filii Machir filii Manassæ, nati sunt in genibus Joseph, quo constat, quod Machir multis annis vixit cum Joseph in regno Ægypti; et dato quod de Ægypto exisset cum Moyse, numeratus fuisset in prima populi numeratione, idcirco mortuus jam fuisset. Idem de Jair argui potest. Ideo respondendum, quod per nomina ista propria designantur familiæ natæ ex viris illis, vel aliqui in familiis illis præcipui sic vocati. Iterum quæritur, quomodo terra Galaad dicatur istis donata, quum in hoc ipso capitulo scriptum sit: Si transierint filii Ruben et filii Gad vobiscum, date eis terram Galaad. Et respondendum, quod filii Ruben et Gad sumuntur ibi cum inclusione filiorum Manassæ. Similiter terra Galaad capitur ibi cum annotatione terrarum Sehon et Og, quemadmodum etiam per regna Sehon et Og, datur intelligi et terra Galaad, quum dicitur in capitulo isto: Dedit Moyses filiis Ruben et Gad et dimidiæ tribui Manasse regnum Sehon regis Amorrhæorum, et regnum Og regis Basan. Hoc quoque sciendum, quod Galaad interdum est proprium nomen viri: unde supra scriptum est, quod Galaad fuit filius Machir;11 aliquando vero est nomen urbis, sed nunc pro regione accipitur.

Spiritualiter per filios Ruben et Gad atque Manassæ, habentes in pecoribus substantiam infinitam, intelliguntur divites et avari.12 Specialiter vero per filios Ruben primogeniti Jacob, designantur eminentiores prælati, qui a sanctæ dilectionis fervore alieni, terrenorum amore et immundarum voluptatum replentur affectu.13 Per Gad qui interpretatur accinctus, accipi possunt principes sæculares, corporalibus armis muniti, sed a spirituali armatura immunes. De quibus dicit Baruch:14 Ubi sunt principes qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? At vero Manasses interpretatur oblivio, per cujus filios intelliguntur sacerdotes et clerici, potissime religiosi, quorum est omnium temporalium oblivisci, et mente transformari in Deum, solis intendendo cœlestibus, spiritualibus ac divinis. Sed heu! isti pro maxima parte abierunt retrorsum, abjicientes a se jugum Christi, regularia instituta, canones et decreta Patrum sanctorum, professionem monasticam, ita quod ubi abundabant omnis devotio, spiritualitas maxima, exemplarissima vita, econtrario nunc abundant omnis aversio, carnalitas fœda, scandalosaque vita. Unde præsentibus delectati, et pascuis Amorrhæorum attracti, non curant terram promissionis supernam, regionem lucis altissimam ingredi: qui si propter hoc increpentur, æquanimiter ferre videntur servili forsan timore, et ne præsenti principatu priventur. Nam et alios suo modo præcedunt, suorum officiorum quædam opera exercendo.

Præterea ex increpatione Moysis edocemur, quam damnabile sit otio et torpori vacare, negligentiæ et carnalitati locum præstare, aliorum subvertere corda per verba prava aut opera vetita, præsertim in tempore peregrinationis præsentis et exsilii hujus, in quo est pœnitentiæ hora et locus gemituum: in quo tempore fratres nostri vere christiani, vere religiosi et clerici, virtuosis exercentur laboribus, pœnitentes, gementes, et flentes in lacrimarum hac valle, et contra suæ salutis hostes indesinenter pugnantes. Erubescat ergo piger Christianus, negligens religiosus, carnalis clericus aut sacerdos, qui scientes quam virtuose et fervide patres eorum olim vixerunt, imo de gratia Dei adhuc aliqui conversentur, non confunduntur coram oculis majestatis divinæ, angelorum sanctorum et omnium Beatorum, tam viliter se habere.

Verumtamen filii Ruben et Gad ac Manassæ, accipi possunt in bono, quia bona intentione videntur petisse territoria illa, quamvis verba sua non satis circumspecte protulerint. Efficaciter quoque impleverunt, quod Moysi promiserunt. Sicque per eos optimi prælati ac principes designantur, qui viliori temporalium parte contentantur, dummodo subditos verbo et exemplo, oratione et omni modo sibi possibili, ad terram cœlestis paradisi queant inducere. Sicque laudabile valde fuit in istis, quod sine suo demerito tam acriter a Moyse increpati, patienter omnino tulerunt. In hoc itaque eos imitari curemus, in tantum, ut si etiam sine nostris demeritis fuerimus acriter reprehensi, cum omni sustineamus tranquillitate, et cum ingenti respondeamus humilitate: imo exemplo istorum propius accedamus ad Moysen, utpote ad prælatum vel alium correptorem, non indignantes aut ab illo nos avertentes, sed ferventius quam ante, ipsum pro tanto beneficio diligentes. O sapientem, qui hoc implet !

Footnotes

  1. Ibid. xxxi, 7. ↩

  2. Num. xxi, 24, 35. ↩

  3. Num. 1, 3. ↩

  4. Gen. XLIV, 18. ↩

  5. Num. XXVII, 18-23. ↩

  6. Prov. XV, 1. ↩

  7. Judic. XVIII, 29. ↩

  8. Josue XIX, 47. ↩

  9. Is. X, 32. ↩

  10. Num. i, 3. ↩

  11. Num. xxvi, 29. ↩

  12. Sensus spiritualis. ↩

  13. Gen. xxix, 32. ↩

  14. Baruchum, 16, 18. ↩

Chapter 51 of 56