Skip to the text

Articulus 51

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI TERTII: HÆ SUNT MANSIONES FILIORUM ISRAEL.

NUMERUS mansionum filiorum Israel, in quibus quieverunt ab Ægypto usque Jordanem, hic recitatur: et sunt in toto mansiones quadraginta duæ, videlicet quatuor antequam transierunt mare Rubrum; deinde octo a mari Rubro usque Sinai montem; et a Sinai usque Cadesbarne, viginti una; atque a Cades usque Jordanem, novem: inter quas omnes fuerunt tres principales, a quibus tanquam a terminis præcipuis se moverunt, puta Ramesses, Sinai et Cades. Nec est putandum, quod omnia loca, in quibus ad tempus quieverunt, mansiones vocentur, quia tunc multo plures consisterent mansiones; sed ea loca, in quibus novum quid et notabile aliquid contigit eis, aut ubi manserunt diutius. Hæ sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas:1 non quod omnes illi fuerunt in omnibus mansionibus istis, imo multi eorum qui exierunt Ægyptum, hinc inde in diversis eremi locis fuerunt prostrati, et multi in solitudine nati fuerunt, et pene omnes qui primo fuerant numerati, obierunt antequam ad ultimas mansiones perventum est. Egressi sunt autem Ægyptum in manu, id est cum ducatu et ministerio, Moysis et Aaron, quas mansiones descripsit Moyses juxta castrorum loca, id est secundum loca tentoriorum, seu filiorum Israel habitantium in eis, notabiliora: quia juxta numerum talium locorum, fuit et numerus mansionum istarum; quæ loca Domini jussione mutabant: quoniam processerunt de loco ad locum ad motum nubis eis viam monstrantis, quam angelus sanctus movit juxta imperium Dei.

Profecti igitur de Ramesse, id est de loco et oppido quodam Ægypti sic nominato: quod secundum Isidorum fuit in extremis Ægypti partibus, ubi populus convenit ad exeundum, et videtur fuisse in terra Gessen, in qua habitaverunt filii Israel, quæ fuit pars quædam terræ Ægypti; mense primo, scilicet in Aprili secundum quosdam, vel in Martio secundum alios, ut dictum est sæpe, et utrumque aliquo modo verum est juxta præhabita: qui mensis est primus juxta Hebræorum computationem; quintadecima die mensis primi : nam quartadecima die ad vesperam comederunt agnum paschalem, et nocte illa percussa fuerunt primogenita Ægyptiorum :2 propter quod territi Ægyptii, compulerunt filios Israel altera die valde mane exire, ut in Exodo legitur ;3 altera die post Phase.

Aliqui textus habent, Altera die fecerunt Phase. Circa quod dicit Lyra, quod in Hebræo et libris correctis non habetur, Fecerunt : ut sit sensus, quod exierunt quintadecima die, quæ dies fuit altera dies

Phase, id est dies proxime sequens diem, in quo ad vesperam oblatus atque comestus fuit agnus paschalis. Glossa tamen exponit hunc passum cum inclusione hujus verbi, Fecerunt : dicendo, quod quartadecima die ad vesperam inceperunt Pascha ; et quia die sequenti non potuerunt continuare festivitatem inceptam, prosecuti sunt eam in Socoth. Egressi sunt ergo Ægyptum in manu excelsa, id est sublimi adjutorio Dei per præclara prodigia, videntibus cunctis Ægyptiis, id est quibusdam de omni genere Ægyptiorum.4

Non enim tota Ægyptus confluxit ad videndum egredientes. Nam et in diis eorum exercuerat ultionem, idola dejiciendo et comminuendo, falsorumque deorum impotentiam demonstrando, ut Josephus refert, et super Exodum tactum est. Castrametati sunt in Socoth, id est in loco sic dicto, et sito inter Ramessen et solitudinem, fuitque alter a loco quem Jacob de Mesopotamia rediens, vocavit Socoth, sicut in Genesi scriptum est.5

Fuit quoque civitas in terra filiorum Israel nomine Socoth, quam Gedeon devastavit, sicut in libro Judicum habetur, et dicitur quod sit idem locus cum illo, quem Jacob sic nuncupavit.6 Denique aliqui dicunt, quod Socoth fuit prima filiorum Israel mansio ; alii, quod Ramesses. Verumque est, quod Socoth fuit prima post exitum de Ægypto.

De Socoth venerunt in Etham, id est partem extremam eremi, versus Ægyptum. Ideo subditur : quæ est in extremis finibus solitudinis, id est totalis et magni deserti, quod est inter Ægyptum et Chanaan.7 Istud in Exodo scriptum est. Inde egressi, venerunt contra Phihahiroth, id est ex opposito loci sic dicti et circa eumdem. Ista secundum Hieronymum, fuit mansio quarta : quod verum est, includendo et computando Ramessen pro prima mansione.

Hinc in Exodo scriptum est :8 Castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare. Et castrametati sunt, id est tentoria sua fixerunt, ante Magdalum, quod fuit civitas in Ægypti confinio, ad quam primo confugerunt Judæi tempore Jeremiæ Godolia occiso, ut in Scholastica habetur historia. Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare, id est per fundum maris Rubri miraculose siccatum, et aqua maris divisa ac instar murorum stante ex utroque transeuntium latere, in solitudinem, quia transito mari illo, introierunt desertum.9 Et ambulantes tribus diebus per desertum Etham : idem enim totale desertum diversa sortitur nomina atque agnomina in diversis partibus suis, sicque desertum Etham fuit pars totalis deserti, in quo fuit locus Etham præfatus ; castrametati sunt in Mara, id est in loco ubi aquam inventam ob ejus amaritudinem potare nequibant : propter quod locum illum vocabant Mara, id est amaritudinem, ut in Exodo scribitur.10 Profectique de Mara, venerunt in Elim, id est in locum solitudinis sic vocatum, ubi erant duodecim fontes aquarum :11 in quibus tamen secundum Josephum, modicum fuit de aqua ; et septuaginta palmæ : quod et in præallegato Exodi habetur libro.

Inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum, non tamen in ea parte, ubi ingressi sunt illud, sed longe inde et alio latere. Nam et idem mare in diversos sinus declinat, super quos hinc inde a viantibus devenitur. Profectique de mari Rubro, id est de præfata parte et sinu ipsius, castrametati sunt in deserto Sin. Secundum Hieronymum, tota eremus usque Sinai, Sin vocatur, et a tota provincia locus mansionis illius nomen accepit, quemadmodum

Moab tam urbis quam provinciæ nomen est.12 Unde egressi, venerunt in Daphca; de Daphca in Alus. Istæ mansiones fuerunt in deserto Sin. In mansione autem Sin primo datum est manna, ut in Exodo legitur. Egressique de Alus, in Raphidim fixerunt tentoria:13 qui locus est etiam in deserto Sin, secundum Glossam; ubi populo aqua defuit ad bibendum, et ibi Dominus primo eduxit aquam de petra, ut scribitur in Exodo. Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai, id est juxta Sinai montem in deserto situm, ubi secundum Hieronymum duodecima mansio fuit. Sed et de solitudine Sinai, id est de parte illa solitudinis monti vicina, egressi, venerunt14 ad sepulcra Concupiscentiæ, id est ad locum sic dictum, quoniam ibi percussi sunt et sepulti, qui esum carnium desideraverunt, ut dictum est supra.15 Profectique inde, castrametati sunt in Haseroth, et ibi Maria et Aaron oblocuti sunt Moysi, ut supra habitum est. Deinde in textu multæ mansiones exprimuntur, de quibus ante hæc in textu nil legitur.

Profecti de Asiongaber, venerunt in desertum Sin. Iste locus est alius a præhabito loco Sin, quia diversa loca frequenter idem habent vocabulum: tamen ut ait Hieronymus, loca ista diversimode scribuntur. Unde subjungitur, hæc est Cades: a quo loco missi fuerunt exploratores, et ibi mortua est Maria, ut dictum est capitulo vicesimo; et vocatur etiam desertum Pharan, propter quod supra scriptum est:16 Profectus est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus: Mitte viros qui considerent terram. Inde venerunt in montem Hor, id est ad locum ei vicinum: in quo monte defunctus est Aaron et sepultus, sicut supra scriptum est.17 Audivitque Chananæus, etc. Istud supra scriptum est atque expositum. Sed quæri potest, qualiter Chananæus iste rex Arad habitasse dicatur ad meridiem in terra Chanaan, quum terra Chanaan dicatur terra promissionis, extra quam iste moratus est, scilicet ultra Jordanem.1819 Ad quod dicendum videtur, quod terra Chanaan capitur hic extense, pro tota scilicet terra in qua posteri Chanaan filii Cham habitaverunt.20 Rex autem Arad fuit de semine Chanaan, ut in Genesi continetur.

Profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona; inde venerunt in Phunon. Istæ duæ mansiones, secundum Hieronymum, in ordine historiæ non habentur, sed scriptum est pro eis, Egressi de monte Hor, per viam maris Rubri, circuierunt terram Edom: ex quo ostenditur, eas in finibus et circuitu Edom positas esse. Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth, ut scriptum est supra. Et de Oboth venerunt in Jeabarim, quæ est in finibus Moabitarum.21 Hoc eodem capitulo scriptum expositumque est. Inde venerunt in Dibongad, inde in Helmondeblathaim. Ista nomina non sunt ante descripta. Sed ut ait Hieronymus, pro eis legitur supra, Fixerunt tentoria in Jeabarim, et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared, quem relinquentes, castrametati sunt contra Arnon. Venerunt ad montes Abarim, ubi postea defunctus est Moyses, contra Nebo, id est ex adverso loci seu montis sic dicti.22 Inde transierunt ad campestria Moab supra Jordanem23 contra Jericho, id est ex opposito urbis illius, inter quam et filios Israel fuit Jordanis. Ibique castrametati24 sunt de Bethsimoth usque Abelsatim, id est per spatium quod fuit inter duo loca sic nuncupata. Non tamen oportet putare, quod occupaverint totum hoc spatium, et aliqui dicunt, quod tria milliaria de spatio occupaverunt. Refert tamen Lyra, quod inter duo hæc loca erant duodecim milliaria; sed non habet apparentiam quod occupaverunt tot milliaria, nisi forsitan valde parva.

Ubi, scilicet in campestribus Moab, locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Præcipe filiis Israel et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, disperdite, id est interficite, cunctos habitatores terræ illius. Ab hac tamen lege communi, facta est postea exceptio ex speciali causa in casu, ut patet in Gabaonitis, qui per suam humiliationem adepti sunt veniam, ut patet in Josue libro.25 Confringite titulos, id est signa solennia aut nomina, quæ in honore deorum suorum erexerunt. Aliqui tamen per titulos intelligunt aras. Statuas, id est idola, comminuite, atque omnia excelsa vastate, id est, loca amœna et alta, in quibus sacrificaverunt idolis suis, in quibus etiam locis construxerunt ædes atque altaria dejicite, mundantes terram et habitantes in ea, id est, per has pœnas facite cessare solita scelera in terra illa, habitatoribus ejus occisis; qui non mundabantur absolute per mala illa pœnalia, sed cohibebantur a consuetis criminibus: quibus deletis, consecrata est terra illa cultui veri Dei. Sin autem nolueritis ista implere; qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, id est, erunt vobis incitamentum atque occasio incidendi facinora gravia, quia ad idololatriam trahent vos seu posteros vestros: sicque consequenter incidetis servitutem gravissimam, et opprimemini ab illis, et interficiemini propter scelera vestra. Ideo subditur: Quidquid illis facere cogitaveram, vobis faciam, infligendo vobis hæc mala pœnalia, sicut in libro Judicum satis ostenditur adimpletum.26

Footnotes

  1. Exod. xii, 41, 51. ↩

  2. Exod. xii, 18. ↩

  3. Ibid. 31, 33. ↩

  4. Ibid. 37. ↩

  5. Gen. xxxiii, 17. ↩

  6. Judic. viii, 16. ↩

  7. Exod. xiii, 20. ↩

  8. Exod. xiv, 2. ↩

  9. Ibid. 22. ↩

  10. Exod. xv, 23. ↩

  11. Ibid. 27. ↩

  12. Gen. x, 18. ↩

  13. Gen. XVII, 6. ↩

  14. Exod. XIX, 1, 2. ↩

  15. Num. XI, 33, 34. ↩

  16. Num. XX, 1-3. ↩

  17. Exod. XVI, 14, 15. ↩

  18. Num. XXI, 1. ↩

  19. Ibid. XXI, 1. ↩

  20. Exod. XX, 29. ↩

  21. Num. XXI, 10, 11. ↩

  22. Ibid. 12, 13. ↩

  23. Josue xii, 1, 2. ↩

  24. Num. xxii, 1-3. ↩

  25. Josue ix, 26. ↩

  26. Judic. n, 14 et seq.; m, 8, 12, etc. ↩

Chapter 52 of 56