Articulus 52
EXPOSITIO SPIRITUALIS CAPITULI HUJUS TRICESIMI TERTII.
NON sine mystica ratione Moyses Spiritu Sancto plenus, tam distincte ac diligenter descripsit mansiones filiorum Israel, quoniam Israeliticus populus figura fuit populi christiani. Egressus autem Israelitarum ex Ægypto, typus fuit liberationis Christianorum a servitute diaboli, a jugo peccati, et eductionis ex caligine vitiorum. Introductio vero Israelis in terram promissionis, designavit introductionem omnium electorum in patriam regni cœlestis. Porro, progressus Hebræorum per desertum, significavit peregrinationem nostram in sæculo isto, et spiritualem profectum, quo itur ad regnum cœlorum. Mansiones demum illorum, præsignabant inhærentiam et quietem fidelium in executionibus quarumcumque virtutum, præsertim in contemplationibus ac dilectionibus divinorum, post labores exercitiorum bonorum.
Itaque ait: Hæ sunt mansiones filiorum Israel, hoc est Christifidelium, qui per fidem et gratiam sunt imitatores ac filii Patriarcharum, qui egressi sunt de Ægypto, id est de ignorantiæ tenebris et statu damnationis, per turmas suas, id est secundum diversos status, et gradus ac ordines. Diversæ etenim turmæ Christianorum, sunt spirituales et sæculares, prælati et subditi, vulgus et clerus, conjugati et continentes, religiosi et viduæ, incipientes, proficientes, perfecti. In manu Moysis, id est virtute et mysteriis Christi, et Aaron, hoc est vicariorum ipsius, quorum primus et maximus fuit sacratissimus Petrus, per quem post Christi ascensionem christiana religio potissime invaluisse censetur. Quas descripsit Moyses, id est, Christus per Evangelistas atque Apostolos fecit describi: juxta castrorum loca, id est secundum profectus virtutum, Christianorumque agminum; quæ Domini jussione mutabant: quia secundum tenorem præceptorum Dei, student proficere, transeuntque de virtute una in aliam, prout Dominus jussit, nunc uni virtuti, nunc alteri esse intentum.1
Profecti igitur de Ramesse, quod interpretatur commotio: quia salvari volentibus, primo necesse est salubriter commoveri et conturbari ex memoria et dolore præcedentium vitiorum. Castrametati sunt in Socoth. Socoth interpretatur tabernacula: per quod intelliguntur particulares Ecclesiæ, congregationes devotæ, claustra, collegia, sacraque loca, ad quæ pertingit, qui propter sua peccata salubri compunctione concutitur, sicque turbatur, ut dicat: Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei;2 atque cum sancto Job: Antequam comedam, suspiro, et tanquam inundantis aquæ sic rugitus mei. Talis dignus est incorporari Ecclesiis Christi, et in ejus tabernaculis commorari.3 De Socoth venerunt in Etham, quod interpretatur fortitudo: quia per sacram contritionem et incorporationem mysticam jam præfatam, confortatur homo in Domino et in potentia virtutis ejus, particepsque efficitur omnium timentium Dominum, quoniam merita aliorum sibi per caritatem communicantur.45 Inde egressi, venerunt contra Phihahiroth, quod interpretatur os nobilium. Dum etenim quis virtutibus est firmatus, et gratiose confirmatus in Deo, discernit pretiosum a vili, verum a falso, virtutem a vitio:6 sicque efficitur quasi os Domini, et per os ejus loquitur Spiritus Sanctus et angeli gloriosi. Ipse quoque vere nobilitatur in Creatore, cujus intuitu et amore omnia vana, prava ac vilia aspernatur. Inde transierunt per medium mare: quoniam gurgites vitiorum, flumina tentationum, et opera sanguinum cedunt his, fugiuntque ab istis, qui ad prætactas virtutum celsitudines sunt perducti, ita quod pede sicco, hoc est immaculato affectu, tentationes et adversitates pertranseunt, in quibus submerguntur iniqui et persecutores justorum.
Inde venerunt in Mara: quoniam per præmemoratas virtutum ascensiones, perducitur homo ad tantam caritatis et æquitatis dilatationem, quod propter proximorum peccata et totius mundi miserias et errores, præsertim propter innumerabiles et enormes Deitatis offensiones et inhonorationes, assidue ingemiscit, torquetur, et lacrimas fundit, dicens illud in Esdra: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et peccata nostra creverunt usque ad cœlum.7 Itemque: Zelus domus tuæ comedit me.8 Profectique de Mara, venerunt in Elim, quod interpretatur arietes: per quod status prælationis signatur. Aries enim cornutus est, et dux ovium: in statu autem prælationis, sunt eminentiæ ecclesiasticæ auctoritatis ac potestatis. Porro, qui ad præinductam caritatis atque justitiæ amaritudinem, generalemque Dei zelum tam fervidum attigit, prælatione condignus est, et idoneus regere alios, utpote qui cum gloriosissimo Petro plus aliis diligit Christum corde, ore et opere, et proximos suos.9 In hoc loco sunt duodecim fontes: per quos exprimuntur duodecim Apostoli, qui fuerunt post Christum primi et summi Ecclesiarum prælati, quamvis non omnifarie æque summi, quoniam Petrus ceterorum fuit prælatus et princeps. Isti fuerunt fontes evangelicæ prædicationis et supernaturalium doctrinarum. Fuerunt quoque ibidem septuaginta palmæ: per quas septuaginta secundi ordinis discipuli Christi significantur, qui floruerunt ut palmæ, fueruntque arbores decoræ ac fulgidæ, et fidelissime sanctis Apostolis cooperati noscuntur.1011
Inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum: per quod juxta præhabita denotatur Baptismatis gratia. Qui autem in prælatione sunt constituti, habent aliorum conversioni ac baptizationi intendere, sacramentorumque pensare virtutes. Potest item per mare Rubrum intelligi passio Salvatoris, de cujus latere profluxerunt aqua et sanguis.12 Quantumlibet autem quis perfectus exsistat, et aliorum saluti seu contemplationi invigilet, certis tamen horis debet quotidie dominicæ passionis meditationibus affectuosissimis immorari. Inde venerunt in desertum Sin, quod odium interpretatur : quoniam per inductos ascensionum spiritualium gradus, pertingit homo ad sincerissimum odium iniquitatis, in quantum iniquitas, et præsertim in quantum offensiva est Dei. Rursus, qui tam virtuosus est, præsertim si aliis præsit, ut justitiæ fervens zelo, corripiat strenue delinquentes, incurrit frequenter odium aliorum. Inde venerunt in Daphca, quod interpretatur pulsatio. Qui enim sic odit iniquitatem et iniquos, in quantum sunt tales, et propter virtutes suas oditur, non cessat Deum precibus suis pulsare, etiam pro inimicis orando, imo et pro conservatione ipsius, ne per impatientiam aut alio modo vincatur adversis. Inde in Alus, quod interpretatur labores. Qui enim Deum sic pulsat pro aliis, grandem sibi ipsi indicit laborem internum, ita ut fateatur : Laboravi in gemitu meo. Nempe quantumlibet oret pro proximis, semper videt sibi indesinentis luctus abundare materiam, adesse causam. Talis quoque dire laborat, ut cor suum in Deo ita recolligat et defigat, quod saltem tempore orationis et cultus divini non evagetur. Inde venerunt in Raphidim, quod interpretatur dissolutio fortium seu remissio manuum : quoniam per studium memoratum, quod est contra proprii cordis instabilitatem, et pro aliorum reductione ad Deum, dissolvitur et fugatur invisibilis hostis, et vires ipsius debilitantur, quum Jacobus contestetur, Resistite diabolo, et fugiet a vobis;13 imo quum dicat Psalmographus, Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis.14
Inde venerunt in desertum Sinai, quod interpretatur rubus : quo designatur Ecclesia, quia præfatis exercitata profectibus, instar rubi a Moyse visi inflammatur, et cooperitur igne divini amoris, nec læditur inde, sed culpæ rubigo consumitur : sicque in arce Ecclesia ponitur, et in monte sublimi, tanquam lucerna lucens et ardens.15 Inde ad sepulcra Concupiscentiæ : quia vir talis progreditur, ut prædicet his qui concupiscentiis sunt depressi, et carnalitatibus victi, ut pœnitendo reviviscant, et igne caritatis tangantur, et ait : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis.16 Inde in Haseroth, quod interpretatur atria. Hæc namque agendo, meretur homo Deitatis atria ingredi, et in eorum contemplatione suspendi, ita ut ex sententia psallat : Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !17 concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Atria ista sunt mansiones cœlestes. Inde venerunt in Rethma, quod interpretatur visio consummata : quia ingredienti cœleste palatium, protinus datur pro præmio beatifica visio, quæ est contemplatio consummata. Inde venerunt in Remmomphares, quod mali divisio interpretatur. Qui enim Deo beatifice perfruuntur, plenissime cum suavissimo gustu discernunt, quid inter Creatorem et creaturam intersit, quam incomparabiliter increatum illud superpurissimum bonum ceteris universis emineat in omni suavitate, amabilitate, felicitate et gloria.18 Inde in Lebna, quod dealbatio dicitur, per quam puritas designatur. Qui enim Omnipotenti beatifice sunt uniti, amplius jam peccare non valent : idcirco eorum munditia, nulla potest culpa aut macula tangi. Inde venerunt in Ressa, quod interpretatur laudabilis. Quamvis etenim Sancti in patria culpabiliter tentari non queant, inclinantur tamen animæ sanctæ ad resumenda corpora sua, non talia qualia nunc sunt, sed glorificanda, ut simul cum illis glorificentur in sempiternum. Inde venerunt in Cee latha, quod interpretatur ecclesia : quoniam Beati ad viatores et ad militantem Ecclesiam, et ad eos qui in purgatorio detinentur, oculum pietatis, opem orationis, affectum dilectionis extendunt.
D Inde venerunt in montem Sepher. Sepher pulchritudo interpretatur : sicque mons Sepher est sublimitas pulchritudinis intellectualis, imo Deus superpulcherrimus, fons universi decoris, in quem Beati totaliter transformantur, viatores quoque aliqualiter intinguntur, psallentes:19 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Inde in Arada, quod interpretatur miracula: nam et cives cœlestes in hoc sæculo coruscant miraculis, devoti etiam viatores insistendo præinductis virtutum processibus, miraculorum efficaciam sortiuntur; et qui ex se ipsis non habent nisi deficere et peccare, in Deo eos confortante supernaturalia operantur. Inde venerunt in Macloth, quod principatus interpretatur:20 quoniam adversariis potestatibus imperant Sancti, et dæmones fugant, dominanturque vitiis, quod est saluberrimus principatus. Inde in Thathath, quod dicitur pavor: quia per hæc fit miles Dei hostibus metuendus, ut castrorum acies ordinata.21 Timor quoque reverentialis, quo quis ex contemplatione immensæ excellentiæ Dei in propriam resilit parvitatem, abundat in Sanctis tam triumphantis quam militantis Ecclesiæ. Inde in Thare, quod ecstasis dicitur: quia præ admiratione æterni et increati omnium Dominatoris, cuncti electi deficiunt et extra se rapiuntur in ipsum. Inde in Methca, quod interpretatur mors nova: hæc est mortificatio saluberrima, qua præ abundantia gratiæ Dei, mens omni propriæ voluntati mortua, soli vivit Creatori, ut ait Apostolus: Vivo, jam non ego. Itemque: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.22
Inde venerunt in Hesmona, quod festinatio sonat: quoniam taliter mortuus, omni abjecto torpore, ardentissime festinat ad patriam electorum. Inde venerunt in Moseroth, quod dictum est disciplina: quoniam sic festinantes ad Dominum, instruuntur ab ipso, et si quid forefecerint, paternaliter disciplinantur ab illo, et sine dissolutione festinant. Inde in Benejaacan, quod resonat fontes: quia sic currens ad increatum Fontem, fontibus sapientiæ ac virtutum recreatur ab ipso, sicut ait Salvator: Aqua quam ego dabo, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.23 Inde in montem Gadgad, quod expeditio interpretatur: quia sic recreatus, carnalia et terrena adspernans, cuncta spiritualis cursus deponit obstacula, ut animo expedito, appropiet Deo. Inde in Jetebatha, quod dicitur bonitas: quoniam ita se occupans, totus in boni honesti affectum convertitur, et lædere nescit, cupitque cunctis prodesse, pro communi bono semper sollicitus et laborans. Inde in Hebrona, quod dicitur transitus: quia sic bonus effectus in se, jugiter appetit dona gratiæ proximis communicare, sicque caritativo affectu tendit in eos.
Inde in Asiongaber, quod interpretatum est ligna viri: quoniam talis, de aridis infructuosisque lignis diaboli, orando et prædicando, exemplariterque vivendo, facit fructuosa atque virida ligna Christi, de quo loquitur Zacharias: Ecce vir, Oriens nomen ejus. Inde in desertum Sin, hæc est Cades, quod interpretatur tentatio: quoniam post excellentia virtutum exercitia, contingit interdum tentari a gloria vana, imo a stimulo quodam, dicente Apostolo: Datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ.24 Inde in montem Hor, quod lumen seu montanus interpretatur: quoniam per tentationis triumphum ad lumen gloriæ et omnium verticem Deum ascenditur. Deinde in Salmona, quod portio dicitur: quoniam sic ascendens, veraciter psallere potest: Portio mea in terra viventium. Et rursus: Pars mea Dominus, dixit anima mea. Inde in Phunon, quod dicitur os, per quod confessio laudis divinæ significatur: quoniam a laudibus Dei homo hujusmodi nunquam desistit.
D Deinde venerunt in Oboth, quod pythones seu magi interpretatur: quoniam homo tam virtuosus jam illudit dæmonibus, eorumque machinas pro nihilo reputat. Inde in Jeabarim, quod acervos transeuntium lapidum signat: per quod multitudo Sanctorum instar petræ solidorum, ad regnum cœleste pergentium, denotatur, quibus Dei laudator se jungit. Inde in Dibongad, quod interpretatur tentatio fortiter intellecta: et convenit viro sancto heroico, adeo forti ut in omni tentatione maneat corde tranquillus et ratione illæsus, ita ut sinceriter queat perpendere pondus suæ tentationis, et intentionem tentantis:25262728 sicque tanto infatigabilius virtuti omni inhæreat, quanto se acrius atque acutius sentit tentari. Inde venerunt in Helmondeblathaim, quod interpretatur contemptus opprobriorum: quoniam vir perfectus ita proficiens, opprobria spernit; ita quod nec alteri ea infert, et si sibi ingerantur, non conturbatur, imo gaudet adversis, juxta illud Threnorum: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis;29 præsertim quum dicat Unigenitus Dei: Beati estis quum maledixerint vobis homines.30 Inde ad montes Abarim, quod interpretatur montes perrectionis: quia dum per hos virtutum gradus ascenderit homo, migrat de carne, evolatque in cœlum, sicut et Moyses in monte Abarim est defunctus.31
Hæ sunt mansiones et profectiones veri et spiritualis Israelitæ, cui præcipit Dominus, ut quum terram promissionis intraverit, id est, Ecclesiæ Christi fuerit incorporatus aut religionem professus, disperdat cunctos habitatores terræ malos, convertendo eos pro posse, saltem orando et exemplariter conversando, sicque impleat illud, Verte32 impios, et non erunt; spiritus quoque malignos in mentibus iniquorum morantes pellendo, insinuando videlicet proximis, quam vile, stultum ac impium sit talibus habitatoribus locum præbere in corde, quod consecratum est Spiritui Sancto, et quod ipse verus Deus paratus est sibi in habitaculum, imo in templum assumere, dedicare et possidere. Sic quoque dissipet titulos, id est vanitatum erectiones et memorialia inania ac elata; et statuas, id est simulacra vitiorum et fœda phantasmata, distractionesque cordis; atque excelsa, id est omnem altitudinem elationis, præsumptionis et intimoratæ securitatis, quatenus homo Dei in valle humilitatis et pavida consideratione periculorum suorum obsequatur et sacrificet soli Deo. Quod si quis non studuerit in his Domino obedire, justo judicio relinquetur, et incidet mala culpæ et pœnæ, sicque tradetur in manus Satanæ et dæmonis, quibus insipientissime acquiescit ac subditur. Paulo post erunt ei clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et pessimam ei remunerationem rependent: quia quo amplius eis deservit, eo ab ipsis gravius punietur.
Footnotes
-
Ps. lxxxiii, 8. ↩
-
Ps. XXXVII, 9. ↩
-
Job III, 24. ↩
-
Ps. CXVIII, 63. ↩
-
Ephes. VI, 10. ↩
-
Jer. XV, 19. ↩
-
1 Esdr. IX, 6. ↩
-
Ps. LXVIII, 10. ↩
-
Joann. XXI, 15-17. ↩
-
Ps. XCI, 13. ↩
-
Luc. X, 1. ↩
-
Joann. XIX, 34. ↩
-
Jacob. iv, 7. ↩
-
Ps. xc, 7. ↩
-
Joann. v, 35. ↩
-
Ephes. v, 14. ↩
-
Ps. lxxxiii, 2, 3. ↩
-
Ps. vi, 7. ↩
-
Cant. i, 15. ↩
-
Luc. x, 17. ↩
-
Cant. vi, 3, 9. ↩
-
Coloss. iii, 3. ↩
-
Joann. iv, 14. ↩
-
II Cor. xii, 7. ↩
-
Thren. iii, 24. ↩
-
Ps. cxli, 6. ↩
-
Zach. vi, 12. ↩
-
Galat. ii, 20. ↩
-
Thren. III, 30. ↩
-
Matth. v, 11. ↩
-
Deut. XXXIV, 5. ↩
-
Prov. xii, 7. ↩
Chapter 53 of 56