Skip to the text

Articulus 53

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI QUARTI: LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.

NE filii Israel plus sibi usurparent de terra, quam concessum fuit divinitus, præfiguntur eis termini totius terræ eis promissæ. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Præcipe filiis Israel, et dices ad eos: Quum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur: Pars meridiana terræ promissionis, respiciens plagam australem, incipiet a solitudine Sin, de qua dictum est præcedenti capitulo, quæ est juxta Edom, id est terram Idumæorum; et habebit terminos contra orientem, id est versus plagam orientalem, mare Salsissimum, utpote mare Mortuum: in cujus loco stetit olim Pentapolis pulcherrima atque uberrima regio, quæ ob Sodomæ crimen versa est in lacum salsum et sterilem, qui vocatur mare Mortuum, in quo nec piscis, nec avis vivere potest, nec navigabile est, et fumigat.1 Propter quod in libro Sapientiæ, fumigabunda terra est appellata, de qua in Genesi plenius est dictum.23 Qui circuibunt australem plagam,4 id est, per gyrum attingent meridionalem terræ promissæ partem, per ascensum Scorpionis, id est per montem sic nominatum, quoniam scorpiones habitabant in eo, ita ut transeant in Senna, id est locum seu vicum sic dictum, et perveniant ad meridiem usque ad Cadesbarne, de quo loco seu oppido dictum est. Ibitque per gyrum terminus iste australis ab Asemona, id est loco sic nuncupato, usque ad torrentem Ægypti: quod (ut quidam dixerunt) non est intelligendum de Nilo, sed de fluvio multum minori, qui Rhinocolura dicitur, et dividit inter Ægyptum et Palæstinam, estque terminus terræ promissionis a parte australi, ut sextodecimo de Civitate Dei docuit Augustinus. Unde Geneseos quintodecimo Dominus ait ad Abraham: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti.5 Et maris Magni littore finietur pars ista meridionalis. Quemadmodum autem in Josue, multisque locis Scripturæ, ita et hic per mare Magnum, intelligitur non mare Oceanum, quod est simpliciter magnum mare, sed mare Mediterraneum, quod respectu maris Mortui, dicitur magnum.6

Sequitur de ejusdem terræ promissionis termino occidentali. Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet, et ipso fine claudetur, id est termino maris ejusdem, ita quod non extendetur ultra hoc mare. Non autem potest per mare Magnum, mare Oceanum accipi, quia sic filii Israel nondum obtinuissent totam terram eis promissam.

Subditur de terminis plagæ aquilonaris. Porro ad septentrionalem plagam a mari Magno, id est Mediterraneo, puta ab una ejus parte versus aquilonem respiciente, termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, id est ceteris altiorem in situ terræ illius: per quem quidam intelligunt montem Libani, qui esse legitur in termino aquilonari terræ promissionis; a quo venient in Emath, id est usque prope Antiochiam, usque ad terminos Sedada; ibuntque confinia usque Zephrona et villam Enan, id est, pertingent usque ad loca sic dicta: et juxta Glossam, per Zephrona intelligitur urbs Ciliciæ, quæ usque nunc Sephædum appellatur. Enan autem villa, Hebraice Asiram nuncupatur. Circa hæc fertur in Glossa: Dicunt Hebræi septentrionalem plagam incipere a mari Magno, quod Palæstinæ, Phœnices et Syriæ prætenditur littoribus, et per Ægyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur, Pervenientes usque ad montem altissimum, autumant significari montem Amanum vel Taurum: quod verius videtur.

Subjungitur de terminis partis orientalis. Inde, videlicet a termino aquilonari, metabuntur, id est ducentur, fines contra orientalem plagam de villa Enan jam dicta, usque Sephama, quam Hebræi Aphamiam vocant; et de Sephama descendent termini isti orientales in Reblatha, id est Antiochiam Syriæ ex alia parte, contra fontem, id est ex opposito fontis nomine Daphnim: de quo Antiochia abundantissimis fruitur aquis, secundum Glossam; atque (ut fertur) in hoc fonte est verus ortus Jordanis, quoniam paleæ ibi impositæ, recipiuntur per mediterraneam viam in fonte qui dicitur Dan, a quo et alio fonte Jor nomine, nomen sumpsit Jordanis. Inde pervenient termini orientales ad mare Cenereth: quod secundum Glossam est stagnum seu mare Tiberiadis, estque lacus magnus, in cujus littore sitæ sunt urbes, nomine Tiberias, Genesareth, Bethsaida, quæ sunt oppida Galilææ. Unde in Evangelio nominatur mare Galilææ, quoniam transit per eam.7 Et tendent usque ad Jordanem, qui transire fertur per stagnum præfatum, et ad ultimum Salsissimo claudentur mari, quod fuit in angulo terræ Chanaan Israelitis promissæ, orientalem partem cum occidentali copulante. Quemadmodum enim australis plaga inchoat inde, id est a mari illo Salsissimo, sic orientalis pars terminatur ad ipsum. Denique ista terminatio terræ promissæ ad hoc quoque necessaria fuit, quoniam extra terram promissionis non licuit filiis Israel templum ædificare aut sacrificare.

Et ait Dominus ad Moysen: Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis, id est populo tibi commisso, dividant, utpote novem tribubus atque dimidiæ : Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et singuli principes de singulis tribubus, id est de qualibet tribu suam portionem nondum sortita, princeps unus, qui simul decem fuerunt, quia dimidiæ tribui nondum dotatæ assignatus fuit unus princeps, ut patet in textu qui est planus.

Footnotes

  1. Gen. xii, 10. ↩

  2. Gen. xix, 24, 25, 28. ↩

  3. Sap. x, 7. ↩

  4. Gen. xiii, 10. ↩

  5. Gen.xv,18. ↩

  6. Josue 1, 4. ↩

  7. Joann.vi,1. ↩

Chapter 54 of 56