Skip to the text

Articulus 1

DE QUIBUSDAM PRÆAMBULIS IN EXPOSITIONE DUODECIM PROPHETARUM.

SICUT in novo Testamento evangelicis documentis adjuncta est apostolica doctrina, in Epistolis Pauli aliisque septem Canonicis, in Apocalypsi quoque et Actibus Apostolorum contenta, ita in veteri Testamento legi Mosaicæ prophetica dicta ac scripta succedunt: non tamen consimili modo parique causa per omnia. Evangelicæ nempe Christi doctrinæ superadditum est apostolicum dogma: non propter insufficientiam vel imperfectionem evangelicæ disciplinæ; imo evangelica doctrina prorsus perfecta est, tum quantum ad omnis culpæ exclusionem, tum quantum ad præceptorum et consiliorum evidentissimam traditionem, tum etiam quantum ad exemplaris vitæ exhibitionem, fidei corroborationem, cœlestisque præmii pollicitationem: sed propter particulariorem ac diffusiorem admonitionem ac prosecutionem eorum quæ in Evangelio continentur, et ad præcavendos futuros errores, itemque ad solvendum quæstiones incidentes. Legi vero Moysis prophetia succedit, ut minus dicta suppleat, obscura elucidet, et de Christi mysteriis plenius tractet. Quum enim finis legis sit Christus, secundum Apostolum, in hoc patet imperfectio legis, quod de Christo ejusque mysteriis tam modice tamque obscure profatur.1

Denique, secundum Glossam, quemadmodum in corporalis fabricæ constructione tria sunt, quibus ad majora consurgitur, scilicet fundamentum, paries, tectum; ita et spiritualis structura Ecclesiæ tribus quasi munimentis continetur ac consummatur, videlicet lege, prophetia, Evangelio. Lex ergo quasi lapidem ponit in fundamento, prophetia parietes constituit, Evangelium tectum consummat. In lege enim dicitur: Gentibus multis fœnerabis, fratri autem tuo non fœnerabis.2 Ecce quasi inchoatio, dum in parte prohibetur usura.

In prophetia vero ille fertur in tabernaculo Domini quieturus, qui pecuniam suam non dederit ad usuram;3 et Ezechiel, Usuram, inquit, et superabundantiam non accipies.4 Ecce profectus. In Evangelio autem dives ille splendide epulans condemnatur, non quia aliena rapuerit, sed quoniam sua non erogavit.5 Ecce consummatio. Lex itaque elementum est incipientium, prophetia eruditio proficientium, Evangelium consummatio pervenientium: quatenus a fundamento inchoantium, per parietem proficientium, ascendamus ad tectum pervenientium, tanquam cum Apostolo rapti usque ad tertium cœlum, ubi audiamus arcana verba, quæ carnalis homo non percipit.67 Primum cœlum in lege, secundum in prophetia, tertium in Evangelio.8 Hi sunt tres panes Eliæ appositi, quos et in Evan-

Footnotes

  1. Rom. x, 4. ↩

  2. Deut. xv, 6; xxiii, 19. ↩

  3. Ps. xiv, 5. ↩

  4. Ezech. xviii, 17; xxii, 12. ↩

  5. Luc. xvi, 19-22. ↩

  6. I Cor. ii, 14. ↩

  7. II Cor. xii, 2-4. ↩

  8. III Reg. xvii, 6, 11, 15; xix, 6. ↩

Chapter 3 of 32