Articulus 6
PROSECUTIO ELUCIDATIONIS HUJUS SECUNDI CAPITULI, AB EO LOCO : ET NUNC REVELABO STULTITIAM EJUS.
QUONIAM per ea, per quæ quis peccat, punitur, idcirco Dominus subdit :1 Et nunc, id est tempore Babylonicæ captivitatis, revelabo stultitiam ejus, id est, errorem, seu idololatriam, vel idolum Synagogæ manifestabo, in oculis amatorum ejus, id est Chaldæis vel Ægyptiis, cum quibus Judæi habuerunt aliquando amicitiam. Quum enim Chaldæi, superata Jerusalem, ingrediebantur templum, viderunt quomodo Judæi in templo idola coluerunt, et qualiter decepti fuerunt insipienter in Ægyptiis confidendo. Ægyptii quoque hæc perceperunt, et ita in oculis eorum mentalibus manifestata sunt hæc. Et vir non eruet eam de manu mea, id est, nemo poterit liberare Judæos de vindicta seu potestate, quam exercebo in eis per manus Chaldæorum. Deo enim nullus valet resistere, quemadmodum scriptum est in Job : Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest; et anima ejus quodcumque voluit, fecit.2 Et cessare faciam omne gaudium ejus, id est, destruendo templum atque Jerusalem, populum quoque fame, peste et gladio occidendo, imponam finem lætitiæ Judæorum ad tempus.3 In maxima enim tribulatione fuerunt Judæi, quum a Chaldæis obsiderentur, ita quod nec in spiritualibus, nec in carnalibus delectabantur. Unde ab Isaia dictum est : Erit pro suavi odore fœtor, et pro crispante crine calvitium.4 Et Threnorum ultimo : Defecit gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster.5 Faciam quoque cessare solennitatem ejus, id est festa Judæorum, ut ponatur singulare pro plurali. Vel per solennitatem, secundum Bedam, intelligitur paschalis festivitas, tanquam solennior, quæ fiebat in commemorationem liberationis eorum de terra Ægypti. Frequenter autem Scriptura utitur singulari pro plurali, et econtra, quemadmodum in Exodo Dominus ait Pharaoni : Dimitte filium meum, ut sacrificet mihi in deserto. Per filium namque intelligit universos filios Israel.
Deinde ponuntur festa Judæorum in speciali :6 Neomeniam ejus, id est festivitatem
Calendarum, quæ fiebant tempore innovationis lunæ, seu in principio mensium. Sabbatum ejus, id est festivitatem septimæ diei, in qua Judæi epulis otiisque vacabant, secundum Glossam. Fiebatque ista solennitas in memoriam creationis mundi, quoniam septimo die requievit Deus ab omni opere quod patrarat. Et omnia festa temporum ejus*, id est solennitates quæ* fiebant semel in anno, videlicet Paschæ, Pentecostes, et Tabernaculorum, ac Dedicationis. Eamdem enim Dedicationem non celebrabant nisi semel in anno, quamvis quolibet anno plures celebraverunt Dedicationes.
Gen. II, 2.
Hæc omnia fecit Deus cessare in populo Judæorum, quando a Chaldæis capti, occisi, vel translati fuerunt. Propter quod scriptum est: Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solennitatem. Hinc in Isaia loquitur Dominus: Solennitates vestras odivit anima mea.
Thren. I, 4.
Is. I, 14.
Denique, secundum Thomam in prima secundæ, in veteri Testamento erant septem festivitates temporales, id est, quæ certis diebus anni celebrabantur. Prima erat Sabbati, in memoriam beneficii creationis mundi, ut dictum est. Secunda fuit Neomeniæ, in primo cujuslibet mensis, in memoriam gubernationis rerum a Deo, et quoniam inferiora secundum cursum lunæ mutantur, a qua mensis nomen accepit, juxta illud Ecclesiastici: Luna ostensio temporis, et signum ævi; mensis secundum nomen ejus. Idcirco fiebat ista solennitas in principio cujuslibet lunationis seu lunæ, non in plenitudine ejus. Quod item fiebat propter idololatriæ exclusionem, quia gentiles in plenilunio sacrificabant. Et quoniam hæc duo beneficia Dei, scilicet creationis et gubernationis, communia sunt cunctis hominibus, festa hæc frequenter in anno iterabantur. Alia quinque festa celebrabantur semel in anno, in memoriam beneficiorum specialiter collatorum populo Israel. Quorum primum fuit solennitas Paschæ, de qua prætactum est. Et post quinquaginta dies sequebatur
Eccli. xlii, 6, 8. solennitas Pentecostes, in memoriam beneficii legis datæ. Alia vero tria festa servabantur septimo mense, qui apud Judæos quasi totus celebris fuit. Nam primo die hujus mensis erat festum Tubarum, in memoriam liberationis Isaac. Unde tunc cornibus buccinabant, quoniam Abraham vidit arietem cornibus hærentem vepribus, quem immolavit pro Isaac. Erat quoque festum Tubarum, in quo invitabantur Judæi ad solennitatem Expiationis, quæ decima die septimi mensis fiebat in memoriam beneficii quo Deus ad preces Moysis propitiabatur eis de adoratione vituli aurei atque conflatilis. Post hæc celebrabatur solennitas Scenopegiæ seu Tabernaculorum, septem diebus, in memoriam protectionis ac deductionis eorum in deserto. Unde tunc afferebant fructus arboris pulcherrimæ. Porro in die octava fuit festum Cœtus atque collectæ, quando colligebantur a populo necessaria ad divini cultus expensas. — Denique, per sabbattum, figurabatur spiritualis requies nobis collata per Christum; per Neomeniam, quæ est novæ lunæ incensio, figurabatur primitivæ Ecclesiæ illuminatio; per festum Tubarum, prædicatio Apostolorum; per festum Expiationis, emundatio Christianorum a vitiis; per festum Tabernaculorum, peregrinatio Christianorum in hoc mundo exsulantium: per festum autem Cœtus atque collectæ, congregatio electorum in regno cœlesti; unde hoc festum dicebatur sanctissimum. De his festis loquitur Moyses in Numeris. — Erat præterea in veteri Testamento una festivitas velut continua, qua immolabatur quotidie agnus mane et vespere. Per quam repræsentabatur perpetuitas felicitatis futuræ.
Gen. xxii, 13.
Exod. xxxii, 7-14.
Lev. xxiii, 40. Ibid. 36.
Num. xxviii, xxix.
Exod. xxix, 38, 39; Num. xxviii, 3, 4.
Hinc secundum Glossam, prædicta festa Judæis ablata, a fidelibus spiritualiter celebrantur.
Et corrumpam vineam ejus et ficum ejus, id est, vites et ficus ceterasque fructiferas Judæorum arbores destruam grandine, ariditate et gelu, vel per manus Chaldæorum, qui talia destruxerunt, vastando Judæam; de quibus vineis et ficu, dixit: Mercedes hæ, meæ sunt, id est, bona ista sunt mihi pro præmio data, quas dederunt mihi amatores mei, id est dii gentium quos colui. Omnia enim mobilia atque immobilia bona sua, putabant Judæi idololatræ sibi ab idolis condonari, sicque beneficia Dei idolis adscripserunt.
Et ponam eam in saltum. Saltus vocatur multitudo arborum infructuosarum. Est itaque sensus, quod Synagoga comparabitur saltui seu infructuosis arboribus, amittendo fructus Spiritus Sancti, imo omnibus bonis spoliata, sterilis facta, in solitudinemque redacta. Hoc fuit impletum, dum a Chaldæis vehementissime opprimebantur Judæi, ita quod Jeremias prædixit:7 Terra sabbatizavit sabbata sua. Et comedet eam bestia agri. Per bestiam istam, intelligi potest incultus atque crudelis exercitus Chaldæorum, vel Nabuchodonosor rex eorum, qui (ut Daniel recolit) versus in amentiam, fœnum ut bos comedit, eratque cum bestiis habitatio ejus.8 Unde Jeremias ait:9 Primus Assur comedit eum; iste novissimus Nabuchodonosor exossavit eum, scilicet populum Judæorum. Hæc igitur bestia comedit, id est, occidit ac minuit Synagogam. Quidam per bestiam agri, intelligunt principem vel exercitum Romanorum, qui finaliter dejecit Judæos: de quo exponunt Judæi illud in Psalmo, Exterminavit eam aper de silva.10 Potest quoque nomine bestiæ dæmon intelligi, qui spiritualiter devoravit Judæos, inducendo eos ad vitia idololatriæ ceteraque peccata. De quo in Apocalypsi legitur: Projectus est draco ille magnus.11 Unde et alibi scriptum est: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi.12
Et visitabo super eam dies Baalim, id est, peccata et idololatriam, quæ commisit Synagoga tempore quo idolis Baal servit, ulciscar per exercitum Chaldæorum. Baalim est pluralis numeri, significatque pluraliter, quod Baal singulariter. Solet autem diei seu tempori attribui, id quod attribuitur his quæ sunt vel fiunt in tempore. Unde Salvator, Sufficit (inquit) diei malitia sua;13 et ibidem, Crastinus dies sollicitus erit sibi; Apostolus quoque, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.14 Sic modo dies visitari dicuntur, id est peccata dierum puniri. Porro visitatio quandoque in bono accipitur, scilicet pro gratioso vel pio affectu Dei, ut quum ait Psalmista, Respice de cœlo, et vide, et visita vineam istam;15 quandoque in malo, videlicet pro justa punitione, quemadmodum Jeremiæ Dominus loquitur: Numquid super his non visitabo, et in gente tali non ulciscetur anima mea?16 Sic quoque accipitur nunc. Quibus diebus seu idolis accendebat incensum, id est thymiama, tanquam aliquid divinitatis haberent, et honorem Deo debitum ad falsos transtulit deos, et ornabatur inaure sua et monili suo, id est inauribus seu ornamentis ad aures pendentibus, ac ceteris decoramentis, ad honorem deorum suorum: sicut fideles in festis ornant se ad honorem Dei atque Sanctorum; et ibat post amatores suos, id est, idolis suis, a quibus se putavit ditari, amari et gubernari, adhæsit corporaliter, quia ad loca certa idololatriæ deputata processit. Propter quod Dominus ait per Ezechielem Judæis idololatris: Quid est excelsum istud, ad quod vos ingredimini?17 In locis enim sublimibus idolis sacrificabant frequenter. Et mei obliviscebatur, dicit Dominus. Nam vero Deo relicto, deos gentium coluerunt.
Sed quoniam Dominus non solum vulnerat, sed et medetur, et quum iratus fuerit, misericordiæ recordatur, juxta illud Tobiæ, Post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis;181920 idcirco post verba comminationis, inducit Dominus verbum consolationis. Propter hoc, id est, quoniam tot mala pœnalia Synagogæ induxi, ecce ego lactabo eam, id est, blandiar ei, et consolationibus Spiritus Sancti eam implebo; et ducam eam in solitudinem, id est, ab inquietudine et tumultu eam eripiam, atque ad loca contemplationi orationique apta, ipsam deducam; et loquar ad cor ejus, id est, verbis dulcibus, consolatoriis et amorosis alloquar eam. Per locutionem namque ad cor, designatur allocutio talis quemadmodum Booz loquebatur ad cor Ruth, et Sichem ad cor Dinæ. Vel, Loquar ad cor ejus, per revelationem secretorum cœlestium. Istud secundum Hieronymum impletum est post Christi adventum, quando (ut Lucas narrat in Actibus) Ecclesia per totam Judæam et Galilæam habebat pacem, discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.21 Hinc apud Isaiam Dominus dixit: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.22 Quidam autem exponunt hæc de Judæis a captivitate Babylonica redeuntibus per desertum, alii vero de gentilitate per prædicationem Apostolorum conversa.
Et dabo ei, id est Synagogæ in Christum credenti, vinitores ejus, id est spiritualis vineæ spirituales cultores. Synagoga quippe dicitur vinea, juxta illud Isaiæ: Vinea Domini exercituum, domus Israel est. Hujus vineæ vinitores post Christi adventum et passionem fuerunt sancti Apostoli, quibus dixit Salvator: Ite ad oves quæ perierunt domus Israel. Nam verbo, prece et exemplo eam coluerunt, superflua seu peccata amputando, semine verbi cœlestis irrigando, atque per pastoralem præsidentiam ad spiritualium maturitatem fructuum perducendo. Fueruntque vinitores hi ex eodem loco nativitatis, id est nati ex Judæa et Israelitica plebe. Vinitores vero vineæ hujus, quum educerentur ex Ægypto, fuerunt Moyses et Aaron, deinde judices, reges, sancti Prophetæ et sacerdotes.
Et vallem Achor dabo vinitoribus istis ad aperiendam spem. Achor hoc loco non est nomen proprium, sed commune, turbationem significans. Ut enim Josue libro scriptum est, quum Achan usurpasset de anathemate Jericho, et sorte deprehensus fuisset, jussit eum Josue lapidibus obrui, dicens:23 Quia turbasti nos, exturbet te Deus in die hac. Propter hoc locus iste dictus est vallis Achor, id est vallis Conturbationis.24 Dedit igitur Deus hanc vallem Apostolis ad aperiendam spem, intelligendo per vallem istam, Jerusalem, Judæam, et templum.25262728 Quoniam, sicut filii Israel, qui propter peccatum Achan in desperationem maximumque mœrorem ruerunt: fugerunt enim a facie habitatorum urbis Hai, propter quod desperabant se posse Chanaæis resistere: sicut itaque isto occiso Achan, spem prævalendi receperunt, et vehementer consolati sunt; sic Apostoli vel successores, discipulique eorum, visa destructione Jerusalem et templi ac Judæorum, qui peccaverunt in Christum, habuerunt spem quod subjicerent Christo totum mundum. Sicque vallis hæc fuit eis ad aperiendam spem, id est ostium spei seu occasio sperandi quod dictum est. Hæc est expositio Glossæ et Bedæ.
Potest quoque sic accipi, quod vallis Achor, id est Judæa vitiis deordinata, confusa, et multipliciter conturbata, data sit Apostolis ad aperiendam spem, per hoc quod multa millia Judæorum, etiam eorum qui occisioni Christi consenserunt, converterent ad Christum.29 Quo facto sperare poterant, quod alios quoque converterent populos. Alii per vallem Achor intelligunt humilem contritionem de peccato: in qua contritione est quædam bona turbatio, dicente Psalmista, Anima mea turbata est valde. Per hoc ergo quod Deus dedit ei, videlicet Synagogæ, humilem contritionem de culpis, aperuit ei spem salutis. Hieronymus ita exponit, quod vallis Achor data sit ei ad aperiendam spem, quia per hoc quod Judæa perpessa est adversitates turbationum atque tumultuum, sperare potuit quod esset perventura ad prospera.
Et canet ibi, id est, Synagoga Christi fidem recipiens, Deum laudabit in Jerusalem seu Judæa, vel humili contritione, per vallem Achor significata, juxta dies juventutis suæ, id est, sicut fecit tempore sanctorum Patriarcharum, quando unum verum Deum coluit atque laudavit, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti, id est, sicut fecit quando egrediebantur
Ægyptum. Submersis quippe in mari Rubro Ægyptiis, Israelitæ laudabant Deum, dicentes, Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est:30 ut patet in Exodo. Sic primitiva Ecclesia ex Judaismo conversa, et de spirituali Ægypto, id est caligine vitiorum, educta, et ducta per mare Rubrum, id est Baptismum Christi sanguine consecratum, in quo peccata ac dæmones submerguntur, Deum devotissime jugiterque laudavit, sicut in Actibus Apostolorum copiose describitur.31 Unde apud Isaiam dicitur: Simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt, quum converterit Dominus Sion. Judæa autem in altiori situ est, quam Ægyptus.32 Propterea filii Israel dicuntur ascendisse de Ægypto, pergentes ad sanctam terram: multo amplius, qui de spirituali Ægypto ad terram promissionis, id est de tenebris et peccatis hujus mundi ad patriam, ascendit: quia de terrenis ad cœlestia, de carnalibus ad spiritualia, de conversatione vilissima ad vitam tendit puram atque angelicam.
Et erit in die illa, ait Dominus, id est tempore evangelicæ legis et primitivæ Ecclesiæ, quando electi Judæi in Christum crediderint, vocabit me Synagoga conversa, Vir meus, id est, dicet quod ego Dominus sum vir ejus: secundum sensum sæpe prætactum; et non vocabit me ultra, Baali: id est, quamvis posset me ita vocare, quantum ad rem significatam (nam Baal interpretatur, habens; Baali autem, habens me: sicque sponsa vel conjux posset maritum seu virum suum vocare Baali, id est conjugem habens me in conjugium*), non tamen vocabit me ita, propter magnam convenientiam hujus nominis, Baali, cum hoc nomine, Baalim, quod est nomen idoli. Tanquam dicat: Ego Dominus in tantum idola detestor et odio, fideles quoque perfecti in hoc mihi conformantur, quod propter convenientiam vocum, nolo a fidelibus, quorum congregatio est uxor et sponsa mea, dici Baali, sed vir vel sponsus, ne dicendo Baali, recordentur idoli nomine Baalim. Denique Ninus ædificator Ninive, fecit idolum patri suo defuncto, qui dictus est Belus. Hoc idolum Babylonii vocabant Bel, Sidonii Baalim, Judæi Beelzebub.3334 Hoc modo exponit Hieronymus, Beda et Glossa.35*
Sed Lyræ videtur, quod Rabbi Salomon exponat hunc locum magis catholice, ita quod vir sumitur hic pro sponso, quod est nomen amoris; Baali vero, secundum proprietatem Hebrææ linguæ, significat dominum meum, quod est nomen timoris, juxta illud Malachiæ: Servus timet dominum suum: si ergo Dominus ego sum, ubi est timor meus?36 Est itaque sensus, quod populus christifidelis, ex familiaritate cum Deo, vocabunt eum nomine amoris, non timoris: quod proprie competit statui evangelicæ legis, quæ dicitur lex amoris, secundum illud ad Romanos: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba (Pater).37 Unde Augustinus: Brevis, inquit, differentia legis et Evangelii, timor et amor. Vult igitur dicere, quod successerit amor.
Verumtamen prima expositio videtur consonantior litteræ. Nam subditur: Et auferam nomina Baalim, id est idolorum Baal, de ore ejus, id est de ore Judææ ad Christum conversæ, ita quod ultra non exprimet nomen hoc, nisi forte in detestationem idolorum; et non recordabitur ultra nominis eorum ad hoc ut idola veneretur, imo et rarissime occurrent memoriæ. Hoc patet impletum, quia primitiva Ecclesia ex Judæis collecta, non solum non coluit idola, sed et gentilitatem avertit ab idololatria. Ex quibus patet, quod Dominus non vult a fidelibus Baali dici, propter similitudinem nominis hujus cum Baalim. Denique Aquila diligens et curiosus interpres, secundum Hieronymum sic transtulit: Vocabit me, Vir meus; et non vocabit me, Habens me, id est Baali. Rursus in novo Testamento frequenter Deus exprimitur nomine Domini. Dominus enim potest esse nomen timoris filialis et casti, qui non excluditur ab evangelica caritate, sed eam assequitur.
18
Ephes. II, 20, 14.
Joann. x, 16.
Is. XI, 6.
Act. x, 9 et seq.
Ibid. 15.
Rom. I, 23.
Ibid. XIII, 12.
Is. IV, 2.
Et percutiam eis fœdus, id est, Judæis ad Christum conversis dabo pacem, vel eamdem legem, cum bestia agri, et cum volucre cœli, et cum reptili terræ, id est cum gentilibus, qui per eorum prædicationem recipient evangelicam legem, et erunt confœderati Judæis in Christo lapide angulari, qui est pax nostra, faciens utraque unum. Ex duobus siquidem populis, quasi ex duobus parietibus, constituit unam Ecclesiam, prout in Joanne protestatur: Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et fiet unus pastor et unum ovile. Unde translatio Septuaginta interpretum habet: Et disponam eis testamentum in die illa cum bestiis terræ, et cum volatilibus cœli, et cum reptilibus terræ. De hac quoque gentilium ac Judæorum confœderatione loquitur Isaias: Habitabit lupus, inquiens, cum agno, et pardus cum hœdo accubabit, vitulus et ovis et leo simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Hinc etiam, sicut in Actibus recolitur, quum Petrus iturus esset ad conversionem gentilium, scilicet Cornelii centurionis et suorum, vidit in visu vas in quo erant omnia genera animantium, dictumque est ei ut comederet ea; quumque renueret, audivit: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. Porro gentiles nominibus horum irrationabilium animalium designantur: primo, quoniam bestialiter nimis vixerunt; secundo, quoniam animalia hujusmodi coluerunt, juxta illud ad Romanos: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et serpentium. — Spiritualiter vero per bestias agri, possunt intelligi crudeles atque tyranni; per volucres cœli, superbi; per reptilia terræ, avari, gulosi, et luxuriosi carnalibus vitiis pressi.
Hæc itaque faciam in die illa, id est tempore gratiæ, radiante evangelicæ veritatis splendore: de qua dicit Apostolus, Nox præcessit, dies autem appropinquavit; et Isaias, In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria. Hæc enim præsertim fiebant, divisis et ad loca gentilium destinatis Apostolis.
Et arcum et gladium et bellum conteram de terra, id est, pace hac facta inter credentes, et crudelibus ac superbis gentilibus ad fidem conversis, tollam arma et prælia ab Ecclesia. Hoc maxime factum fuit a conversione Constantini. Nam interim persecutiones generales pro maxima parte quieverunt. Potest quoque referri ad tempus adventus Christi, quando in toto mundo pax fuit, ita quod ad unius viri imperium totus describebatur tunc orbis. Unde habetur in Psalmo: Auferens bella usque ad finem terræ; arcum conteret et confringet arma, et scuta comburet igni. In Isaia quoque: Conflabunt gladios suos in vomeres, nec exercebuntur ultra ad prælium. Et dormire eos faciam fiducialiter, ita quod sine timore hostium ibunt ad lectum. In pace quoque in idipsum dormient, et requiescent in spe futurorum bonorum, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt. Hinc Jeremias loquitur: In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Unde Septuaginta transtulerunt: Et habitare eos faciam in spe.
Et sponsabo, id est, per gratiam, fidem et caritatem conjungam, mihi te plebem seu congregationem fidelium, ut sis sponsa mea, in sempiternum, id est in præsenti et in futuro, quatenus de nuptiis viæ transferaris ad nuptias gloriæ, de quibus in Apocalypsi scribitur: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt. Denique triplex est sponsa Christi, videlicet: universalis, quæ est Ecclesia, cui ait Apostolus, Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo; particularis, quæ est anima justi; et singularis, puta virgo Maria. Ideo quoque Dominus asserit: Sponsabo te mihi in sempiternum, quoniam statui ac nuptiis Ecclesiæ militantis et christianæ non succedet nisi status et nuptiæ Ecclesiæ triumphantis ac patriæ. Propter quod Christus promisit Ecclesiæ: Ecce
Luc. II, 1.
Ps. XLV, 10.
Is. II, 4.
Ps. IV, 9.
Is. LXIV, 4;
I Cor. II, 9.
Jer. XXIII, 6.
19
Apoc. XIX, 9.
II Cor. XI, 2.
Matth.
XXVIII, 20. ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.
Et sponsabo te mihi in justitia, id est, dando tibi habitum et actus justitiæ, ut declinans a malo, et faciens bonum, reddas unicuique quod suum est;38 et judicio: quod est actus justitiæ, tanquam habitus dirigentis ad efficaciter judicandum; et prudentiæ, tanquam habitus actum elicientis. Estque judicium discretio inter bonum et malum, verum et falsum: propter quod efficimur Deo amabiles, prout ad Jeremiam Dominus fatur: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.39 Hoc est ordinatum judicium, de quo Apostolus dicit, Si nos ipsos dijudicaremus, non judicaremur;4041 et Psalmista, Ideo non resurgunt impii in judicio. Propter hæc duo efficitur anima nostra apta et digna, ut sit sedes seu thronus Sponsi cœlestis, juxta illud in Psalmo:4243 Justitia et judicium præparatio sedis tuæ. Et in misericordia et miserationibus, id est per virtutem misericordiæ et opera ejus, ut sis in te ipsa pia et clemens, compassiva quoque ad alios et benefica eis.44 Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.45 Judicium vero sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam; sed et misericordia superexaltat judicium, ut ait Jacobus. Oportet ergo animam quæ vult esse sponsa Dei, simul habere justitiam, judicium et misericordiam. Propter quod orat Propheta:46 Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Nempe per bonitatem misericordiam, per disciplinam justitiam, per scientiam vero discretionem seu judicium intellexit, quatenus sciat homo justitiam et misericordiam irreprehensibiliter contemperare per discretionis judicium.
Et sponsabo te mihi in fide, per dilectionem operante, qua fit primo conjunctio meritoria inter Deum et homines, quoniam sine fide impossibile est placere Deo. Propter quod in Jeremia habetur:4748 Domine, oculi tui respiciunt fidem;49 et alibi, Justus in sua fide vivet. Itaque virtus et actio virtuosa, videlicet fides, justitia, judicium, misericordia, miseratio, sunt causa formalis desponsationis inter Deum et animam. Et recte ait Dominus Judææ in Christum credenti, Sponsabo te mihi in fide, non, in justitia legis: quia, ut ait Apostolus, Arbitramur hominem justificari per fidem sine operibus legis.50 Propter quod Christus sæpe testatur in Evangelio: Fides tua te salvum fecit.
Præterea, secundum Hieronymum, in hoc innotescit benignitas Dei, quod Judæam sæpius aversam et adulterantem, non solum sibi reconciliat, sed desponsat. Ter quoque eam desponsavit: primo, in Abraham; secundo, in legis datione; tertio, in Christi adventu per fidem atque Baptismum, quæ desponsatio manet in posteris usque in sempiternum. Rursus, secundum Glossam, hæc est distantia inter conjugium Dei, et conjugia hominum: quoniam homines de virgine non virginem faciunt, sed corruptam; Deus autem junctus meretricibus, efficit virgines mente integras.
Et scies per experientiam tantorum beneficiorum, quia ego sum Dominus, qui solus valeo tantam tribuere gratiam, cui nullus est similis, et cujus comparatione omnis creatura est serva, qui solus sum Dominus universalis atque liberrimus.51 Unde per Isaiam fatetur: Ego Dominus, hoc est nomen meum;52 gloriam meam alteri non dabo.
Et erit: In die illa exaudiam, dicit Dominus, et exaudiam cœlos, et illi exaudient terram, etc. Locus iste duobus modis exponitur. Primo, de cœlo et terra materialibus, ac multiplicatione temporalium bonorum. Corporalia autem et inanimata exaudiri dicuntur, dum sortiuntur effectum in his ad quæ naturaliter inclinantur ac ordinantur. Corpora vero cœlestia, naturaliter inclinantur ac ordinantur ad influendum elementis et mixtis terrenis, ad fecundandum et transmutandum ea secundum certum temporum cursum. Est itaque sensus: In die illa, quum desponsata fuerit mihi Synagoga (modo præta-
Matth. IX, 22; Luc. XVIII, 42, etc.
Ibidem. cto), exaudiam cœlos, id est, influentiæ eorum dabo effectum, ut terram fecundent. Ideo subditur: et illi exaudient terram, influendo ei necessaria ad fructificandum. Unde latio seu accessus solis in circulo obliquo, dicitur causa generationis et renovationis terræ nascentium. Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, id est, fructus istos producet secundum naturalem inclinationem seminis fructuum horum. Semen enim est potentia totum, et habet naturalem aptitudinem ad totius productionem. Et hæc terræ nascentia exaudient Jezrael, id est, desiderio fidelium satisfacient, præbendo necessaria vitæ ut satientur. Jezrael quippe, ut dictum est, interpretatur semen Dei: per quod intelligitur congregatio justorum fidelium. De quibus Isaias prædixit: Isti sunt semen cui benedixit Dominus.
Secundo exponitur sic: Exaudiam cœlos, id est angelicos spiritus et cives cœlestes orantes pro viatoribus. Unde Raphael dixit se Deo obtulisse orationem Tobiæ. Vel per cœlos designantur Apostoli, de quibus cantamus in Psalmo:53 Cœli enarrant gloriam Dei. Hos Dominus exaudivit pro aliis deprecantes.54 Et illi cœli exaudierunt terram, id est homines in terra morantes, seu militantem Ecclesiam, docendo atque sanando, ac diversa beneficia suis auditoribus impendendo. Terra quoque exaudit triticum, id est, Ecclesia profert suis membris verbum confortationis et sustentationis internæ, dicendo:55 Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Unde in libro Paralipomenon dicitur: Confortamini, et non dissolvantur manus vestræ;56 erit enim merces operi vestro. Et ad Corinthios: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.57 Et vinum spiritualis ac mysticæ intelligentiæ, de quo Sapientia ait: Bibite vinum quod miscui vobis.58 Et oleum consolationis, de quo scribit Psalmista: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ.59 Propter quod monet Apostolus: Consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.60 Et hæc exaudient Jezrael, id est, ad effectum perducent desiderium seminis Dei. Cui ait Christus: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro vobis dare regnum.61 Per prædicta enim spiritualia bona, congregatio fidelium pertingit ad regnum perpetuum.
Et seminabo eam mihi, id est, Judæam conversam, præsertim Apostolos atque eorum discipulos, mittam ad gloriam nominis mei, in terram, id est ubique terrarum, juxta illud, In omnem terram exivit sonus eorum.62 Quibus in Marco dicitur:63 Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Hi enim totum orbem semine verbi cœlestis fecundarunt, quemadmodum ab Isaia dictum est: Florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine.6465 Et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia, id est Synagogæ, quæ dum peccatis ac idolis deservivit, fuit juste relicta, et sine gratia gratum faciente.
C Nemo tamen est penitus sine misericordia, quum dicat Salvator: Diligite inimicos vestros, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.66 Et dicam Non populo meo, id est eis qui tempore idololatriæ seu peccati non erunt populus meus secundum præsentem justitiam, quamvis fuerint populus meus secundum prædestinationem æternam: Populus meus es tu, per caritatem et gratiam, credendo in Christum. Vel loquitur non de eisdem numero, sed specie. Et ipse dicet: Deus meus es tu, et summum et totum bonum meum, in quo spes mea et salus consistit: quemadmodum scriptum est: In Deo salutare meum, et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Domino.67
Quidam exponunt hunc locum de gentilitate conversa, quia ad hunc sensum videtur Apostolus allegare hæc verba ad Romanos. Est itaque, secundum hoc, sensus:68 Miserebor tempore gratiæ, ejus quæ fuit Absque misericordia, id est gentilitati, quæ diu abjecta fuit a Deo. Et dicam Non po- pulo meo, id est gentilibus, qui tempore suæ infidelitatis erant non populus meus : Populus meus es tu. De istis enim in Isaia habetur : Quibus non est narratum de eo, viderunt; et qui non audierunt, contemplati sunt.69 Ad Ephesios quoque Paulus : Vos qui aliquando eratis longe, nunc facti estis prope in sanguine Christi.70 De quibus et Petrus locutus est :71 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei.
Footnotes
-
Sap. xi, 17. ↩
-
Job xxiii, 13. ↩
-
Esther xiii, 9. ↩
-
Is. iii, 24. ↩
-
Thren. v, 15. ↩
-
Exod. iv, 23; v, 1, etc. ↩
-
II Par. XXXVI, 21. ↩
-
Dan. IV, 30. ↩
-
Jer. L, 17. ↩
-
Ps. LXXIX, 14. ↩
-
Apoc. XII, 9. ↩
-
Ps. LXXIII, 19. ↩
-
Matth. vi, 34. ↩
-
Ephes. v, 16. ↩
-
Ps. LXXIX, 15. ↩
-
Jer. v, 9. ↩
-
Ezech. xx, 29. ↩
-
Tob. III, 22. ↩
-
Habac. III, 2. ↩
-
Job v, 18. ↩
-
Act. ix, 31; xiii, 52. ↩
-
Is. xxxii, 18. ↩
-
Josue vii, 1 et seq. ↩
-
Ruth vi, 13. ↩
-
Ibid. 25, 26. ↩
-
Matth. x, 6. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Gen. xxxiv, 2, 3. ↩
-
Ps. vi, 4. ↩
-
Exod. xv, 1. ↩
-
Act. II-IV. ↩
-
Is. LII, 8. ↩
-
Judic. II, 11; ↩
-
Dan. xiv, 2; ↩
-
Matth. xii, 24. ↩
-
Malach. I, 6. ↩
-
Rom. VIII, 15. ↩
-
Ps. XXXVI, 27. ↩
-
Jer. XV, 19. ↩
-
Ps. I, 5. ↩
-
1 Cor. XI, 31. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 15. ↩
-
Sap. VII, 27. ↩
-
Matth. V, 7. ↩
-
Jacob. II, 13. ↩
-
Ps. CXVIII, 66. ↩
-
Jer. V, 3. ↩
-
Hebr. XI, 6. ↩
-
Habac. II, 4. ↩
-
Rom. III, 28. ↩
-
Ps. LXXXV, 8. ↩
-
Is. XLII, 8. ↩
-
Tob. XII, 12. ↩
-
Ps. XVIII, 2. ↩
-
Ps. XXVI, 14. ↩
-
II Par. XV, 7. ↩
-
I Cor. XV, 58. ↩
-
Prov. IX, 5. ↩
-
Ps. XLIV, 8. ↩
-
I Thess. V, 14. ↩
-
Luc. XII, 32. ↩
-
Ps. XVIII, 5. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Is. XXVII, 6. ↩
-
Is. LXI, 9. ↩
-
Luc. VI, 35. ↩
-
Ps. LXI, 8. ↩
-
Rom. IX, 25. ↩
-
Is. LII, 15. ↩
-
Ephes. II, 13. ↩
-
I Petr. II, 10. ↩
Chapter 8 of 32