Articulus 7
EXPOSITIO MORALIS HUJUS SECUNDI CAPITULI.
QUONIAM, teste Apostolo, omnia in figura contingebant Judæis, quæ de populo veteris Testamenti litteraliter dicta sunt, ad Ecclesiam sunt moraliter retorquenda. Secundum hoc, sensus hujus capituli est : Dicite, o veri Christiani, fratribus vestris christifidelibus, quod sint populus meus : quemadmodum Petrus inducit, Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis; et sorori vestræ, id est cuicumque particulari Ecclesiæ, vel congregationi devotæ, quod sit misericordiam consecuta. Commemorare enim debemus alterutrum beneficia Dei, ut gratiores Deo reddamur, et ejus succendamur amore, atque dicamus : Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?12 Interdum etiam licet et expedit, fratres ferventes ac diligentes in opere Dei laudare, sicut Apostolus ubertim suos commendavit discipulos, quatenus provocentur ad meliora et animentur, sciantque quæ a Deo donata sunt eis. Sicut enim imperfecti et vani laudibus extolluntur ac seducuntur, juxta quod Dominus ait per Isaiam, Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant; sic discreti et virtuosi dum laudantur, amplius intra se humiliantur, scientes quod a se ipsis nihil habeant, et tanto amplius teneantur Deo cum humilitate et gratitudine famulari, quanto majora et plura fuerint dona a Deo sortiti.3 Ideo in Isaia legitur : Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.4
Deinde Dominus ait viris perfectis de aliorum salute sollicitis : Judicate, id est, redarguite et vere discernite, matrem vestram, id est religionem prolapsam, in qua regula non servatur, vel Ecclesiam recidivantem, quæ in Christi obsequio non constabilitur ; quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Talis enim mater quum sit a summo bono aversa, et Christi amori beneficiisque ingrata, non est sponsa sui Creatoris, sed meretrix. Quum dicat Salvator, Nolite judicare, ne judicemini ; et Paulus, Seniorem ne increpaveris : quomodo nunc jubentur filii matrem judicare ? Et respondendum, quod in manifestis licitum est judicare cum debito moderamine. Seniores quoque, qui vere seniores sunt, non sunt increpandi ; sed maledictus puer centum annorum.5
Huic insuper fornicariæ atque apostatæ matri, quæ inhæret creaturis magis quam Creatori, præcipit Dominus ut fornicationes et adulteria sua spiritualia atque carnalia abjiciat et derelinquat, sobrie, pie, et juste vivendo in hoc sæculo ;6 et illud unum quod solum et summe necessarium est, fideli mente contemplando, amando ac retinendo. Ne forte exspoliem eam nudam, id est sacramentis ac ceteris bonis Ecclesiæ eam omnino destituam, dicaturque ei illud Apocalypsis : Quia tu es misera et miserabilis, pauper, cæca et nuda.
Et statuam eam secundum diem nativitatis suæ, id est in tanta vilitate, pravitate et egestate, quantam habebat tempore gentilitatis, vel antequam perveniret ad Christi Baptismum: ita ut penitus obtenebretur et induretur peccatis, et fiant novissima ejus pejora prioribus.7 Imo quodammodo damnabilius est in Christianismo, quam in gentilitate, peccare enormiter, quum melius sit viam justitiæ ignorare, quam agnitam non implere; et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis.8 Et ponam eam quasi solitudinem, et velut terram inviam. Interdum Ecclesia exigentibus suis peccatis, hæc mala corporaliter patitur, ita quod hostibus traditur atque conteritur. Spiritualiter vero ponitur quasi solitudo, dum divina inhabitatione privata, omnem virorem virtutum, omnem fecunditatem actionum sanctarum, omnemque communionem spiritualium miserabiliter perdit. Ponitur quoque ut terra invia, dum in omnibus agit inordinate, nec procedit per medium rationis, sed per vitiorum extrema, ita quod quicumque sequitur eam, erret, sicut qui ambulat per terram non tritam.
Et filiorum illius non miserebor, nisi pœnitentiam egerint: sicut ait Salvator, Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Quoniam filii fornicationum sunt, id est, matris suæ vitia imitantur, juxta illud Ezechielis: Sicut mater, ita et filii ejus, et filia matris tuæ es tu.910 Tales sunt omnes solo nomine informique fide Christiani, et solo habitu vel simulatione religiosi, qui majorem damnationem recipient. Confusa est quæ concepit eos: id est, ecclesia malignantium, vel religio prævaricantium, quæ alios fovet in errore et vitiis, confusione digna effecta est, abominabilia opera exercendo: quibus contingit illud veri proverbii, Canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti.11 Tanto enim confusibilius est Christianum peccare quam alium, quanto amplior dignitas majorque gratia Christianis a Christo collatæ sunt, quam alicui usquam nationi.
Quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas et lanam et linum. Tales sunt avari, gulosi, et de providentia divina diffidentes, qui sollicitantur in crastinum, et magis confidunt in hominibus quam in Deo: propter quod divitibus atque potentibus sæculi blandiuntur, et in illicitis obsequuntur, quatenus terrena ab eis commoda consequantur.12 Unde dum temporales adipiscuntur divitias, non cogitant eas sibi a Deo principaliter condonari: propter quod nec gratias referunt ei, nec pauperibus eas communicant.13 Multi quoque studentium vadunt post amatores suos, id est philosophos, in quorum dictis die ac nocte se occupant, obliviscentes legis Dei, mandatorumque ejus. Contra quos dicit Ecclesiasticus: Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper; et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.14 Qui philosophi dant eis panem vanæ scientiæ, et aquam agnitionis insipidæ, per quos sibi conquirunt et cumulant lanam et linum, id est pertinentia ad victum atque vestitum.
Propter hoc, ecce ego sepiam viam tuam spinis, id est, doloribus et ærumnis variisque diffortuniis, studia vanitatis tuæ et desideria inordinata ab effectu impediam, ut qui non vis blandis et prosperis allici, corrigaris adversis, et sic compellaris intrare: quod utique ad misericordiam pertinet. Et sepiam eam maceria, id est grandi aliquo vel inevitabili obstaculo. Et sequetur per affectum amatores suos, homines mundanos, sive philosophos, et non apprehendet eos, id est, sibi prodesse non poterunt, nec de adversitatibus suis eripere. Unde ait Hieronymus: Ex his intelligimus, quod providentia Dei sæpe nobis contingant adversa et accidant mala, ne habeamus quæ cupimus, et variis calamitatibus hujus sæculi ac miseriis, ad Dei servitutem redire cogamur. Quocontra de reprobis Dominus testatur: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.1516 Vere enim clementissime agit Omnipotens, dum mala affectantibus, et peccare optantibus ponit obicem, ne quod impie cupiunt, sceleratius perpetrent. Propter quod in libro Machabæorum habetur : Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.17
Et dicet, erudita flagellis : Vadam, declinando a malo, et revertar, faciendo bonum ac pœnitendo, ad virum meum priorem, id est ad Sponsum cœlestem, unigenitum Filium Dei, cui in Baptismo fueram desponsata ; quia bene mihi erat tunc, dum ei ex fide, dilectione, et bonis adhæsi operibus, magis quam nunc, quum ab eo aversa, tantis afficior malis. Hoc modo videtur redisse ad Deum, qui ait : Die ac nocte gravata est super me manus tua ; conversus sum in ærumna mea dum configitur spina.18 Propterea Jeremias ait : Castigasti me, et eruditus sum quasi juvenculus indomitus : postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam ; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.19 Denique, ampliorem pacem, dulciorem quietem et veræ hilaritatis copiam abundantiorem habet anima Deo inhærens ac serviens, quam quæ carnalibus ac mundanis intenta est rebus, quamvis sæpe multæ sint tribulationes justorum :2021 quoniam Deus consolabitur eos in omni tribulatione ipsorum, ut dicere queant, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.22 Unde Ecclesiastes dicit :23 Peccatori dedit Deus afflictionem et curam superfluam.
Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum. Sic multi nomine tenus Christiani, non pensant se omnia a Deo adeptos, sed de suis se jactant divitiis, quasi non acceperint. Spiritualiter vero contulit nobis Deus frumentum et vinum, id est, corpus et sanguinem Christi, de quibus in Zacharia habetur : Quid bonum Domini, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?24 In Psalmo quoque, ubi nostra translatio habet, Erit firmamentum in terra in summis montium, alia habet, Erit frumentum, etc., quod certum est dici de Christo, de quo in illius psalmi fertur exordio :25 Deus, judicium tuum regi da. Dedit etiam nobis oleum unctionis, quo omnes Christiani unguntur, ut sint genus regale ac sacerdotale. In veteri autem Testamento non nisi reges et sacerdotes ungebantur, secundum Augustinum. Interdum tamen ungebantur aliqui in prophetas. Dedit et nobis oleum, id est dulce memoriale nominis Jesu Christi, de quo Sponsa in Canticis :26 Oleum, inquit, effusum nomen tuum. Et argentum multiplicavi ei, id est gratiam eloquentiæ in Scripturis : alii enim datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ ;27 et aurum, id est divinorum notitiam ; quæ fecerunt Baal, id est, donis istis abusi sunt, fabricantes sibi proprii dogmatis sectam, quod tanquam idolum coluerunt : quod certum est præcipue convenire hæreticis, et ceteris proprii sensus defensoribus. Quocontra clamat Apostolus : Noli verbis contendere ;28 et iterum, Id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.29 Idcirco convertar, id est, ad istorum justam punitionem me vertam, et sumam frumentum meum, id est, bona prædicta tollam ab ea, ne illis de cetero abutatur.
Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus : id est, vanitatem, errores et vitia præinductæ impiæ matris seu congregationis rebellis, manifestabo amatoribus ejus, quos ipsa dilexit, quamvis ipsi odiant eam, et visa ejus stultitia ipsam irrideant : qui sunt homines penitus sæculares, de confusione fidelium gloriantes. Et cessare faciam omne gaudium ejus spirituale :30 quod ab Apostolo ponitur inter fructus Spiritus Sancti. De quo dicitur : Non est gaudere impiis, dicit Dominus.31 Facit quoque Deus cessare lætitiam impiorum, vel inducendo adversa, vel auferendo eos celeriter de præsenti hac vita, vel projiciendo eos in tormenta tartarea. Hinc in
Job scriptum est : Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.32 Et in Psalmo : Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam.33 Ideo dicunt in libro Sapientiæ : Transierunt omnia illa tanquam umbra, et sicut nuntius præcurrens et avis transvolans.34 Faciam quoque cessare solennitatem ejus, et omnia festa temporum ejus. Videmus quomodo in diversis regnis destructa sit Religio, et omnis solennitas Christianorum a Sarracenis et aliis propter peccata Ecclesiæ, quæ ob crimina sua privata est Terra sancta ac Sepulcro Domini sui. Denique in his qui diebus festis plus solito vacant inquinamentis carnis et spiritus, aufert Deus veram solennitatem, ita ut dicat :35 Solennitates vestras odivit anima mea.
Et corrumpam vineam ejus et ficum ejus. Per vinum lætitia cordis, per ficum dulcedo temporalis jucunditatis intelligi datur, secundum Glossam.36 Est itaque sensus, quod delectationi ac suavitati inobedientis Ecclesiæ, omniumque transgressorum, variæ amaritudines commiscentur.
Nam animus inordinatus sibi ipsi est pœna, semperque præsumit sæva conscientia perturbata, et conscientia mala affligit injustum.37 Propter quod in Job legitur : Sonitus terroris semper in auribus impii; et quum pax sit, ille semper insidias suspicatur.38 Idcirco in Evangelio per spinas intelliguntur divitiæ.39 De quibus dixit : Mercedes hœ, meœ sunt, quas dederunt mihi amatores mei. Multi enim obtenebrati, bona quæ habent, magis adscribunt parentibus vel amicis, quam Domino. Et ponam eam in saltum, id est, multitudini infructuosarum arborum eam parificabo : sicut Christus disseruit, Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet.40 Peccator enim impœnitens, infructuosa arbor vocatur, de qua dicitur : Omnis arbor quæ non fecerit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.41 Et comedet eam bestia agri, id est diabolus, de quo ait Psalmista : Tu confregisti capita draconis.42 Qui tunc hominem comedit, dum ei per peccata mortalia incorporatur, et ejus dominationi seu pœnis inferni addicitur.
Et visitabo super eam dies Baalim, id est peccata quæ fecit, serviendo creaturis magis quam Creatori. Et ornabatur inaure sua et monili suo, id est variis ornamentis corporis in auro, argento, gemmis et vestibus, quatenus pulchritudinem quam non habuit per naturam, adipisceretur per artem, et ibat post amatores suos, ut placeret hominibus, non attendens illud Psalmographi, Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent;4344 et illud, Quicumque voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur.45 Porro spiritualiter inauris est doctrina, quæ per aurem percipitur;46 monile vero est prædicatio, quæ per collum emittitur. Elati itaque et inanes, tunc inaure atque monili se ornant, dum docendo aut prædicando cupiunt eloquentes et docti reputari, ab audientibusque laudari.
Propter hoc, ecce ego lactabo eam : id est, Ecclesiam vel animam diu afflictam, scilicet pœnitentem, et ad me fideliter suspirantem, consolabor et lætificabo, ita ut per Christum abundet consolatio ejus, et gustet quam suavis est Dominus, dicatque illud Threnorum : Bonus est Dominus sperantibus in se, animæ quærenti eum.47 Ad hujus lactationis desiderium admonet Petrus in sua prima Canonica : Quasi modo geniti infantes lac concupiscite.48 Qui vero sic cupit lactari a Deo, renuat interim consolari in rebus mundanis, vanis atque carnalibus, omnem adulterinam delectationem contemnens.
Et ducam eam in solitudinem, id est, ad locum quietum : quemadmodum Christus ascendit in montem solus orare.49 Qui et dixit discipulis : Venite seorsum in desertum locum, et quiescite pusillum.50 Solitarius etenim locus, et quies ab exteriori tumultu hominumque occursu, maxime confert ad stabilem ac sincerissimam Dei contemplationem, ad sui ipsius idoneam discussionem, ad cordis munditiam, ad orationum fervorem, ad psalmodiæ dulcedinem, ad illius quoque unius quod solum necessarium est, amorosum, frequentem stabilemque amplexum.51 Propter quod in Threnis scriptum est :52 Bonum est cum silentio præstolari salutare Dei; sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se. Et Isaias ait : In silentio et spe erit fortitudo vestra.53 Ideo pœnitens ait :54 Similis factus sum pelecano solitudinis. Et loquar ad cor ejus, mentem illuminando et consolando, juxta illud :55 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Qui enim ab humana consolatione et allocutione propter Deum se abstrahunt, merentur doceri et lætificari a Deo. Unde quum Psalmista dixisset, Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!56 consequenter ostendit quibus illa præstetur : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.57 Hinc et propheticæ revelationes communiter factæ sunt non in turbis, sed in locis seorsum.
Et dabo ei vinitores, id est pastores, ex eodem loco, id est de numero Christianorum hujusmodi, qui pascant gregem dominicum verbo, vita, et precibus; et vallem Achor ad aperiendam spem. Hæc vallis Achor, seu vallis Conturbationis, est caro nostra mortalis, quæ luctatur et concupiscit adversus spiritum :58 quæ tunc fidelibus datur, quando per gratiam Dei inordinati motus passionum rationis judicio subjiciuntur : propter quod aperitur eis spes salutis, quando videlicet corpore rationi per omnia obtemperante, serviunt Deo. Ista subjectio mansuetis specialiter est promissa apud Matthæum :59 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Et canet, id est, Deum laudabit, ibi, videlicet in solitudine, vel prædicta subjectione, juxta dies juventutis suæ, id est, sicut fecit Ecclesia primitiva, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti, id est, quemadmodum egit in conversionis suæ exordio, quando de sæculari conversatione et mundi hujus caligine, ad spiritualem vitam accessit. Ut enim Apostolus asserit, Deus eripuit nos de præsenti sæculo nequam (quod per Ægyptum, quæ interpretatur tenebræ, figuratur), et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.60 Solet autem in principio conversionis esse specialis fervor devotionis.61 Sed multi quum spiritu cœperint, carne consummantur :62 qui tamen quum præinducto modo fuerint lactati, abstracti, atque affati a Deo, redeunt pristinum ad fervorem, et denuo divinis intenti sunt laudibus, sicut olim, ita ut impleant illud Apostoli ad Ephesios : Implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes pro omnibus semper.63 Illud quoque in Psalmo : Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum.64
Et sponsabo te mihi in sempiternum. Multiplex est desponsatio Dei cum rationali creatura, et secundum hoc assignantur multiplices nuptiæ. Est enim desponsatio personalis, videlicet hypostatica unio Verbi cum natura humana, cujus thalamus fuit uterus Virginis, juxta illud : Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.65 De quibus nuptiis habetur in Evangelio : Simile est regnum cœlorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.66 Secunda est desponsatio spiritualis et temporalis per fidem et gratiam, de qua agitur modo quum dicitur, Desponsabo te mihi in fide. Tertia est desponsatio spiritualis et æternalis in palatio majestatis per beatificam visionem, de qua in Matthæo habetur : Quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias. Sunt quoque nuptiæ carnales et sacramentales.67 Sacramentales autem in paradiso, a Deo cœptæ, institutæ sunt. Unde de eis quoque scriptum est : Erunt duo in carne una. Dicitque Apostolus :68 Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia.69 Denique, quam ineffabilis dignitas animæ est, ut sit sponsa dilecti ac unigeniti Filii Dei! Expurget se ergo ab omni affectu carnali, et sola quærat cœlestia, quatenus Sponso suo pura, stabilita ac integra mente adhæreat.
Et erit: In die illa, dicit Dominus, exaudiam cœlos, et illi exaudient terram. Istud secundum sensum in præcedenti articulo positum, quotidie adimpletur, dum Deus homines virtuosos, quorum conversatio in cœlis est, exaudit pro se ipsis et aliis. Illi quoque exaudiunt terram, id est peccatores et pœnitentes, auxiliando eis pro posse in omnibus, utpote instruendo, orando, increpando, et gratiam sibi concessam, ipsis liberalissime impertiendo. — Postremo moralitas eorum quæ nunc omissa sunt, patet ex præcedenti articulo.70
Footnotes
-
I Tim. V, 1. ↩
-
Matth. VII, 1. ↩
-
Luc. X, 42. ↩
-
Apoc. III, 17. ↩
-
Is. LXV, 20. ↩
-
Tit. II, 12. ↩
-
Matth. xii, 45. ↩
-
Luc. xii, 47. ↩
-
Apoc. xii, 5. ↩
-
Ezech. xvi, 44, 45. ↩
-
II Petr. ii, 22; ↩
-
II Petr. n, 21. ↩
-
Prov. xxvi, 11. ↩
-
Eccli. iii, 22. ↩
-
Ps. lxxx, 13. ↩
-
Ps. xiii, 5. ↩
-
II Mach. VI, 13. ↩
-
Ps. XXXI, 4. ↩
-
Jer. XXXI, 18, 19. ↩
-
II Cor. I, 4. ↩
-
Ps. XXXIII, 20. ↩
-
Ps. XCIII, 19. ↩
-
Eccle. II, 26. ↩
-
Zach. IX, 7. ↩
-
Ps. LXXI, 16. ↩
-
Cant. I, 2. ↩
-
I Cor. XII, 8. ↩
-
II Tim. II, 14. ↩
-
I Cor. I, 10. ↩
-
Galat. V, 22. ↩
-
Is. XLVIII, 22; LVII, 21. ↩
-
Job xx, 5. ↩
-
Ps. LXXII, 19. ↩
-
Sap. v, 9, 11. ↩
-
II Cor. vii, 1. ↩
-
Is. i, 14. ↩
-
Sap. xvii, 10. ↩
-
Job xv, 21. ↩
-
Matth. xiii, 22. ↩
-
Joann. xv, 6. ↩
-
Matth. iii, 10; vii, 19. ↩
-
Ps. LXXIII, 14. ↩
-
Jacob. IV, 4. ↩
-
Ps. LII, 6. ↩
-
II Cor. i, 5. ↩
-
Ps. XXXIII, 9. ↩
-
Thren. iii, 25. ↩
-
I Petr. ii, 2. ↩
-
Matth. XIV, 23. ↩
-
Marc. vi, 31. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Thren. III, 26, 28. ↩
-
Is. XXX, 15. ↩
-
Ps. CI, 7. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Ps. XXX, 20. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Galat. v, 7. ↩
-
Matth. v, 4. ↩
-
Galat. 1, 4. ↩
-
Coloss. 1, 13. ↩
-
Galat. III, 3. ↩
-
Ephes. v, 18-20. ↩
-
Ps. III, 33. ↩
-
Ps. XVIII, 6. ↩
-
Matth. XXII, 2. ↩
-
Matth. XXV, 10. ↩
-
Gen. II, 24. ↩
-
Ephes. v, 32. ↩
-
Philipp. 11, 20. ↩
Chapter 9 of 32