Skip to the text

Articulus 5

DECLARATIO SECUNDI CAPITULI : DICITE FRATRIBUS VESTRIS : POPULUS MEUS.

NUNC in fine præcedentis capituli dictum est, quemadmodum filii Juda et filii Israel congregarentur, et constituerent sibi caput unum, concorditer credendo in Christum. Apostolica quoque auctoritate ostensum est, quod per filios Israel, intelligantur spirituales Israelitæ, id est electi gentiles, juxta illud ad Galatas : Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ. Idcirco Propheta alloquitur modo prædicatores primitivæ Ecclesiæ natione Judæos, puta Apostolos aliosque Christi discipulos, ut gentilibus gratiam Dei annuntient.

1 Dicite, o Apostoli et ex Judaismo conversi, fratribus vestris, id est electis ex gentibus : qui sunt fratres vestri, non solum propter conformitatem naturæ et ratione originis ex primo parente, itemque quoniam ab eodem geniti Creatore (secundum illud Malachiæ : Numquid non pater unus omnium nostrum ? Numquid non Deus unus creavit nos?), sed etiam propter conformitatem fidei, caritatis et gratiæ.

Unde ad Galatas testatur Apostolus :1 In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed fides quæ per dilectionem operatur. De talibus fratribus Dominus ait electis Judæis per Isaiam : Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, in Africam et Lydiam, in Græciam et Italiam;2 et adducent omnes fratres vestros. Itaque, Dicite fratribus vestris : Populus meus, id est, quod ipsi per gratiam sunt populus meus, sicut et vos. Propter quod ad Romanos dicit Apostolus : An Judæorum Deus tantum? Nonne et gentium?

Rursusque :3 Non est distinctio Judæi et Græci; nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant eum. Hinc per Isaiam loquitur Dominus : Dicam Ægypto,

A Populus meus; et opus manuum mearum, Assyrio.4 Et sorori vestræ, id est Ecclesiæ ex gentibus congregatæ, dicite : Misericordiam consecuta, id est, quod ipsa misericordiam meam suscepit per gratiam Christi. Propter quod in Isaia habetur :5 Ecce gentem quam nesciebas, vocabis. Et in Actibus ait Petrus : Si Deus eamdem gratiam dedit illis (videlicet gentibus) sicut et nobis, ego quis eram, qui possem prohibere Deum?6 Hoc est quod ad Ephesios dicit Apostolus : Revelatum est sanctis Apostolis et Prophetis in Spiritu, esse gentes coheredes et concorporales, et comparticipes promissionis Dei in Christo Jesu.7

B Præterea, præter hanc expositionem tangit Hieronymus alias duas. Prima est : Dicite, o vos de tribu et populo Juda, unum Deum colentes, fratribus vestris, id est populo decem tribuum, quod sit populus meus, dummodo voluerint idololatriam et alia peccata abjicere. Et quia de semine Patriarcharum progenitus est, et sorori vestræ, id est eidem plebi vel Synagogæ, dicite quod sit misericordiam consecuta. Nam multi ex decem tribubus gratiose salvati sunt, quorum unus fuit Tobias de tribu Nephthali. — Secunda est : Vos, Judæi qui creditis, dicite fratribus vestris, id est fractis ramis, quod sit populus meus, et sorori vestræ Synagogæ, quod sit misericordiam consecuta, quoad hoc quod in fine mundi, quum intraverit plenitudo gentium, omnis Israel salvus erit.8

Judicate matrem vestram, judicate : quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Hunc locum Beda exponit pro tempore Christi, ut sit sensus : O Apostoli et ceteri credentes ex Judaismo, judicate, id est reprehendite, matrem vestram in- credulam Synagogam Christo. Et repetit, judicate, quatenus frequenter ac strenue increpent eam. Quod in Actibus leguntur fecisse Apostoli, dicente Petro Judæis : Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, et petistis virum homicidam donari vobis. Quia ipsa Synagoga incredula, non est uxor mea, quum non sit mihi per fidem et caritatem conjuncta, non imprægnetur a me fructu operum bonorum ; et ego non sum vir ejus, id est sponsus, ita, quia non est æterna conjunctio spiritualis matrimonii inter eam et me, quoniam peccata ejus diviserunt inter eam et me, et facta est meretrix atque adultera : sicut patebit. Loquitur autem Deus de spirituali conjunctione, quæ est inter creaturam rationalem et Creatorem, metaphorice sub nomine uxoris et viri. Et simili modo ait per Isaiam : Quis est iste libellus repudii, quo dimisi matrem vestram? Ei quoque quod nunc Dominus ait, Judicate matrem vestram, simile est quod per eumdem Isaiam Dominus ait : Et nunc, habitatores Jerusalem, et viri Juda, judicate inter me et vineam meam, videlicet Synagogam.

Consequenter Deus clementer hortatur Synagogam ad pœnitentiam, et ut illa magis obediat admonitioni divinæ, minatur pœnam. Auferat, id est, relinquat atque abjiciat, fornicationes suas spirituales, id est idolorum culturas ; fornicationes quoque corporales, id est illicitos concubitus soluti cum soluta ; a facie sua, id est ab adspectu atque præsentia sua, ne eas per approbationem adspiciat vel acceptet, sed retro se jactet : quemadmodum per Jeremiam Dominus asserit, Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. Nihilo minus debet homo peccata sua ante se ponere, ut ea pœnitendo penset ac defleat, dicente Psalmista : Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Propter quod Dominus ait per Jeremiam : Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. Et adulteria sua spiritualia ac corporalia auferat de medio uberum suorum, id est a suis uberibus, vel a corde, quod intra ubera situatur. Corporalia quippe adulteria per contactum uberum provocantur, et consummantur : idcirco de uberibus tolli jubentur. Spiritualia vero adulteria per cordis delectationem explentur. Præcipitur ergo, ne cor vitia idololatriæ diligat, nec ea ad actum deducat. Quamvis autem spiritualis fornicatio præsertim idololatria appelletur, quia per eam cor a Deo formaliter atque totaliter separatur; quodlibet tamen peccatum mortale, fornicatio spiritualis est, quia per ipsum mens, cœlestis Sponsi unione relicta, summique boni adhæsione rejecta, rebus inhæret caducis, et in creaturis potius quam in Deo quiescit ac delectatur. Propter quod in Numeris Dominus : Ne sequantur (inquit) cogitationes suas, et oculos per res varias fornicantes ; et in Ezechiele, Contrivi cor eorum fornicans, et recedens a me.

Ne forte exspoliem, id est, exspoliando faciam, eam nudam, id est spiritualibus gratiis vel corporalibus beneficiis destitutam. Vestes nempe et ornamenta populi Israel, fuerunt auxilium Dei, angelorum custodia, doctrina legis et Prophetarum, religiosæ ac sanctæ personæ, et cetera dona Creatoris, de quibus gloriabantur, dicentes : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Hæc Deus minatur se ablaturum, nisi pœniteant. Et statuam, id est ponam, eam secundum diem nativitatis suæ, id est in tali ac tanta calamitate, vilitate et abjectione, qualem et quantam habuit in Ægypto, ubi multiplicatus est populus Israel, et multis ærumnis, idololatriis, atque durissimo jugo fuit subjectus. Propter quod in Ezechiele scriptum est : In die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus, et aqua non es lota, sed projecta super faciem terræ. Et denuo : In die, inquit, qua nata es, non es sale salita ; et transivi per te, et inveni te nudam et deturpatam, et conspersam in sanguine tuo. Sed de tanta

Num. xv, 39.

Ezech. vi, 9.

Ps. CXLVII, 20.

Ezech. XVI, 4, 5.

Ibid. 4-8.

Act. III, 13, 14.

Is. LIX, 2.

Ibid. L, 1.

Ibid. V, 3.

Jer. IV, 1.

Ps. L, 5.

Jer. III, 2. ærumna eripuit Deus hanc plebem, quum eam eduxerat de Ægypto. Propter quod subdit: Indui te bysso et subtilibus, et ornamenta circumposui tibi.9 Hæc autem videmus jam Judæis ablata propter incredulitatem suam in Christum.

Et ponam eam quasi solitudinem, id est, habitatores terræ eorum occidam, vel transferam de propria terra. Unde Christus in Evangelio ait Judæis: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Et statuam eam velut terram inviam, id est, Synagogam parificabo terræ quæ viam non habet, eo quod non sit habitator vel deambulator in ea. Sic Synagoga a Deo derelicta est, nec habet rectam viam tendendi ad Deum, quemadmodum Isaias testatur: Fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret.1011 Et interficiam eam siti. Hoc accipi potest de siti corporali, quam Judæi perpessi sunt, a Romanis obsessi; tunc enim defuerunt eis cibi ac potus: vel de siti spirituali, id est aviditate audiendi verbum Dei. Nunc enim Judæi multo tempore desiderarunt habere et audire Prophetam, qui eis aliquid certi de Messiæ nuntiaret adventu, dolentesque dicunt: Signa nostra non vidimus, jam non est Propheta. Sed exigentibus culpis suis, non merentur divinitus exaudiri. De hujusmodi fame et siti Dominus ait per Amos: Emittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei.12 Interficiuntur quoque obstinati Judæi siti, id est penuria aquæ sapientiæ salutaris gratiæque cœlestis. De qua dicit Salvator: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.13 Occiduntur quoque siti, id est immoderato temporalium rerum affectu, quum sint avarissimi.

Præterea, quidam omnia jam prædicta, ab illo loco, Judicate matrem vestram, exponunt de Judæis pro tempore Babylonicæ captivitatis, ita quod Propheta alloquitur Prophetas et justos, qui captivitatem illam prædixerunt, videlicet Jeremiam, Baruch, quatenus Jerusalem vel Synagogam judicent, atque ex ejus pravitate perpendant quod non sit sponsa seu uxor Dei, nec ipse sit sponsus virque ipsius. Cetera quoque quæ dicta sunt, applicari possunt Judæis temporis illius, eodem sensu quo nunc applicata sunt Judæis pro tempore Christi. Multum enim viguit utraque fornicatio præinducta in populo Judæorum ante Babylonicam captivitatem. Propter quod Deus per manum Chaldæorum eos exspoliavit, et velut solitudinem terramque inviam statuit, prout per Jeremiam prædixit ubertim. Unde loco quodam loquitur Dominus: Derelinquam vos et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris; et dabo vos in vexationem et maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium, eo quod non audieritis verba mea. Denique sicut prædicta, sic et sequentia utroque modo exponuntur, et sensus redit in idem.

Et filiorum illius, id est filiorum infidelis Synagogæ, sequentium matris suæ perfidiam et peccata: quibus in Evangelio dicitur, Genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? non miserebor : quoniam a Chaldæis ac Romanis vastati sunt;1415 et bona gratiæ in præsenti, bonaque gloriæ in futuro perdiderunt. Unde Dominus ait ad Jeremiam: Non assumas laudem et orationem pro eis;16 si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Quoniam filii fornicationum sunt, id est, multiformium fornicationum vitiis servierunt. Propter quod filii fornicationum vocantur, propter abundantiam hujusmodi vitii, sicut Antichristus dicitur homo peccati et filius perditionis.17 Vel dicuntur filii fornicationum, quia a parentibus fornicatoribus nati non solum in esse naturæ, sed etiam culpæ, quoniam patres docuerunt filios suos errores et scelera.

Quia fornicata est mater eorum, videlicet Synagoga, ut patuit. Unde Jeremias, Unusquisque, ait, ad uxorem proximi sui hinniebat.18 Et repleta fuit idolis terra eorum, ut Isaias dixit.19 Confusa est incredula Synagoga, id est, obstupuit, admirata est, estque vitiis inordinata, et confusione digna effecta, quæ concepit eos, id est filios fornicationum prædictos, quos enutrivit diabolo, instruens eos in malo. Sed obviare videtur illud Jeremiæ:20 Confusione non sunt confusi, et erubescere noluerunt. Et respondendum, quod sicut in Ecclesiastico habetur, Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam.21 Confusio itaque una est mala, peccati inductiva, dum quis præ rubore abscondit vitia sua. Alia vero est bona, dum homo erubescit de malo culpæ. De hac secunda loquitur Jeremias. Sic enim obstinati non confunduntur, nec verecundantur impie operari. Propter quod obstinatæ plebi Judæorum dicitur a Jeremia:22 Frons meretricis mulieris facta est tibi, noluisti erubescere. De talibus loquitur Isaias:23 Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt;24 et Salomon, Lætantur quum malefecerint. Præter hanc duplicem confusionem est confusio tertia, dum aliquis frustratur spe sua, et adversariorum suorum voluntati exponitur, atque ignominiosam incidit calamitatem. De qua orat Psalmista: Deus meus, in te confido, non erubescam;25 neque irrideant me inimici mei. De hac quoque loquitur nunc Osee. Subditur enim ratio hujusmodi confusionis:

Quia dixit mater serpentina ac infidelis: Vadam, spiritualiter per fidem, vel potius infidelitatem et cultum, post amatores meos, id est deos quos colui, vel homines in quibus magis quam in Deo vero confisa sum, id est, idolis adhærebo, vel hominum quæram subsidia. Hoc dixerunt Judæi ex diffidentia divini auxilii. Quemadmodum enim in Jeremia copiose describitur, quum sanctus Jeremias hortaretur eos ad idololatriæ rejectionem, dixerunt: Non audiemus verbum ex te, sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur ex ore nostro, ut sacrificemus reginæ cœli.26 Qui dant panes mihi, et aquas meas, et lanam meam, et linum meum, et oleum meum, et potum, id est necessaria victui atque vestitui. Hæc enim arbitrabantur sibi conferri ab idolis, vel mundanis hominibus potius quam a Deo. Spiritualiter dedit Deus electis Judæis panem vitæ et intellectus, aquas quoque sapientiæ salutaris, de quibus loquitur Isaias, Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris;2728 lanam etiam et linum, id est indumenta seu decorem virtutum, de quibus Isaias inducit, Induit me vestimento salutis, et indumento justitiæ circumdedit me;29 itemque oleum unctionis et consolationis internæ, et potum spiritualiter inebriantem, ab æstu concupiscentiæ refrigerantem, ipsamque animam in Deo lætificantem. Unde et scriptum est:30 Torrente voluptatis tuæ potabis eos. Potus iste est fervor divini amoris, seu exuberantia gratiæ deiformis: per quem cuncta terrena desipiunt, solaque sapiunt bona æterna.

Propter hoc, id est, quia dixisti, Vadam post amatores meos, ecce ego Dominus sepiam, id est, vallabo et implicabo, viam tuam, id est desiderium vel actionem qua nitebaris ire ad amatores nocivos, spinis, id est doloribus et ærumnis adversitatibusque diversis, et sepiam eam maceria, id est muro seu grandi obstaculo, quo impedietur venire quo ivit. Et semitas suas non inveniet, id est, affectum suum non poterit perducere ad effectum. Non enim permisit Deus Judæos hos adipisci optata auxilia a diis vel hominibus in quibus sperabant; sed gravissimis pœnis eos addixit, per obsidionem Chaldæorum ac Romanorum, ita quod nullus potuit eis opem impendere. Insuper ad litteram possunt per spinas atque maceriam intelligi corporales munitiones factæ adversus Judæos tempore obsidionum dictarum, ita quod non invenerunt semitas suas, id est modum vel iter effugiendi. Et sequetur amatores suos, id est, cordialiter affectabit auxilium hominum in quibus speravit, videlicet Ægyptiorum tempore obsidionis suæ a Chaldæis. Promisit enim rex Ægypti Sedeciæ, quod auxiliaretur ei contra Chaldæos. Et non apprehendet eos: non enim poterant ei succurrere. Et quæret eos per nuntios ac litteras, et non inveniet.

Et dicet, necessitate compulsa, juxta illud, Compelle intrare: Vadam spiritualiter de vitiis ad virtutes, de amatoribus vanis ad verum ac infallibilem amatorem, et revertar ad virum meum priorem, id est ad Deum æternum, deserendo bona caduca, et inhærendo bono incommutabili, Deo summo ac omnipotenti, Sponso cœlesti, qui me sibi desponsavit in legis collatione, vel in sanctorum Patriarcharum adoptione, et promissione eis facta de beneficiis conferendis posteritati eorum;31 quia bene mihi erat tunc, quando Deo vero adhæsi ac parui, magis quam nunc, dum idolis deservivi, atque humana subsidia exquisivi. Constat enim ex toto decursu veteris Testamenti, quod multo melius successit populo Judæorum, tam in spiritualibus quam in temporalibus bonis, quando divinæ legis observavit præcepta, quam dum idola coluit, vel extranearum nationum postulavit auxilia.

Istud autem, videlicet, Revertar ad virum meum priorem, dixerunt Judæi, saltem aliqui, quando jam viderunt se a Chaldæis mox capiendos. Tunc namque viderunt, quod dii et homines eis nil profuerunt. Propter quod Dei succursum petebant, sed nimis tarde et frustra, quia ex necessitate potius quam ex caritate. Vel si tunc non revertebantur, certum est quod in Chaldæa positi, ad Deum conversi sunt, maxime expletis annis septuaginta, de quibus prædixerat Jeremias.32 — Huic quoque verbo, Vadam et revertar ad virum meum priorem, simile est quod ait filius prodigus ad extremam perductus inopiam: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! Surgam, et ibo ad patrem meum, etc.33

Et hæc mater viperina atque incredula Synagoga nescivit, quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum, id est cibos et potus ac condimenta eorum, quæ pertinent ad naturales divitias. Unde paulo ante adscripsit hæc omnia amatoribus suis seu idolis. Ad tantam equidem mentis cæcitatem venerunt Judæi ante Babylonicam captivitatem, quod divinam providentiam negaverunt. Propterea non putabant sibi a Deo vero collata ea quæ possidebant. De hoc Jeremias et Ezechiel plene loquuntur. Et argentum multiplicavi ei, id est, copiam argenti eis concessi, et aurum, quæ fecerunt Baal, id est, argentum et aurum, quæ eis multiplicavi ut ad honorem meum talibus uterentur, expenderunt in fornicationibus, sacrificiis atque ornatibus idoli quod dicitur Baal estque deus Sidoniorum;3435 vel Bel, deus Babyloniorum. Hoc enim idolum ornaverunt argento et auro, et eadem ei immolaverunt. — Denique spiritualiter dedit Deus populo Judæorum frumentum, id est legem, cujus observantia aluit mentem; et vinum, id est veræ hilaritatis materiam seu multiplex gaudium; oleum quoque unctionis ac illustrationis mentalis; argentum, id est eloquentiæ venustatem vel rerum creatarum scientiam; et aurum, id est sapientiam quæ est notitia divinorum; vel aurum, id est Dei amorem, de quo in Apocalypsi scriptum est:36 Suadeo tibi emere aurum probatum ignitum, ut locuples fias. Hæc bona ac munera Dei, electi Judæi conservabant, et Deo grati fuerunt; quidam vero eorum ea rejecerunt, et totum quod a Deo sortiti fuerunt, converterunt ad idolorum culturam, atque ad cetera mala.

Consequenter comminatur Dominus debitam pœnam pro tantis piaculis. Idcirco convertar, per novi effectus operationem, non per mei ipsius mutationem: convertar itaque a pietate clementiæ ad rigorem justitiæ, puniendo quibus diu peperci; et sumam frumentum meum, id est, blada tollam a Judæis, in tempore suo, id est tempore messis, quando jam propter maturitatem apta erant reponi in horreis: et hoc est gravissima pœna, dum tempore maturitatis et messis terræ nascentia auferuntur, et perit labor agricolarum; vel, In tempore suo, id est tempore præfinito a me; et vinum meum, id est vinum quod contuli eis, auferam, in tempore suo, id est tempore torcularis sive vindemiæ, vel tempore præordinato a me. Hæc Deus abstulit Judæis per tempestates vel hostes, quando a Chaldæis seu aliis vastabantur. Et liberabo lanam meam et linum meum, id est, materiam vestimentorum quæ eis concessi, tollam ab eis, ne ab ingratis et impiis possideantur. Dum enim rationalis creatura abutitur bonis Creatoris, hæc ipsa bona indebitæ servituti subduntur. Idcirco librari dicuntur, dum ab injustis dominis auferuntur. Quæ lana et linum operiebant ignominiam ejus, id est, idolum populi hujus ornabant. Judæi enim idololatræ, idolum Baal multiplici genere vestium decorabant. Idolum ergo ignominia appellatur, quia hoc erat Judæis ignominiosissimum atque turpissimum, quod relicto Deo patrum suorum, omnipotenti, vero ac summo, idola coluerunt. Superius quoque dictum est, quid spiritualiter per frumentum, vinum, lanam et linum signetur, et quomodo omnia hæc eis spiritualiter sint ablata.

Footnotes

  1. Galat. v, 6. ↩

  2. Is. LXVI, 19, 20. ↩

  3. Rom. III, 29. ↩

  4. Is. XIX, 25. ↩

  5. Is. LV, 5. ↩

  6. Act. XI, 17. ↩

  7. Ephes. III, 5, 6. ↩

  8. Rom. XI, 25, 26. ↩

  9. Ezech. xvi, 10-13. ↩

  10. Matth. xxiii, 38. ↩

  11. Is. lx, 15. ↩

  12. Amos viii, 11. ↩

  13. Joann. iv, 13, 14. ↩

  14. Matth. xxiii, 33. ↩

  15. Ps. lxxiii, 9. ↩

  16. Jer. vii, 16; xv, 1. ↩

  17. II Thess. ii, 3. ↩

  18. Jer. v, 8. ↩

  19. Is. ii, 8. ↩

  20. Jer. vi, 15. ↩

  21. Eccli. iv, 25. ↩

  22. Jer. iii, 3. ↩

  23. Is. iii, 9. ↩

  24. Prov. ii, 14. ↩

  25. Ps. xxiv, 2, 3. ↩

  26. Jer. XLIV, 16, 17. ↩

  27. Is. xii, 3. ↩

  28. Eccli. xv, 3. ↩

  29. Is. LXI, 10. ↩

  30. Ps. xxxv, 9. ↩

  31. Luc. xiv, 23. ↩

  32. Jer. xxix, 10. ↩

  33. Luc. xv, 17, 18. ↩

  34. Jer. XLIV, 15 et seq.; ↩

  35. Ezech. XVI, 5 et seq. ↩

  36. Apoc. III, 18. ↩

Chapter 7 of 32