Skip to the text

Articulus 8

ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : ET DIXIT DOMINUS AD ME : ADHUC VADE.

CONSEQUENTER prænuntiatur verbis et facto Judæorum ultima ac longissima derelictio, atque eorumdem circa finem mundi finalis conversio. Ut enim in primi expositione capituli habitum est, Prophetæ quandoque verbis, interdum factis prophetant.

Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade et dilige mulierem dilectam amico. Sicut jam semel, me imperante, ivisti et accepisti fornicariam, et filios fornicationum tibi fecisti, sic nunc denuo vade et dilige mulierem dilectam amico, id est, quæ viro suo ac sponso dilecta fuit et cognita antequam adulteraretur, et adulteram, quæ viro suo fidem conjugalem non conservavit, propter quod juste ab eo dimissa est. Hanc mulierem jubetur Propheta diligere, ut retrahat eam ab adulteriis, non ut ei copuletur sive condormiat: non enim cognovit eam, secundum Hieronymum. Porro dilectio ista, figurativa fuit dilectionis Dei ad filios Israel, spiritualiter cum idolis adulterantes. Ideo subditur: sicut diligit Dominus filios Israel, id est, sic dilige hanc indignam, a qua non diligeris, sed aspernaris, sicut diligit Dominus, vel sicut ego Dominus diligo Israeliticum populum, a quo non amor, sed spernor. Unde in hoc est similitudo, quod adultera et populus Israel diliguntur gratuite, et ob similem finem, videlicet ut cessent a culpa.

Et ipsi filii Israel respectant ad deos alienos, id est, idola frequenter adspiciunt cum veneratione et cultu nefario, et diligunt vinacia, id est acina seu folliculos, uvarum, ex quibus vinaciis expressus est vini liquor. Sicque vinacia vacua permanserunt. Per hæc vinacia uvarum, intelliguntur vituli aurei, et cetera idolorum portenta, quæ filii Israel coluerunt; vel dæmones, secundum Hieronymum, Bedam, et Glossam, quos coluerunt in idolis. Qui, secundum Hieronymum, a propria dignitate prolapsi sunt, et nihil antiquæ gratiæ possidentes, aridi sunt et veteri siccitate marcescentes: propter quod per vinacia designantur. Denique Beda dicit, et partim habetur in Glossa, quod dæmones quamdiu in sua dignitate steterunt, velut uvæ erant, id est pinguedine Spiritus Sancti refecti; postquam vero superbientes, Deo assimilari voluerunt, evacuati gratia Spiritus Sancti, velut steriles de cœlo projecti sunt. Ex quibus sequi videtur, quod fuerunt in gratia gratum faciente creati, præsertim quum asserat Glossa quod erant in magna pinguedine Spiritus Sancti creati: quod Thomas et alii multi defendunt.

Quæritur, quomodo Deus diligere dicitur filios Israel tam iniquos, quum in libro Sapientiæ scriptum sit, Odio sunt Deo impius et impietas ejus;1 atque in Psalmo, Odisti omnes qui operantur iniquitatem.2

Et respondendum, quod Deus diligit omne creatum, quantum ad id quod est per naturam. Quæ quum sit a bono Creatore producta, bona amabilisque consistit. Unde et Deus conservat eam in esse. Peccatores quoque diligere dicitur, quia quantum in se est, non vult mortem eorum, sed ut convertantur et vivant, et debitam eorum vindictam misericorditer differt, semperque paratus est eorum pœnitentiam acceptare ac indulgere.3 Sic quoque dilexit idololatras Israeliticos. Vel dicitur eos diligere propter temporalia bona quæ exhibet eis, et quia finaliter convertentur. Verumtamen Deus non dicitur reprobos absolute diligere, quoniam voluntate simpliciter dicta seu consequente non vult, nec impendit eis, bona gratiæ finalis in præsenti, bonaque gloriæ in futuro.

Pro eo quod nostra translatio habet, Dilectam amico, quidam dicunt in Hebræo haberi, Dilectam socio. Sed his obviat, quod Septuaginta interpretes pro Dilectam amico, transtulerunt, Diligentem mala. Unde probabilius puto, quod nomen Hebraicum, ad amicum, ad socium, et ad mala, æquivocum sit. Nam et Hieronymus dicit, quod significet amicum et mala. Sicque in Hebræo non magis habetur, Dilectam socio, quam, Dilectam amico, sed aliquid ad utrumque indifferens. Rursus pro eo quod nostra translatio habet, Vinacia, dicunt in Hebræo haberi, Scyphos, vel, Dolia, ita quod filii Israel arguuntur de ebrietate, eo quod ament vasa vinorum, propter vina in eis contenta. Quibus obviat, quod nec Septuaginta, nec Symmachus, nec Aquila sic transtulerunt. Unde aptius dici potest, quod sermo Hebraicus sit æquivocus, et sic nostra translatio non dissonat ab Hebræo, nec aliter habere dicenda est, quam Hebraica continet veritas.

Præterea ista adultera, secundum Hieronymum, præsens tempus significat Judæorum, qui sine notitia Scripturarum et gratia Spiritus Sancti diliguntur modo prætacto a Domino, qui omnium exspectat salutem, et pœnitentibus aperit januam.

Unde per filios Israel supra significatæ sunt decem tribus. Sed hoc loco per filios Israel, intelliguntur duodecim tribus nunc derelictæ a Deo, ut dicit Hieronymus. Et ita adultera ista designat totum populum Judæorum incredulum, non decem tribus, vel Juda dumtaxat: quamvis quidam dicunt oppositum. Et hoc in sequentibus clarius innotescet.

Consequenter describitur obedientia Prophetæ, seu divinæ exsecutio jussionis. Et fodi eam mihi, id est, adulteram istam conduxi, non ut ei condormiam, sed ut ipsa pretio, quo eam conduco, contenta, cesset adulterare, nec aliis solito copuletur. Septuaginta transtulerunt, Conduxi eam mihi. Sed Hieronymus transtulit, Fodi, ad insinuandum quod ista adultera Synagogam designet, quæ in Scripturis dicitur vinea Dei. Vinea autem colitur fossione. Quindecim argenteis, id est tot nummis, et coro, id est triginta modiis, hordei, et dimidio coro, id est quindecim modiis, hoc est quadraginta quinque modiis hordei. Per quindecim argenteos designatur, quod filii Israel quinto decimo die mensis primi de Ægypto educti sunt, et in Dei servitutem conducti, primogenitis Ægyptiorum percussis. Per modios vero quadraginta quinque, significatur quod filii Israel quadragesimo quinto die postquam Ægyptum egressi sunt, venerunt ad montem Sinai: in quo divino obsequio vehementius deputati sunt, legem recipiendo. Quæ omnia patent in Exodo. Et dixi ad eam :4 Dies multos, id est longo tempore, exspectabis me, propter pretium istud quo te conduxi ne forniceris. Non fornicaberis cum alienis, et non eris viro, id est, nulli jungeris, etiam nec mihi qui te conduxi, sed absque coitu materiali et adulterino manebis: ad insinuandum quod Judæi in hac captivitate nec idola colant, nec Deum habeant verum. Sicque nec spiritualiter per idololatriam fornicantur, nec Sponso cœlesti junguntur. Sed et ego exspectabo te, ut tuam fidelitatem et continentiam comprobem atque experiar. Nec interim fornicabor, sed pari par referam, ne putes tibi factam injuriam. Per hoc designatur, quod Dominus Judæorum finalem conversionem exspectat.

Deinde ponitur ratio hujus prophetici facti, et figura per rem figuratam exponitur. Quia, id est, ideo dixi quod diu me exspectabis, nec eris viro, dies multos, videlicet usque ad adventum Eliæ, sedebunt, id est, erunt seu permanebunt, filii Israel, id est duodecim tribus, qui proprie sedent, non stant, quoniam terrenis immersi et vitiis pressi nequeunt contemplari cœlestia, nec ad virtutes assurgere. Unde terrenam prosperitatem temporaleque regnum præstolantur in Messiæ adventu. Sine rege, et sine principe, id est pontifice : non enim habent jam regem aut principem de semine suo, sed aliorum ditioni subduntur. Potestque per regem et principem, idem intelligi Christus, de quo Jeremias ait : Regnabit Rex et sapiens erit. Ezechiel quoque de ipso loquitur : Servus meus David princeps eorum. Et sine sacrificio, et sine altari : quia a tempore Titi ac Romanorum, destructa Jerusalem et templo combusto, non potuerunt hostias immolare legales, nec habuerunt altare. Non enim possunt holocausta sua quocumque loco offerre, sed in eo dumtaxat licuit eis hæc immolare, quem Deus specialiter ad hoc elegit, videlicet in Jerusalem. Propter quod in Deuteronomio scriptum est : Cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris; sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum.

Jer. xxiii, 5.

Ezech. xxxiv, 24.

Deut. xii, 13, 14.

Et sine ephod, id est veste sacerdotali, quod proprie dicitur superhumerale. Quandoque etiam ephod vocatur vestis linea cujus usus erat in Dei obsequio, quemadmodum primo Regum legitur Samuel indutus ephod lineo : quo et David erat indutus, ludens et saliens ante Dei arcam. Verumtamen hoc loco sumitur ephod pro quocumque indumento sacerdotali. Propterea pro Ephod, Septuaginta transtulerunt, Sacerdotium. Et sine theraphim, id est imaginibus Cherubim et Seraphim quæ

I Reg. ii, 18.

II Reg. vi, 14. erant in templo, quæ simul cum templo cessaverunt. Theraphim proprie appellantur simulacra seu figuræ; sed nunc pro Cherubim ac Seraphim aliisve quibuslibet templi ornamentis sumuntur, secundum Hieronymum. Quidam per theraphim intelligunt imagines in quibus solebant dæmones dare responsa : quibus obviat, quod omnia quibus filii Israel dicuntur hoc loco privari, pertinere videntur ad pœnam eorum atque miseriam propter eorum peccata. Esse vero sine hujusmodi theraphim, felicius est quam ea habere. Denique ephod et theraphim erant in habitaculo Levitæ qui erat sacerdos Michæ, ut legitur in fine Judicum.

Judic. xvii, 5.

Et post hæc, finita captivitate ista longissima, revertentur filii Israel, spirituali reversione, redeundo ab infidelitate et vitiis ad fidem Christi atque virtutes : quod fiet circa finem mundi, prædicantibus Enoch atque Elia; et quærent sanctis affectibus, fide atque operibus, Dominum Deum suum, quem nunc interim non habent, sed per incredulitatem perdiderunt, et David regem suum, id est Christum (ut omnes exponunt), de stirpe David progenitum : qui est verus David, id est desiderabilis adspectu et manu fortis; de quo cantatur, Speciosus forma præ filiis hominum; et, In quem desiderant angeli prospicere; itemque, Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. Frequenter autem in Scripturis propheticis exprimitur Christus nomine David, ut quum dicit Jeremias : Servient Domino Deo suo, et Da-

Malach. iv, 5, 6.

Ps. xliiv, 3.

I Petr. i, 12.

Ps. xxiii, 8.

Jer. xxx, 9.

Ps. ii, 6.

Apoc. xix, 16. vid regi suo, quem suscitabo eis. Iste est igitur rex Judæorum, secundum quod ait : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Habet namque in vestimento et in femore suo scriptum, Rex regum et Dominus dominantium. Hunc quærent Judæi, detecta Antichristi fallacia. Unde translatio Chaldaica authentica apud Hebræos, habet hoc loco : Post hoc revertentur filii Israel, et quærent cultum Dei sui, et obedient Messiæ filio David.

Et pavebunt, id est, reverentialem timorem concipient, ad Dominum Salvatorem, fide ejus recepta, et ad bonum, id est beneficia ejus, vel ad promissa cœlestia, ita quod formidabunt esse ingrati vel cœlesti felicitate privari. Unde in Isaia habetur : Dominum exercituum sanctificate;5 ipse pavor vester, et ipse terror vester. Sic et nos debemus pavere ad Dominum, et ad bonum ipsius, ut simus tanto amplius timorati, quanto pluribus atque majoribus beneficiis Christi præventi. Sic ergo in novissimo dierum, videlicet circa finem mundi. Nam et nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt, secundum Apostolum.6 In prima quoque Joannis legitur Canonica : Novissima hora est.7

Præterea, ut refert Hieronymus, quidam Judæorum referunt præsens capitulum ad Babylonicam captivitatem, quando septuaginta annis desolatum est templum et altare, victimæ quoque et sacerdotium, et postea sub Zorobabel in Judæam reversi sunt. Sed isti assignare non queunt hujus dirissimæ ac longissimæ captivitatis causam, in qua jam mille et quadringentis circiter annis fuerunt, præsertim quum idola detestentur, nisi fateantur se Christum occidisse. Prædictus etiam error destruitur per hoc quod ait Propheta, In novissimo dierum : quasi dicat, In termino ultimæ ætatis mundi. Post Babylonicam quoque captivitatem non receperunt Christum eis missum, nec pavebant ad bonum ejus, nisi paucissimi aliorum respectu. Loquitur ergo de hac eorum captivitate finali, in qua sedent aversi a Deo. De qua Daniel inducit : Finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio;8 et Psalmista : Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.9

Postremo, secundum Bedam, præmemorata bona Judæis ablata, nobis spiritualiter sunt collata. Nos enim habemus regem et principem Christum, verumque sacrificium, scilicet corpus et sanguinem Salvatoris; altare quoque militantis Ecclesiæ toto orbe diffusum, de quo per Malachiam asserit Dominus, In omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda;10 ephod quoque, videlicet vestes sacerdotales, seu vestem innocentiæ ac simplicitatis; et theraphim, id est figuram dominicæ crucis, vel signum atque memoriam Dei cordibus nostris impressam, ita ut Paulus testetur : Christo confixus sum cruci;11 et, Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.12

Footnotes

  1. Sap. xiv, 9. ↩

  2. Ps. v, 7. ↩

  3. Ezech. xviii, 23. ↩

  4. Exod. xii, xix, etc. ↩

  5. Is. viii, 13. ↩

  6. I Cor. x, 11. ↩

  7. I Joann. ii, 18. ↩

  8. Dan. ix, 26, 27. ↩

  9. Ps. lxviii, 25. ↩

  10. Malach. i, 11. ↩

  11. Galat. ii, 19. ↩

  12. Galat. vi, 17. ↩

Chapter 10 of 32