Skip to the text

Articulus 9

EXPOSITIO CAPITULI QUARTI : AUDITE VERBUM DOMINI, FILII ISRAEL.

NUNC in hujus capituli principio ponit Propheta Israelis peccata, propter quæ prædicta mala pœnalia meruerunt. Audite verbum Domini, filii Israel, id est decem tribus, quas Propheta, secundum Hieronymum, hoc loco alloquitur. Aliqui tamen referunt ad universum Judaicum populum. Quia judicium est Domino cum habitatoribus terræ, id est prædictis filiis Israel, ita quod Dominus vult cum eis judicium discussionis peragere, ut pateat quod juste procedat. Tale judicium efficit Deus, quando per servos suos ostendit hominum impietatem et suam justitiam. Unde et cum hominibus et ab hominibus dicitur judicari, qui judicant eum juste procedere in peccatorum punitione. Propter quod ait Psalmista : Tibi soli peccavi, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas quum judicaris.1 Per Ezechielem quoque ait ad impios Israelitas:2 Judicabor ibi vobiscum facie ad faciem.

Non est enim veritas vitæ, id est vera vita secundum divinam legem rectamque rationem regulata, de qua ait Salvator: Omnis qui facit veritatem, venit ad lucem; et Paulus ad Timotheum: Divitibus hujus sæculi præcipe, non sublime sapere, etc., ut apprehendant veram vitam. Vel, Non est veritas doctrinæ et sermonis, consistens in vera significatione verborum, et in hoc ut doctrina æternæ sapientiæ consonet, de qua dicit Christus: Si veritatem dico, quare non creditis mihi? Vel, Non est veritas justitiæ, quæ est veritas vera, divinæ mentis judicio confert de qua dicit Psalmista: Universæ viæ Domini misericordia et veritas. Hæc et veritas, quæ defuit filijsum regem veri deest. Et non ac suo, israelitæ, isis jam mosuntur. Potest est misericordia proxipem, idem non est scientia.

Jer. xxiii, 2. salutaris, est caritate et bonis Dedit. Sap. x, 10. ornata, de Scriptura illi scientia, deectorum. 1 Joann. u, 3, 4. In hoc scinsi mandata, servamus nosse Deum mandata e mendax es Deum, id hominibus filiis Isidola, qui uscii Dei n runt. Istud per verum illa quæ est tus Sancti. Et ritate et gratdicat, Scientitiam intelligi vera ac sap- Sap. 1, 4. ens: In malsapientia. Scida, potest es- Rom. 1, 21. nos dicat Ap- Deum, non si- Dicit autem misericordia suricordia absqutes. Quod de verrum est. Hinc in Prov. u, 3, 4. Misericordia et

Is. xi, 9.

1 Cor. vi, 10.

Rom. xii, 14.

Sap. 1, 11.

Ps. v, 7.

Is. v, 18.

Ecc. v, 5.

Beda et Glossa referunt omnia hæc ad tempus adventus Christi. Tunc enim in Judæis abundabant hæc vitia. Nam Christo maledixerunt, et ei diversa imposuerunt mendacia : Nos, inquiunt, scimus quia hic homo peccator est; et, In principe dæmoniorum ejicit dæmones. Verumtamen ex consequentibus elucescit, quod ista ad litteram dicantur de Israelitis idololatris pro tempore Osee vel circiter.

Joann. IX, 24. Matth. IX, 34.

Deinceps ponitur debita pœna pro tantis sceleribus. Propter hoc, id est propter peccata jam dicta, lugebit terra decem tribuum, id est, desolata incultaque erit ad tempus, habitatoribus ejus sublatis. Dicitur enim metaphorice terra lugere, quemadmodum et ridere dum floret atque fructificat. Et infirmabitur omnis qui habitat in ea, vel simpliciter omnis homo, vel aliqui de omni genere hominum hujus terræ, vel tam multi, quod alii comparatione eorum quasi nulli videbuntur; in bestia agri et in volucre cæli : id est, habitatores terræ non solum infirmabuntur per hoc quod ipsi dejicientur, sed etiam in hoc quod bestiæ et aves quæ poterant eis esse pro cibo aut solatio, auferentur, vel peste morientur, in vindictam peccatorum. Hujusmodi quoque animantia, secundum Hieronymum, solent deserere terras ab hominibus derelictas. Sed et pisces maris currentis in terra populi Israel (Judæi enim quamlibet magnam aquæ collectionem nominant mare, juxta illud in Genesi : Congregationes aquarum appellavit Deus maria), congregabuntur in mortem, id est deficient. Unde, ut Lyra dicit, Hebræi dicunt, Finientur. Et Septuaginta transtulerunt, Pisces maris deficient, scilicet ea ratione qua bestiæ et volucres. — Vel sic : Infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, id est occisis crudelibus ac potentibus populi Israel, et in volucre cæli, id est per interfectionem seu captivitatem superborum, sive sublimium personarum populi hujus; sed et pisces maris, id est in aquis carnalis voluptatis detenti, gulosi, avari, qui sic immerguntur sensi-

Gen. I, 10. bilibus, ne videant cœlum, congregabuntur in captivitatem seu mortem. Ista impleta sunt in captivitate decem tribuum ab Assyriis.

Verumtamen unusquisque non judicet, id est, justi in populo Israel non reprehendant proximos suos peccantes, et non arguatur vir Israelita transgressor. Cujus ratio subditur : populus enim tuus, o synagoga decem tribuum, sicut hi qui contradicunt sacerdoti, id est, assimilatur populo impudenter peccanti, incorrigibili ac rebelli, qui sacerdotibus ac prælatis aperte resistunt et contradicunt. Tales autem non sunt increpandi, quia non prodest. Propterea in tali casu non tenetur homo ad correctionem fraternam. Hinc Salomon in Proverbiis loquitur : Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit. Et in Ecclesiastico scriptum est : Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Et iterum ait Scriptura : In auribus insipientium ne loquaris, ne forte despiciant doctrinam eloquii tui. Denique de hujuscemodi populo tam rebelli ac duro scriptum est in Isaia : Scio quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ænea. Quales fuerunt et Judæi tempore Christi, quibus Stephanus loquebatur : Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto, sicut et patres vestri. Istud est pessimum vitium. Ideo in Proverbiis inducitur : Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus.

Et corrues tu, popule decem tribuum, hodie, id est, in præsenti, vel cito captivaberis. Prophetæ autem per diem communiter intelligunt tempus, sicque Hodie, exponitur pro hoc tempore, non pro die instante. Et corruet etiam propheta tecum, id est, simul capietur. Hoc pluraliter accipiendum est de falsis seducentibus prophetis, qui populum Israel foverunt in culpis. Tales enim in veteri Testamento ubertim appellantur prophetæ : ut quum dicit Isaias, Propheta docens mendacium, ipse cauda est; et Ezechiel, Propheta quum

Prov. IX, 7.

Eccl. XXXII, 6.

Prov. XXIII, 9.

Is. XLVIII, 4.

Act. VII, 51.

Prov. XXIX, 1.

Is. IX, 15. Ezech. XIV, 9. erraverit, ego Dominus decepi prophetam illum. Vel sensus est, quod decem tribus captis, non amplius habuerunt Prophetas ut ante.

Nocte tacere feci matrem vestram, id est, o decem tribus, tempore noctis vel in caligine angustiæ et tenebris tribulationis, tradidi Synagogam seu totam vestram congregationem hostibus suis, ita quod præ timore loqui ausa non fuit, sed gemens vultum dejecit in terram. Eadem autem est mater et filii, quia filiorum seu populi collectio, mater vocatur, sicut et Christus ait in Evangelio: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos? Quidam per matrem hanc intelligunt Jerusalem, quæ ab antiquo fuit totius Israeliticæ plebis metropolis. Unde et mulier sapiens, secundo Regum, dixit ad Joab de civitate Abela: Tu quæris subvertere matrem civitatum in Israel? Jerusalem autem fecit Deus tacere nocte, quoniam noctis tempore capta est a Chaldæis. Loquebatur autem Propheta de futuro per modum præteriti.

Conticuit populus meus Israel: populus (inquam) meus vocatione, non prædestinatione, conditione naturæ, non gratiæ communione. Conticuit ergo coram hostibus, et silentio fugere cupiens, eo quod non habuerit scientiam divinorum, formatam et operatoriam. Unde infidelitatis tenebris obfuscatus, coluit idola: ideo meruit opprimi. Qui enim ignorat, ignorabitur, juxta Apostolum. Et Sapiens ait: Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei. Hinc in Isaia Dominus ait: Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.

Quia tu scientiam repulisti, id est doctrinam legis ac Prophetarum, contra quam idola coluisti; vel ipsos sanctos Prophetas te instruentes, persecutus es et sprevisti; repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi, id est, indignum te arbitrabor ad sacerdotalis officii usum, et hostibus tuis te tradam. In populo namque decem tribuum non erat verum atque legale sacerdotium, sed de extremis populi fecerant sibi sacerdotes, et aureis vitulis, non Deo altissimo, sacrificabant. Denique sacerdotes de tribu Levi in regno Juda meruerunt sacerdotium perdere, et a Chaldæis vastari, quoniam doctrinam Prophetarum, scilicet Jeremiæ et aliorum, repulerunt. — Constat quoque ex his, quod notitia Scripturarum sit sacerdotibus opportuna, ut possint inter verum et falsum, inter bonum et malum discernere, et sibi commissis digne præesse docendo, consulendo, increpando, et aliis modis. Hinc enim in Levitico Dominus dixit ad Aaron: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibes tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini; et habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum, doceatisque filios Israel omnia legitima mea. Quanto amplius sacerdotibus evangelicæ legis congruit scientia atque sobrietas?

Et oblita es legis Dei tui, id est, divina præcepta non observasti, neque memoriter tenuisti quæ docentur in lege. Quo contra de viro justo habetur: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte; et in Proverbiis: Serva mandata, et legem quasi pupillam oculi tui; liga eam in digitis tuis, et in tabulis cordis tui scribe eam. Obliviscar filiorum tuorum et ego, id est, singulis ad te pertinentibus, et tua peccata sectantibus, non succurram in necessitate, sed capi permittam. Quomodo autem Deo competat oblivio, dictum est plenius primo capitulo.

Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi: id est, quo ipsi amplius multiplicati sunt numero, eo plura et graviora commiserunt peccata, idola multiplicando, et filios suos in propriis malis fovendo. Unde et alibi legitur: Secundum numerum civitatum tuarum, Israel, erant dii tui. Gloriam eorum, id est idola in quibus gloriabantur, vel regiam dignitatem, vel gloriationem inanem,

III Reg. xii, 31, 28.

Lev. x, 9-11.

Ps. 1, 2.

Prov. vii, 2, 3.

7

Jer. ii, 28.

Matth. xxiii, 37.

II Reg. xx, 19.

6

I Cor. xiv, 38.

Sap. xiii, 1.

Is. v, 13.

B

C in ignominiam commutabo, ita quod rex populi et idola simul destruentur : quemadmodum factum est in captivitate prædicta.

Peccata populi mei comedent : id est, sacrificia quæ populus Israel obtulit idolis, manducaverunt sacerdotes. Vel, Peccata populi comederunt, quoniam inducendo populum ad idololatriam, consequebantur quæstum et necessaria victui. Vel, comederunt peccata populi, quoniam adulando et consentiendo peccantibus, incorporaverunt sibi peccata illorum. Et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum : id est, sacerdotes isti erexerunt et provocaverunt animos populi ad exercendum et continuandum solita vitia, et in errore eorum confirmaverunt eos verbo et opere, quoniam vitia subditorum non solum non redarguerunt, sed laudaverunt commodi temporalis intuitu.

Et erit sicut populus, sic sacerdos. Idem hoc habetur in Isaia : et est sensus, quod sicut populus et sacerdos assimilantur in vitiis, sic similes erunt in pœnis. Nam sacerdotes idololatræ decem tribuum, simul cum populo capti sunt et æternaliter perierunt. Et visitabo super eum vias ejus, id est, sacerdotum et populi opera mala juste ulciscar ; et cogitationes ejus redam ei, id est, pœnas quas impie cogitando seu appetendo merentur, eis infligam : quia non solum facta, sed et cogitationes præmiantur a Deo. Denique opera hominis dicuntur viæ, quia sunt medium per quod venitur ad terminum, scilicet ad felicitatem æternam, vel ad perpetuam damnationem. Viæ autem impiorum sunt tenebrosæ et sordidæ, quum careant lumine rationis, et pulchritudini virtutum contrarientur. Propterea in Proverbiis habetur : Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruunt. Hinc etiam per Isaiam loquitur Dominus : Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem.

Et comedent, et non saturabuntur. Per hoc datur intelligi inopia victualium quam passi sunt tempore obsidionis. Fornicati sunt cum idolis, et non cessaverunt ab idololatria : quia a tempore Jeroboam qui fecit aureos vitulos, non declinaverunt a cultura eorum usque ad captivitatem suam finalem ; quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo præceptum quod dedit per Moysen : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Itaque quum Deus sit ubique incommutabilis et immensus, omnia ambiens, implens ac penetrans, relinquitur et ab eo receditur, non corporali, sed spirituali elongatione, hoc est dissimilitudine culpæ, seu inobedientia. Propter quod Isaias inducit : Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos, et peccata vestra absconderunt faciem ejus, ne exaudiret. In Proverbiis quoque : Longe est Dominus ab impiis : quum ipse nihilo minus sit in omnibus per essentiam, præsentiam atque potentiam, secundum quod ait per Jeremiam : Numquid non cœlum et terram ego impleo ?

Fornicatio corporalis et spiritualis, et vinum et ebrietas auferunt cor, id est, actum rationis impediunt, judiciumque pervertunt, et hominem brutis parificant. Tanta est enim, secundum Augustinum, voluptas venerea, quod ea durante, non potest homo aliquem rationis actum exercere. Et Salomon ait : Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas ; qui his delectatur, non erit sapiens. Ecclesiasticus quoque asserit : Quam sufficiens homini erudito vinum exiguum ! et in dormiendo non laborabis ab illo, nec senties dolorem. Et quoniam vinum aufert cor, non expedit hominem vina potantem arguere, ne rixetur. Propter quod scriptum est : In convivio vini non arguas proximum. Hinc ait Salvator : Attendite ne graventur corda vestra crapula et ebrietate.

Quoniam ergo his vitiis ablatum seu excæcatum fuit cor Israelis, inciderunt amentiam quæ subinfertur. Populus meus in ligno suo, id est ab idolo ligneo, interrogavit quid esset agendum, sive futurum. Coluerunt enim non solum aureos

III Reg. xii, 28.

Deut. vi, 13; Matth. iv, 10.

Is. lix, 2.

Prov. xv, 29.

Jer. xxiii, 24.

11

Prov. xx, 1.

Eccli. xxxi, 22.

Ibid. 41.

Luc. xxi, 34.

12

Is. xxiv, 2.

Prov. iv, 19.

Is. lxvi, 18.

10

Ezech. xxi, 20-22.

Sap. xiv, 12.

Ps. cv, 39. Jer. iii, 9.

Deut. xu, 11; xvi, 21. vitulos, sed et alia diversa simulacra Baal. Vel, in ligno suo interrogaverunt, quia (ut dicit Glossa) erat quoddam genus divinationis, quod fiebat in ligno et baculo, per quorum projectionem capiebantur futurorum auguria : quemadmodum ait Ezechiel, quod Nabuchodonosor miscuit sagittas suas seu virgas contra Ammon et Jerusalem, exivitque virga contra Jerusalem. Tale autem genus divinationis observavit plebs Israel. Unde subjungitur : et baculus ejus annuntiavit ei : id est, per quemdam modum motionis seu exitus baculi projecti, judicabant quid esset futurum seu operandum. Spiritus enim fornicationis, id est diabolus, qui se facit in idolis adorari, et ad idololatriam homines tentat atque inducit, decepit eos ad insistendum divinationi tam fatuæ, ceterisque peccatis. Initium quippe fornicationis, exquisitio idolorum, ut legitur in libro Sapientiæ. Et fornicati sunt a Deo suo, id est, per idololatriam Deum patrum suorum offenderunt et dereliquerunt. Hæc est fornicatio spiritualis, de qua ait Psalmista : Fornicati sunt in adinventionibus suis. Et Jeremias : Mœchati sunt, inquit, cum ligno et lapide. Nihilo minus possunt hæc accipi de fornicatione carnali, qua dæmon innumerabiles decipit atque obtenebrat, ita quod in irrationabilissima vitia illabuntur.

Super capita montium, id est in locis amœnis et altis, sacrificabant filii Israel idolis, et super colles accendebant thymiama, faciendo velut fumum odoremque thuris ad idolorum honorem, quasi aliquid divinitatis eis inesset. Subtus quercum et populum et terebinthum, id est, sub istis arboribus idola coluerunt : cujus ratio additur, quia bona erat umbra ejus, id est, umbra cujuslibet arborum prædictarum conveniens fuit ad vacandum voluptatibus, quibus serviebant in sacrificiis idolorum, gulæ atque luxuriæ servientes. In quo fecerunt contra legem, quæ jussit ut in loco divinitus præelecto sacrificia fierent, et juxta templum lucus et arbores non plantarentur, ne voluptuosa loca religionem emollirent.

Ideo fornicabuntur filiæ vestræ, id est, quia vos tanta commisistis flagitia, permittam quod filiæ vestræ alienis illegitime miscebuntur, et quod sponsæ vestræ adulteræ erunt. Hoc fuit tempore captivitatis impletum, quando Assyrii violabant feminas filiorum Israel. Porro quod ait, Ideo, non est sic intelligendum, quod Deus propter peccatum personale unius, puniat alium in spiritualibus, gratiam subtrahendo, et in peccatum directe cadere permittendo; sed peccata parentum ac maritorum exemplariter induxerunt filias et uxores ad aliqua mala, propter quæ meruerunt ultra relinqui et capi, atque aliorum exponi libidini : et hoc Deus ordinavit ad vindictam peccati parentum ac maritorum, ut qui aliter suas spirituales fornicationes pensare et emendare noluerant, ex proprio opprobrio atque dolore, id est familiarum et sponsarum suarum violatione, attenderent quam inique egerunt, recedendo a cultu Sponsi cœlestis. Unde et Isaias Babylonis destructionem et pœnas describens : Uxores, inquit, eorum in oculis ipsorum violabuntur.

143

Non visitabo super filias vestras, id est, peccata earum in præsenti non corrigam flagellatione paterna, quum fuerint fornicatæ, modo præfato; et super sponsas vestras non visitabo, quum adulteraverint, id est, adulteria commiserint : id est, in tantum vobis et illis irascar, quod flagello filiorum nequaquam corripiam eas, sed prorsus dimittam in iniquitatibus suis, ut ambulent in desideriis pravitatis suæ.

Magna miseria, dum ideo non adhibetur correctio, quoniam emendatio desperatur. Hoc ergo meretur homo vehementer et impudenter peccando, ut penitus deseratur et prosperetur in malis, atque in his quæ conferunt ad peccandum, bene sibi succedat. Talis fuit populus Israel. Unde et per Ezechielem Dominus protestatur : Zelus meus recessit a te, non irascar tibi amplius. Per Jeremiam quoque : Plaga ini-

Ezech. xvi, 42.

Jer. xxx, 14. mici percussi te, castigatione crudeli : cujus ratio subditur, Insanabilis est dolor tuus. Denique sanctus Apostolus ad Hebræos : Quis (inquit) filius, quem non corripit pater ? Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri, et non filii estis. Propterea Jeremias orat : Corripe me, Domine, verumtamen in judicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.4 Itaque quum Deus eos quos amat, arguat et castiget, signum odii reprobationisque divinæ consistit, non castigari a Deo in vita præsenti.5 Quod enim visitatio electorum per pœnas in hoc sæculo adhibeatur eis, ut per eam quasi quodam cauterio atque amarissimis punctionibus sortiantur animæ sanitatem, constat ex eo quod Dominus ait in Psalmo : Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;6 misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Et apud Jeremiam : Castigo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius, non autem te faciam in consummationem.7

Quoniam ipsi, id est patres et mariti præfati, cum meretricibus conversabantur, commixtione carnali, et cum effeminatis, id est mollibus seu abscissis vel eunuchatis, sacrificabant Beelphegor : quem nos, secundum Hieronymum, Priapum vocamus, quem mulieres præsertim colebant, propter magnitudinem membri obsceni. Unde tertio Regum legitur Asa rex Juda amovisse matrem suam, ne esset princeps in sacris Priapi.8 Et populus non intelligens, id est populus Israel sua peccata non recognoscens, nec scientiam Dei habens, idcirco nec pœnitens, vapulabit, id est, percutietur captivitate et pœnis annexis.

Si, id est quamvis et quia, fornicaris cum idolis tu, Israel, id est decem tribus, non delinquat saltem Juda : id est, populus Juda, seu duæ tribus, quæ habent urbem Jerusalem a Deo electam ad sacrificia offerenda, quæ insuper habent sacerdotes de semine Aaron, non conformentur tibi in idololatria ceterisque peccatis. Et nolite, duæ tribus vel decem, ingredi in

Galgala, ut ibi idola honoretis. Galgala autem erat locus honorabilis, quoniam populus Israel desertum egrediens, ibi primo castrametatus est, et Josue filios Israel secundo circumcidit;9 Saul quoque ibi in regem est unctus.10 Sicque decem tribus propter loci solennitatem, posuerunt et coluerunt in eo idola sua. Et ne ascenderitis in Bethaven, id est in Bethel. Nam locus ille antequam Jeroboam posuit ibi aureum vitulum, dictus est Bethel, id est domus Dei. Postea vero vocatus est Bethaven, id est domus inutilis.11 Neque juraveritis, Vivit Dominus, id est, nolo ut ore vestro polluto, quo idola laudatis atque per ea juratis, assumatis vel explicetis nomen veri Dei. Jurare nempe debite circumstantionatum, est actus virtutis quæ dicitur latria. Unde idololatræ male sentientes de Deo, non debent per nomen ejus jurare. Vel sensus est, ut non jurent, Vivit Dominus, intelligendo per Dominum aliquod idolum, hoc est, ne applicent formam hanc jurandi diis suis.

Quoniam sicut vacca lasciviens, id est petulanter et valde erronee ex omni parte, declinavit Israel, id est decem tribus, a lege Mosaica, diversis peccatis ac idolis serviendo, et a rectitudine viæ Dei per omnium diverticula vitiorum enormiter evagando, ita ut illud Jeremiæ eis conveniat :12 A sæculo confregisti jugum, rupisti vincula mea, et dixisti, Non serviam. Nunc pascet eos Dominus quasi agnum, id est, in proximo est ut tradat eos Dominus in manus Assyriorum, sicque abducti pascantur ut oves, in latitudine, id est spatiosa terra Medorum.

Particeps idolorum, id est cultor eorum, factus est Ephraim, id est populus decem tribuum : quæ nomine Ephraim designantur, quoniam primus eorum rex Jeroboam filius Nabat, exstitit Ephratæus.13 Idcirco, o Juda, cui superius dictum est, Non delinquat saltem Juda, dimitte eum, id est, a communione et conversatione decem tribuum te averte, ne cum perversis pervertaris.14 Separatum est convivium eo- rum, id est, cibus quo vescuntur decem tribus, tibi illicitus est, sicque eorum convivium a tuo distinctum est. Fornicatione fornicati sunt cum diis alienis seu idolis; dilexerunt afferre ignominiam, id est idololatriam introducere, augere, vel conservare, protectores ejus, id est reges, qui populum defendere habent: sicque protectores isti non defenderunt populum suum ab invisibilibus hostibus.

Ligavit eum spiritus in alis suis. Hoc dupliciter explanatur. Primo sic: Spiritus malignus in idolis habitans, populum Israel ligavit in alis suis, id est in agilitate et subtilitate sua ipsius, videlicet dæmonis, ita quod subtilitate et agilitate dæmoniaca portat hunc populum ad quæcumque voluerit vitia, sicut avis pullos suos in alis deportat. Unde in Deuteronomio de Deo et electo Israel scriptum est:15 Expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. Sic diabolus alligat sibi perversos: propter quod ad Timotheum dicit Apostolus, Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.16 Secundo sic: Spiritus ligavit eum in alis suis, id est, populum Israel vinxit in ipsius populi intellectu per infidelitatis errorem, et affectu per indurationem in vitiis, ita ut populus iste ad virtutes non volet, nec æterna adspiciat, sed in profundum vitiorum mergatur. Sic omnes in vitiis habituati ac impœnitentes, a dæmone ligantur in alis tam dæmonis quam propriis: quibus illud Isaiæ dicendum est, Excutere de pulvere, et solve vincula colli tui. Et confundentur a sacrificiis suis, id est demerito sacrificiorum idolis oblatorum, quum viderint idololatriam nil profuisse, sed maxime nocuisse.17

Footnotes

  1. Ps. l, 6. ↩

  2. Ezech. xx, 35. ↩

  3. Is. xiii, 16. ↩

  4. Jer. x, 24. ↩

  5. Apoc. III, 19. ↩

  6. Ps. I, XXXVIII, 33, 34. ↩

  7. Jer. XXX, 11. ↩

  8. III Reg. XV, 13. ↩

  9. Josue IV, 19; v, 3, 9. ↩

  10. I Reg. XI, 15. ↩

  11. III Reg. XII, 29. ↩

  12. Jer. II, 20. ↩

  13. III Reg. XI, 26. ↩

  14. Ps. XVII, 27. ↩

  15. Deut. xxxii, 11. ↩

  16. II Tim. II, 26. ↩

  17. Is. LII, 2. ↩

Chapter 11 of 32