Articulus 10
EXPOSITIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI QUARTI.
AUDITE verbum Domini, filii Israel, id est, filii militantis Ecclesiæ, quæ dicitur Israel contemplando cœlestia, quia judicium est Domino Christo, cui Pater dedit omne judicium.1 Exsecutio enim judiciariæ potestatis seu prolatio sententiæ, spectat ad Christum secundum formam assumptam, prout ipse testatur:2 Dedit ei potestatem et judicium facere, quia Filius hominis est. Cum habitatoribus terræ, id est terrenis hominibus, quorum conversatio non est in cœlis, nec dicere possunt:34 Quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei; et iterum, Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.5 Tales namque faciunt sibi de via atque exsilio patriam. Non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra, id est in his carnalibus, quia etsi dicant se nosse Deum, tamen factis negant.6 Nempe si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.7 Proinde qui sibi nequam est, cui bonus erit?8 Ideo monet Scriptura: Misericere animæ tuæ placens Deo.9
Quomodo insuper in malis Christianis impleatur quotidie quod sequitur, non oportet exponere, quum oculis pateat. Jam enim, heu! Maledictum et mendacium, furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc lugebit terra, quia nisi pœnitentiam egerint, sine fine peribunt.10 Unde et Jacobus dicit: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis;11 risus vester convertatur in luctum.
Multi quoque nunc ita peccatis assuescunt, excæcantur et indurantur, ut secundum sensum expositum dici possit : Unusquisque non judicet, et non arguatur vir. Hi sunt qui increpationem seu admonitionem nequeunt sustinere, habentes morbum vocatum, Noli me tangere. Increpantem nempe redarguunt, judicant, et non jam ex caritate, sed passione aut rancore, loqui existimant. Non enim attendunt quam salubre et purgativum sit increpari; quam item meritorium, increpationem pie et æquanimiter ferre. Et si forte excusabiles sumus de eo de quo increpamur, non tamen debemus impatienter recipere, quia in aliis multis, et forte gravioribus, offendimus tam frequenter. Hinc scriptum est in Proverbiis : Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. Ecclesiasticus quoque ait : Quam bonum est, correptum manifestare pœnitentiam! sic enim effugiet peccatum. Postremo, qui admonitionem, increpationem, correctionem seu disciplinam non acceptat, sed spernit aut parvi pendit, similis est vulnerato qui non patitur sibi vulnus suum ostendi aut remedium adhiberi. Et palam est, quod amor privatus atque superbia causa sunt, quod non dignamur redargui aut puniri, quia vel increpantem contemnimus, vel coram aliis magni esse optamus, vel simile aliquid est in causa. Qui autem veraciter prudens est, cum gratiarum actione increpationem acceptat, tanquam veræ ac fraternæ caritatis munusculum, imo munus eximium. Propter quod in Proverbiis inducitur : Argue sapientem, et diliget te.
Prov. xiii, 18.
Eccli.xx, 4.
Prov. ix, 8.
Populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti. Hoc ad Ecclesiam potest referri, in qua sunt multi rebelles et murmuratores, non obtemperantes prælatis, neque Ecclesiæ excommunicationem curantes. De quibus dicit Christus Apostolis, et sub eorum persona cunctis aliorum rectoribus Christi vicariis : Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Unde ad Romanos scriptum est : Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; qui uc.12 x, 16.13 autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt.14
Et corrues hodie. Toties enim spiritualiter cadimus, quoties peccamus : quia peccatum ruina est a Deo sublimi, et ab arce virtutum. Ideo in Ecclesiastico legitur : In viam ruinæ non eas. Et Apostolus ad Ephesios : State, inquit, succincti lumbos vestros in veritate. Porro si justus septies cadit, quoties quotidie peccat impœnitens, cujus semper præcedens culpa ad sequentem disponit? Et corruet etiam propheta, id est fallax magister, injustus prælatus, tecum, ut simul pereatis, qui pares estis in vitiis. De talibus contestatur Apostolus : Coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Nocte, id est per pœnæ seu adversitatis inflictionem, tacere feci, o hæretici seu rebelles, matrem vestram, id est congregationem perversam, incredulam, aut inobedientem, cujus membra et filii estis. Tales enim congregationes, frequenter per pœnas ultionis seu prælia exstirpantur.
Conticuit populus meus, id est christiana plebs, a me Christo christiana vocata, eo quod non habuerit scientiam salutarem, de qua ad Philippenses dicit Apostolus : Existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi. Qui autem hac caret scientia, tacet a laude divina, a correptione fraterna, ab instructione perutili, et a confessione pœnitentiali, ita ut dicere habet : Væ mihi, quia tacui; et, Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea. Tacet loquenda, loquiturque tacenda. Quum enim ratio voluntatem in omnibus dirigat, qui veritatis non habet notitiam, non operatur virtutem, nec scit quando proferre debet sermonem. Hinc Ecclesiasticus dicit : Est tacens, qui invenitur sapiens; et tacens, non habens sensum loquelæ. Oportet ergo in primis Dominum invocare pro illuminatione intellectus, dicendo cum Psalmista : Da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua : quatenus voluntas, in qua est prima origo peccandi,
Eccli. xxxii, 25.
Ephes. vi, 14.
Prov. xxiv, 16.
II Tim. iv, 3, 4.
Philipp. iii, 8.
Is. vi, 5.
Ps. xxxi, 3.
Eccli. xx, 5, 6.
Ps. cxviii, 125. rectificetur in omnibus. Ideo namque ait Scriptura : Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.15 Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Ex quo innotescit, quod usus sacerdotii horum qui notitiam Scripturarum non curant, inacceptus sit Deo. De hoc in præcedenti articulo satis dictum opinor.
Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi. Impii enim, rebelles, hæretici, schismatici, quo amplius crescunt sive augentur, eo peccata eorum magnitudine et multitudine amplius invalescunt : quemadmodum equidem in congregatione devota unus provocat alium verbo et opere ad virtutes, sic in conventu malignantium unus alium incitat ad peccata, quoniam cum perversis alii pervertuntur.1617 Gloriam eorum, id est temporalem prosperitatem, delectationem carnalem, inania documenta, et cetera in quibus illicite gloriantur, in ignominiam commutabo, id est in confusionem et pœnam æternam, secundum quod Judex affirmat : Væ vobis qui ridetis, quia lugebitis et flebitis; væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram.1819 Unde in libro Machabæorum habetur : Gloria impii, stercus et vermis;20 hodie extollitur, et cras non invenitur. De talibus loquitur Dominus per Jeremiam : Dabo eos in vexationem et maledictionem, et in stuporem et sibilum, et in opprobrium, eo quod non audierint verba mea.21
Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum. Videmus nunc, quomodo multi qui præsunt, de subditorum vivant oblationibus atque redditibus : et tamen quos verbo, prece, exemplarique vita tenentur a peccatis avertere, et ad meliora inducere, variis modis corrumpunt, scandalizant, inficiunt, impie conversando, adulando, consentiendo, cooperando, et debita pastoralis curæ opera negligendo. Quibus competit illud Ecclesiastici : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus. Unde Jeremias : Quoniam stulte, inquit, egerunt pastores, ideo omnis grex eorum dissipatus est.22 O quam horrenda et maxima erit horum damnatio, qui pro singulis subditorum suorum, ex eorum negligentia pereuntium, torquebuntur!
Et erit sicut populus, sic sacerdos. Heu, quam immoderatissime hoc indesinenter impletur, dum sacerdotes evangelicæ legis, qui ad spiritualis conversationis munditiam obligantur, aliisque in omnibus exemplares esse tenentur, carnalibus vitiis serviunt, vanitati, elationi, curiositati intendunt, propriique gradus dignitatem non ponderantes, vilem atque turpissimam peragunt vitam! Quibus convenit illud Jeremiæ : Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus? Illud quoque Isaiæ : Speculatores cæci ; canes muti, non valentes latrare.23 Contra quos Moyses ait in Levitico : Sacerdotes sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus ; incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.24 Isti comedent corpus Dominicum sacramentaliter, et non saturabuntur effectu et gratia tanti sacramenti, quia non sumunt et spiritualiter, fiuntque rei corporis et sanguinis Domini. Fornicati sunt. Jam enim luxuriæ vitia vigent in eis, et qui deberent angelicam ducere vitam, bestiales effecti sunt, et bestiis decies millies deteriores, qui Filium Virginis tractant ore et manibus quibus contrectant filias Veneris. Tantam quoque suæ conversationis impietatem ingratitudinemque non attendunt, quoniam Fornicatio, vinum et ebrietas auferunt cor. Unde in Ecclesiastico legitur : Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes.2526 Hinc Spiritus fornicationis decepit eos. Cui resistere oportet, non immorando cogitationibus venereorum, et incitamenta atque materiam hujus peccati a se elongando, dominicam quoque passionem cordialiter ac frequenter rememorando, et item æterna supplicia sagaciter intuendo.
Super capita montium sacrificabant. Tales sunt hæretici, qui de doctrinæ profunditate se jactant, et in mirabilibus super det, In consilio justorum et congregatione.27 se ambulant, non consentientes humilibus. Horum filiæ et sponsæ, id est animæ ab eis seductæ, adulteræ sunt, recedendo a copula Sponsi cœlestis, et in humanis adinventionibus gloriantes. Populus non intelligens beneficia Dei, propria mala, et ea quæ Dei sunt, vapulabit, id est, æternæ damnationis ictibus percutietur.
Si fornicaris tu, Israel, id est, congregatio hæreticorum, quæ per decem tribus, legem Dei deserentes, significatur, non delinquat saltem Juda, id est Ecclesia catholica confitens Domino, quæ per tribum Juda, legem Dei servantem, exprimitur. Nam et Judas interpretatur confessio. Et nolite ingredi in Galgala, id est hæreticorum et perversorum conciliabula, in quibus omnium revelantur peccata. Galgala quippe revelatio seu volutabrum interpretatur. Hinc ait Psalmista : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo :28 et hoc, ubi? Respon-
Sicut vacca lasciviens declinavit Israel. Hoc competit universis filiis hujus sæculi, qui absque ullo timore perpetrant mala, et concupiscentias sine reluctatione, imo cum deliberatione, sequuntur.2930 Non enim est timor Domini ante oculos eorum. Nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine. Hoc impletur dum reprobis temporalium affluentiam tribuit, eosque permittit incedere per viam spatiosam latamque portam, quæ ducit ad perditionem æternam.31 Dilexerunt afferre ignominiam, id est pravas ordinationes, seu opera ignominiosa, vel oppressiones violentas ac inhonestas super subjectos inducere, protectores ejus, id est principes et prælati populi christiani, qui deberent subditos a malis defendere, atque in bonis munire : cujus oppositum agunt indigni rectores, errantes et in errorem mittentes, cæci et duces cæcorum.32
Footnotes
-
Joann. v, 22. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Ps. xxxviii, 13. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Hebr. XIII, 14. ↩
-
Tit. I, 16. ↩
-
I Joann. IV, 20; II, 4. ↩
-
Eccli. XIV, 5. ↩
-
Eccli. XXX, 24. ↩
-
Luc. XIII, 3. ↩
-
Jacob. V, 1; IV, 9. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
-
om. xiii, 2. ↩
-
Rom. xiii, 2. ↩
-
Ps. xcm, 12. ↩
-
Jer. ii, 8. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
Luc. vi, 25, 24. ↩
-
I Cor. xi, 27. ↩
-
I Mach. ii, 62, 63. ↩
-
Jer. xxix, 18, 19. ↩
-
Jer. x, 21. ↩
-
Is. lvi, 10. ↩
-
Lev. xxi, 6. ↩
-
Eccli. xix, 2. ↩
-
Eccli. xix, 2. ↩
-
Ps. xciii, 12. ↩
-
Ps. cx, 1. ↩
-
Ps. xiii, 3; xxxv, 2. ↩
-
Eccle. viii, 11. ↩
-
Matth. vii, 13. ↩
-
II Tim. iii, 13. ↩
Chapter 12 of 32