Articulus 11
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUINTI :1 AUDITE HOC, SACERDOTES, ETC.
HOC loco ostendit Propheta cur populus Israel captivari meruerit. Audite auribus cordis et corporis, hoc quod dicam, sacerdotes decem tribuum : non quod fuerint veri sacerdotes de tribu Levi, sed sacerdotes aureorum vitulorum, et a populo sacerdotes vocabantur; et attendite, domus Israel, id est, decem tribus; et domus, id est, familia, filii et cognati, regis decem tribuum, auscultate : quia vobiscum judicium est, id est, Deus judicium damnationis vobis inducet. De quo judicio ait Salvator : Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit.2 Itemque Apostolus : Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
Quoniam laqueus, id est causa deceptionis et captivitatis, seu illaqueatores ac seductores, facti estis vos, sacerdotes et principes, seu familia regis, qui aliorum provisores esse deberetis, speculationi, id est plebi, cujus speculatores estis effecti, et quæ per speculationem vestram esset ad cœlestia erigenda; et facti estis sicut rete expansum super montem Thabor. Quemadmodum enim in monte hoc aves capi solebant per rete, sic rex et majores ac sacerdotes posuerunt in monte isto ministros, qui caperent transeuntes Jerusalem ad immolandum ibi Deo vero in templo. Quidam enim ex decem tribubus idololatriam abhorrebant, et ex devotione secundum legis præceptum ire volebant ad offerendum in Jerusalem;34 sed rex et sacerdotes non permiserunt. Porro secundum Hieronymum, Thabor est mons Galilææ, in campestribus situs, rotundus et altus, qui ex omni parte finitur æqualiter: de quo habetur in Psalmo:5 Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. In hoc monte transfiguratus est Christus, et post resurrectionem apparuit Apostolis, secundum expositores.6 Quem Petrus in secunda sua epistola nominat sanctum: Hanc, inquiens, vocem de cœlo allatam nos audivimus, quum essemus cum ipso in monte sancto.7 Et victimas vestras ac populi declinastis in profundum, id est in barathrum damnationis, atque in lacum peccati: quia quæ Deo fuerant offerenda cum sublimitate virtutum, obtulistis et offerri jussistis in idolorum honorem cum profunditate vitiorum. Et ego Dominus eruditor sum omnium eorum, videlicet sacerdotum, domus regis ac populi: id est, non obstante tanta ipsorum malitia, ego per Prophetas meos doceo eos et moneo ad pœnitentiam.
Ego scio Ephraim, id est reges successores Jeroboam Ephratæi, qui eum secuti sunt genere vel peccato. Ejus namque idololatriæ et peccatis omnes posteriores reges Israel adhæserunt. Unde per Ephraim designantur, quia Jeroboam primus rex decem tribuum, fuit de genere Ephraim filii Joseph. Et Israel, id est populus decem tribuum, non est absconditus a me, cujus oculis aperta et nuda sunt omnia.8910 Hos autem perversos et reprobos dicitur Deus scire, non scientia approbationis, de qua dicit Apostolus, Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo;11 sed intelligentia visionis. Unde apud Jeremiam Dominus ait: Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum?12 Hæc ideo loquitur Deus, ut impii audientes se a Deo cognosci, metuant in ejus præsentia prævaricari. Quia nunc fornicatus est Ephraim: successores enim Jeroboam non recesserunt a vitulorum cultura; contaminatus est Israel, id est, populus eisdem pollutus est vitiis quibus et reges, quorum consilio ad idololatriam devenerunt.13 Qualis enim est rector civitatis, tales et habitantes in ea, ut dicit Ecclesiasticus. In Proverbiis quoque habetur: Regnantibus impiis, ruinæ hominum.14 Et rex injustus ministros habet impios, teste Scriptura.15
Non dabunt, id est, non disponent, cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quum sint obstinati. Unde non cogitant de remedio pœnitentiæ, sed de continuatione culpæ intentæ, seu exsecutione mali propositi. Quia spiritus fornicationum, id est dæmon ad idololatriam suggerens, qui secundum Apostolum operatur in filiis diffidentiæ, est in medio eorum, tanquam possessor cordis ipsorum, vastis eos tenebris circumplectens:16 unde nec pœnitent. Et Dominum non cognoverunt cognitione sincera ac formata. Aliqualem tamen de Deo habuerunt notitiam, sicut et multi gentilium, præsertim ex generali fama et instructione prophetica.
Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus: id est, populus decem tribuum pro sua superbia qua Dei cultum contempsit, debitam luet pœnam, ita quod superbia dabit eis vicem ac reale responsum per ultionis experientiam. Juxta quem modum asserit Isaias:17 Peccata nostra responderunt nobis. Jeremias quoque ait:18 Si peccata nostra responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum. Et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua, id est, populus et rex pariter capientur propter facinora sua: sicut impletum est quando ab Assyriis capti sunt, ut legitur quarto Regum. Ruet etiam, id est capietur, Judas, id est regnum Juda, videlicet duæ tribus atque Levitæ, cum eis, id est sicut et decem tribus.19 Non enim eodem tempore, nec ab eisdem capti sunt hostibus, ut patet ex dictis in expositione primi capituli.
In gregibus suis, id est cum capris et ovibus, et in armentis suis, id est vaccis et bobus, vadent decem tribus, et etiam Juda et Benjamin, ad quærendum Domi-20 num, id est ad offerendum Domino hostias de animalibus immolaticiis, quatenus misericordiam impetrent, videlicet liberationem ab hostibus; et non invenient eum, quoniam sero pœnitent, non ex caritate, sed servili timore propter captivitatem instantem. Unde per Isaiam Dominus ait:21 Si quæritis, quærite: id est, si quæritis me, hoc facite sincere, atque ex caritate et amore justitiæ. Apud Jeremiam quoque: Si reverteris, Israel, ad me convertere:22 hoc est, non tua principaliter commoda quæras privato amore, sed meum honorem ex spirituali dilectione. Ablatus est ab eis, id est, Deus suæ pietatis effectum juste tulit ab eis, quemadmodum in Isaia habetur: Quum multiplicaveritis orationes, non exaudiam;23 manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. Quamdiu enim permanet homo in voluntate peccandi, non veraciter pœnitens, non meretur a Domino exaudiri. Hinc Jeremias dicit:24 Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas?
In Domino, id est contra Deum, prævaricati sunt, quia filios alienos a cultu veri Dei genuerunt. Nam filios suos docuerunt idololatrare, ita quod erant filii dæmonum magis quam Dei. Quidam etiam per ignem consecraverunt idolis filios suos. Nunc devorabit eos, scilicet decem tribus, mensis: id est, statim, vel infra mensem seu tempus jam proximum, capientur ab hostibus. Vel sensus est, quod quolibet mense adversarii ingrederentur terram eorum, eosque vastarent. Cum partibus suis, id est bonis et possessionibus quas unaquæque tribus habebat in sorte atque funiculo suo, secundum quod tempore Josue terra partita fuit secundum numerum tribuum Israel.25 Quidam exponunt sic: Nunc devorabit eos mensis, scilicet Julii, quia in mense Julii capta fertur Samaria, tuncque Assyrii partem populi occiderunt, et bona eorum diripuerunt. Dicitur autem mensis seu tempus facere ea, quæ fiunt in eo.
Clangite buccina in Gabaa, et clangite tuba in Rama: id est, vos de tribu Benjamin, quum videritis aut perceperitis captivitatem decem tribuum, vobis in vicino habitantium, tunc clangite buccina in duabus urbibus firmioribus seu fortalitiis vestræ sortis, scilicet in Gabaa, ubi natus atque moratus est Saul, et in Rama. Hujus buccinationis potest reddi duplex causa:26 Una, ut populum Juda ac Benjamin excitarent ad præparandum se contra Assyrios, ne vastarentur ab eis quemadmodum decem tribus, quarum una, scilicet Ephraim, erat proxima populo Benjamin, quoad habitationis vicinitatem.27 Secunda, ut decem tribuum captivitatem deflerent. Ululate, habitantes in Bethaven, id est Bethel urbe ac fortalitio Ephraim, quæ urbs est post tergum tuum, Benjamin, id est in confinio tuo, seu juxta te: nam ibi finiebatur sors Benjamin. Recte vero ait Propheta, Ululate in Bethaven, quia habitatores Bethel jam dirissime capiendi fuerunt.
Ephraim, id est rex et populus decem tribuum, in desolatione erit, quum fuerit ab Assyriis captus. In die correptionis, id est punitionis decem tribuum, et in tribubus Israel ostendi fidem, id est, manifestavi vera atque fidelia esse Prophetarum eloquia, quibus captivitatem Israel prænuntiavi. Nempe ut Jeremias testatur: Quum venerit quod Propheta prædixit, scietur Propheta, quem misit Dominus in veritate.28 Per hoc ergo quod Dominus tradidit tribus Israel hostibus, sicut prædixit, ostendit in eis, hoc est per eorum captivitatem, fidelitatem verborum suorum, seu Prophetarum qui captivitatem illam prædixerunt.
Consequenter describitur iniquitas, et ob eam inducta calamitas tribuum Juda ac Benjamin. Facti sunt principes Juda, id est principales et potentiores de regno Juda, quasi assumentes terminum, id est terram decem tribuum occupare et possidere optantes. Unde Septuaginta transtulerunt, Quasi transferentes terminum: quoniam sortem suam dilatare quærebant ultra metam propriæ sortis divinitus constitutam: sicque pro eo quod decem tribuum captivitatem deflere debuerant, hinc potius gloriabantur, quod ditiores jam fierent. Hæc dictio, Quasi, dicit hoc loco veritatem, non similitudinem tantum. Super eos, videlicet principes Juda, effundam quasi aquam, id est copiose, iram meam, id est justitiæ meæ effectum, rigorose puniendo eos per Chaldæos propter tantam perversitatem. Calumniam, id est injuriam, patiens est Ephraim, id est populus decem tribuum: non quod non meruerint hanc captivitatem et pœnam, sed quia a regibus Assyriorum injustis, impia voluntate ac mala intentione vastati sunt, et adversariis traditi, a Deo magis alienis quam ipsi, ac pessimis: et quoad hoc, est quædam calumnia non ex parte Dei, sed hostium pessimorum. Quod tamen non fuerit mera calumnia, declaratur quum subditur: fractus judicio, id est, justo Dei judicio dejectus est Ephraim, quoniam cœpit abire a Deo, post sordes, id est idololatriam a tempore Jeroboam primi regis sui.
Et ego Deus ero quasi tinea Ephraim, id est decem tribubus, consumendo eas per Assyrios, quemadmodum a tinea consumitur vestis. Et ero quasi putredo quæ ligna et carnes consumit, domui, id est populo, Juda, dejiciendo regnum Juda per Chaldæos. Secundum Hieronymum, Deus comparat se tineæ atque putredini, quia utrumque eorum tarde consumit materiam: sic Deus diu dedit utrique regno pœnitentiæ tempus, et paulatim ea afflixit, donec omnino deleta sunt. Alii dicunt, quod quum tinea soleat citius corrumpere vestem, quam putredo lignum, ideo Dominus perhibet se quasi tineam esse Ephraim, et ut putredinem populo Juda, quoniam regnum decem tribuum captivatum fuit ante regnum Juda.
Et vidit Ephraim languorem suum, id est impotentiam, qua non potuit reluctari Assyriis, vel regi Damasci; et Juda, id est populus duarum tribuum, vidit, id est consideravit, vinculum suum, id est vastitatem seu captivitatem sibi imminentem tempore Achaz et filiorum Josiæ. Et abiit Ephraim ad Assur, id est, a rege Assyriorum petierunt auxilium contra regem Syriæ et Damasci. Tempore enim Manahem regis Israel contigit hoc, ut dicitur quarto Regum:29 quia tunc rex Syriæ impugnavit decem tribus, quem rex Assyriorum superavit. Vel sensus est, quod Ephraim ivit ad Assur, quia ad tempus fuit regnum decem tribuum subditum regi Assyriorum, solvens ei tributum per singulos annos. Postmodum vero et misit Ephraim ad regem ultorem, id est regem Ægypti, qui tunc potens exstitit et famosus, ulciscens in adversarios suos, quatenus rex Ægypti erueret eos de manu Assyriorum. Hoc fecit Osee rex Israel. Et ipse rex Ægypti non poterit salvare vos, o decem tribus, de potestate Assyriorum:30 imo rex Assyriorum, audito quod misit Osee rex Israel ad Pharaonem, venit, et cepit atque occidit Osee, et populum transtulit.3132 Nec solvere poterit a vobis, o Juda, vinculum jam præfatum. Non enim potuerunt Ægyptii liberare regnum Juda de manu Chaldæorum, ut legitur secundo Paralipomenon. Tunc quippe cœpit potestas Pharaonis vehementer deficere, dum reges Assyriorum sic invalescebant;33 et rex Chaldæorum Nabuchodonosor penitus dejecit regem Ægypti. De hac materia in diversis capitulis multa vaticinatus est Isaias, ut quum ait:34 Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, etc.;35 Jeremias quoque et Ezechiel.
Quoniam ego Deus omnipotens, quo adversante, nullus valet succurrere, ero quasi leœna Ephraim, id est decem tribubus, eas terribiliter atque velociter per Assyrios puniendo.3637 Septuaginta transtulerunt, Ego quasi panther Ephraim. Panther autem, secundum Hieronymum, est animal sævum ac velocissimum, quo significatur velox interitus Ephraim ab Assyriis. Et quasi catulus leonis ero domui Juda, per Chaldæos destruendo regnum ipsius. Ego capiam, id est, virtutem capiendi donabo Assyriis et Chaldæis, et vadam, non locum mutando, sed per vindictam impios visitando; tollam totum Israel de terra propria, et non est qui eruat de manu mea, cui nullus potest obsistere. Unde ait Salvator: Nemo potest rapere de manu Patris mei. Et in Job habetur:38 Deus, cujus iræ resistere nemo potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
Vadens, id est ultione facta, a vobis recedens per gratiæ atque subsidii subtractionem, revertar ad locum meum, id est, in me ipso quiescam. Locus Dei, est majestas et magnificentia ejus, secundum Hieronymum: imo Divinitas est locus sui ipsius, quia nil extra eam est, quo contineatur. Hinc secundum antiquos philosophos, Infinitum fulcit se ipsum. Vel per locum Dei, intelliguntur electi gentiles, quos, abjectis Judæis, cœpit Deus per gratiam inhabitare. Loquitur autem Deus de se ipso metaphorice per modum judicis irati, qui accedit ad puniendum aliquos: quo facto, ad pristinum revertitur locum. Donec deficiatis victi ab hostibus, et quæratis faciem meam, id est pietatis meæ respectum, seu gratiosam præsentiam: quod fecerunt duæ tribus circa finem Babylonicæ captivitatis. Decem vero tribus circa finem mundi id facturæ creduntur.
Footnotes
-
Matth. xv, 14. ↩
-
Joann. v, 24. ↩
-
I Cor. xi, 31. ↩
-
Ps. cxxx, 1, 2. ↩
-
Ps. lxxxviii, 13. ↩
-
Matth. xvii, 1, 2. ↩
-
II Petr. i, 18. ↩
-
Hebr. iv, 13. ↩
-
III Reg. xi, 26; ↩
-
Gen. xli, 52. ↩
-
I Cor. viii, 3. ↩
-
Jer. xxiii, 24. ↩
-
Eccli. x, 2 ↩
-
Prov. xxviii, 12. ↩
-
Prov. xxix, 12. ↩
-
Ephes. u, 2. ↩
-
Is. lix, 12. ↩
-
Jer. xiv, 7. ↩
-
IV Reg. xvii. ↩
-
Ephes. ii, 2. ↩
-
Is. xxi, 12. ↩
-
Jer. iv, 1. ↩
-
Is. i, 15. ↩
-
Jer. xi, 15. ↩
-
Josue xiii-xxi. ↩
-
1 Reg. x, 26. ↩
-
Josue xviii, 11. ↩
-
Jer. xxviii, 9. ↩
-
IV Reg. xv, 19. ↩
-
IV Reg. xvii, 4. ↩
-
Ibid. 4-6. ↩
-
*alias sanare ↩
-
IV Reg. xxiv, 7. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Is. xxxi, 1. ↩
-
Jer. xlii-xliiv, xlvi; ↩
-
Ezech. xvii, xxix-xxxii. ↩
-
Joann. x, 29. Job ix, 13. ↩
Chapter 13 of 32