Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO TROPOLOGICA SEU MORALIS EJUSDEM CAPITULI QUINTI.

MORALITER, per sacerdotes et domum regis, qui facti sunt laqueus speculationi, et sicut rete expansum ad capien-das subvertendasque animas, intelliguntur principes, doctores, et prælati Ecclesiæ negligentes atque indigni: quos Christus constituit super familiam suam, ut sint provisores et custodes pervigiles dominici gregis; sed ipsi propria lucra et voluptatem sectantes, negligunt subditorum salu-tem, quodque damnabilius est, homines innocentes, pios et simplices frequenter derident, persequuntur, atque a bonæ voluntatis exsecutione impediunt, quia nec ipsi intrant, nec introeuntes sinunt intrare.1 Contra quod admonet Petrus in prima sua Canonica: Pascite qui in vobis est gregem, providentes secundum Deum, non turpis lucri gratia, neque ut dominantes in clero, sed forma gregis effecti, et ex animo.2 Paulus quoque ad Timotheum: Esto exemplum fidelium, in verbo, in conversatione, in caritate.3 Denique, qui per verba ornata, per sapientiæ ostentationem, per apparentem sanctitatem, per temporalis prosperitatis virorem, seu gradus vel auctoritatis sublimitatem alios fallunt, hi sunt quasi rete expansum super Thabor montem. De tali etenim legitur monte: Quomodo dicitis animæ meæ, Transmigra in montem sicut passer?4

Præterea isti declinant, id est, mittunt seu deprimunt, victimas in profundum, dum spirituales seu corporales oblationes sui vel subditorum, referunt ad finem indebitum, ad gloriam vanam, ad transitorium emolumentum, non ad Dei præconium et peccati emundationem, cœlestisque beatitudinis adeptionem. Contra quos loquitur Christus: Quum facis eleemosynam, nesciat sinistra quid faciat dextra;5 itemque: Quum oraveris, intra cubiculum, et ora Patrem in abscondito;6 et: Videte ne faciatis justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab illis; alioqui mercedem non habebitis a Patre vestro, qui in cœlis est.7 Et ego eruditor omnium eorum. Quotidie docet Christus nos omnes per prædicatores, per Scripturas, per signa, per angelicam inspirationem, per divinum instinctum, per naturalis ingenii perspicacitatem: quia signatum est super nos lumen vultus Dei, ita quod ignorantia nos nequaquam excuset.8 Unde apud Jeremiam Dominus ait: Erudire, ne forte recedat anima mea a te.9 Impii vero agnitæ veritatis non sequuntur doctrinam, sed vitiis passionibusque vincuntur, et more pecudum, voluptate, non ratione, feruntur.

Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me, quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel. Ephraim interpretatur augmentum seu incrementum: per quod hoc loco intelliguntur avari, qui thesaurizant sibi in terra, et ignorant cui congregant ea. Hi fornicantur, ponendo spem suam in argento et auro, et animam suam habendo venalem.10 Per Israel quoque hoc loco intelliguntur ingeniosi, atque informiter docti, nudi speculatores ac frigidi, vani, et ambitiosi, quibus in Isaia dicitur: Sapientia tua et scientia tua deceperunt te.11 Hi contaminantur, dum quærunt videri, reputari, et in admiratione haberi, pleni inanissima gloriatione in semetipsis, et alios parvi pendentes, non attendentes illud Ecclesiastici:12 Melior est homo qui minoratur sapientia, et est in timore Dei, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.13 Hunc Ephraim et Israelem scit Christus notitia reprobationis, cujus oculi sunt multo lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum.14 Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum: quoniam tales interdum difficilius convertuntur quam simplices et egeni; quia spiritus fornicationis spiritualis, et sæpe etiam corporalis, est in medio eorum: quia in suo ingenio atque divitiis, magis quam in Deo sempiterno, fonte universæ scientiæ ac sufficientiæ, gloriantur.

Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua. Hoc impletur dupliciter: Primo, dum præfatis vitiis implicati, sic deseruntur in præsenti vita a gratia, quod ignominiosa atque turpissima incidunt crimina, sicut de talibus ait Apostolus ad Romanos:15 Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt.16 Sicque quotidie ruunt in iniquitatibus suis, dum uno peccato trahuntur ad aliud, ita quod præcedens, est dispositio et causa meritoria subsequentis.17 Secundo, dum pœnam damnationis incurrunt, quemadmodum scriptum est:18 Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt.19 Ruet etiam Judas, id est vir ecclesiasticus, cum eis: nam boni interdum a talibus subvertuntur ac percunt.

In gregibus suis, id est cum vanarum et sæcularium cogitationum tumultibus, et in armentis suis, id est cum carnalium voluptatum passionibus, vadent ad quærendum Dominum : quia si interdum vadant ad locum cultus divini ut orent, tot cogitationibus et affectionibus inordinatis depingitur cor eorum, quod Deum devota tranquillaque mente nequeunt exorare. Ideo sequitur : et non inveniet : non enim exaudiri merentur. Filios alienos genuerunt : quia discipulos seu posteros suos fovendo in suis peccatis, reddunt eos a Deo aversos, ut non jam ad Creatorem suum, sed ad dæmonem seductorem pertineant. Nunc devorabit eos mensis, id est, de proximo peribunt, quemadmodum scriptum est : Quoniam tanquam fœnum velociter arescent.20

Clangite buccina, id est, clare et alte prædicate, in Gabaa, id est in colle virtutum, ut prædicationi correspondeant mores et vita. Clangite quoque et tuba in Rama, id est in excelso caritatis ac sapientiæ, sicut ait Apostolus : Sapientiam loquimur inter perfectos. Gabaa autem interpretatur collis; Rama vero, excelsum.21 Ululate in Bethaven, id est in domo idoli, deflendo vehementer eorum peccata qui creaturis potius quam Creatori inhærent atque deserviunt. Hi siquidem quasi idola honorare videntur, secundum quod avaritiam vocat Apostolus idolorum servitutem. In die correptionis et in tribubus Israel ostendi fidem. Sicut hæc verba in præcedenti articulo de decem tribubus explanata sunt, sic generaliter verum est quod Deus in die castigationis et plagæ impiorum ostendit fidem, id est fidelitatem et veritatem Scripturæ atque sanctorum, dicentium quod Deus habeat omnium providentiam rerum, nilque impræmiatum relinquens, perversos debitis afficit pœnis, etiam interdum in isto sæculo. Unde in Job habetur : Recordare, obsecro, quis unquam innocens periit : quin potius vidi impios Domino flante perisse.22

Facti sunt principes Juda, id est prælati Ecclesiæ, quasi assumentes terminum, id est, possessiones suas dilatantes in terminis alienis quos emunt, nec contenti competenti possessione, temporalia immoderanter accumulant, in gravamen et scandalum aliorum. Contra quos scriptum est in Proverbiis : Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui ;23 in Deuteronomio quoque, Non transferes terminos quos fixerunt priores in possessione tua.24 Super eos effundam quasi aquam iram meam. Talium nempe cupiditas vehementer damnanda est, graviterque punitur in præsenti per spiritualium divitiarum (quibus anima spoliatur) subtractionem, in futuro quoque per cruciamenta æterna, quemadmodum in Isaia inducitur : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis.25 Calumniam patiens est Ephraim. Hoc juxta sensum præhabitum dici potest de ecclesia Christianorum malorum, dum ab infidelibus seu pejoribus prava intentione opprimitur : quod tamen juste patitur ex parte Dei et sui. Unde subjungitur : fractus judicio, quia divinæ æquitatis censura hostibus traditur, quoniam cœpit abire post sordes vitiorum, de quibus in Apocalypsi legitur :26 Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Et ego quasi tinea Ephraim, id est hæreticis seu prædictis avaris, et quasi putredo domui Juda, id est ecclesiæ peccantium, qui labiis Deum honorant, sed corde longe distant ab eo.27 Hos namque destruit Deus, nunc spiritualiter omne esse gratiæ gratum facientis eis negando aut subtrahendo ;28 tandem quoque justas inferet afflictiones.

Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum. Et abiit ad Assur. Sic multi spiritu diffidentiæ tabescentes, dum propria mala et vincula culpæ attendunt, pericula atque injurias imminentes adspiciunt, non convertuntur spe firma ad Deum, nec mente fideli clamant ad eum, sed a filiis hujus sæculi, Deo relicto, quærunt solatium. Contra quos Jeremias scribit : Maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus :29 quum utique Dominus juxta sit his qui tribulato sunt corde, et afflictos eripiat, prout in Job asseritur :30 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non videbis malum.31 Unde ait in Psalmo :32 Invoca me in die tribulationis ; eruam te, et honorificabis me. Istis igitur tam infideliter se ad Deum habentibus, efficitur Deus quasi leæna catulusque leonis, quos capit et tollit ne videant gloriam Dei, atque in carcere infernali eos concludit, donec quærant faciem ejus : quod nunquam facient, quoniam non est in morte qui memor sit Dei ;33 in inferno autem quis confitebitur ei ?

Footnotes

  1. Luc. xi, 52. ↩

  2. 1 Petr. v, 2, 3. ↩

  3. 1 Tim. iv, 12. ↩

  4. Ps. x, 2. ↩

  5. Matth. vi, 2, 3. ↩

  6. Ibid. 6. ↩

  7. Ibid. 1. ↩

  8. Ps. IV, 7. ↩

  9. Jer. VI, 8. ↩

  10. Ps. XXXVIII, 7. ↩

  11. Is. XLVII, 10. ↩

  12. Eccli. X, 10. ↩

  13. Eccli. XIX, 21. ↩

  14. Eccli. XXIII, 28. ↩

  15. *alias fornicationum* ↩

  16. Rom. I, 28. ↩

  17. Ephes. V, 5; ↩

  18. Coloss. III, 5. ↩

  19. Baruch III, 19. ↩

  20. Ps. XXXVI, 2. ↩

  21. I Cor. II, 6. ↩

  22. Job IV, 7-9. ↩

  23. Prov. XXII, 28. ↩

  24. Deut. XIX, 14. ↩

  25. Is. V, 8. ↩

  26. Apoc. XXII, 11. ↩

  27. Is. XXIX, 13; ↩

  28. Matth. XV, 8. ↩

  29. Jer. XVII, 5. ↩

  30. Ps. XXXIII, 19. ↩

  31. Job V, 19. ↩

  32. Ps. XLIX, 15. ↩

  33. Ps. VI, 6. ↩

Chapter 14 of 32