Articulus 13
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI : IN TRIBULATIONE SUA MANE CONSURGENT AD ME.
PRÆSENTI capitulo describitur divinæ bonitatis miseratio, Judæorum quoque ad Christum conversio. Dixerat autem Deus in fine præcedentis capituli, Revertar ad locum meum, donec deficiatis et quæratis faciem meam; nunc autem protinus subdit: In tribulatione sua mane consurgent ad me, etc. Unde, secundum Glossam et Bedam, verba hæc possunt aptari Judæis qui in Babylonica captivitate oppressi, convertebantur ad Deum. Eritque sensus: In tribulatione sua, qua a Chaldæis in Babylonia affligebantur, mane, id est lumine pœnitentiæ eis infuso, consurgent ad me, excutiendo se a somno peccati et torpore ignaviæ ad vitam meliorem, dicentes ad se invicem salubriter: Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit, id est, manibus Chaldæorum tradidit, et sanabit nos a languore peccati. Nihilo minus, secundum Glossam et Bedam, imo secundum doctores catholicos et Hebræos communiter, capitulum præsens loquitur pro tempore Christi.
Denique, ut refert Hieronymus, Judæi increduli, qui Jesum Christum non accipiunt pro Messia eis promisso, exponunt hoc modo: In tribulatione sua (hæc sunt verba Dei), id est Judæi in hac captivitate eis a Romanis inducta, mane consurgent ad me: quia quotidie mane et vespere orant Deum liberari a tribulatione captivitatis præsentis per adventum Messiæ, dicentes: Venite, et revertamur ad Dominum, a quo peccando recessimus, et ad quem quotidie pœnitendo redimus; quia ipse cepit, id est, Romanis tradidit nos propter peccata nostra, et sanabit nos ab hac calamitate in adventu Messiæ. Vivificabit nos vita gratiæ post duos dies: id est, rex Messias statim quum venerit, vivificabit nos; in die tertia, id est in die judicii, suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus, quia tunc perfecte salvabimur. Judæi ergo per secundum diem, intelligunt Christi primum adventum, quem præstolantur futurum; per tertium vero diem, intelligunt diem judicii. Quibus Hieronymus objicit, quod respondere nequunt quis sit primus dies.
Porro, ut recitat Lyra, Judæi moderni sequentes Rabbi Salomonem, per primum diem, accipiunt tempus primi templi a Salomone constructi, cui successit nox destructionis illius templi per Chaldæos; per diem vero secundum, accipiunt tempus secundi templi, a Zorobabel ædificati, cui successit nox destructionis templi illius per Romanos. Per tertium autem diem, accipiunt tempus tertii templi, quod asserunt a Messia ædificandum:1 de quo templo exponunt, quod in fine Ezechielis scribitur de cujusdam templi structura mirabili. Itaque post duos dies præfatos, videlicet finita captivitate præsenti, et in die tertia, quum Messias construxerit templum, dicunt se vivificandos ac suscitandos. Sed hæc expositio sumit diem satis improprie, fundaturque in errore perfidiæ, quod dicunt Christum nondum venisse.
Supponendo ergo quod verum est, utpote quod Christus jam venit, sicut in sequentibus palam probabitur, exponenda est littera vere atque catholice hoc modo:
In tribulatione sua, id est in dolore pœnitentiali pro peccatis: quia veraciter pœnitens, tribulationem animæ habet, juxta illud, Renuit consolari anima mea; et denuo, Afflictus sum et humiliatus sum23 nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. Non enim leviter est deflendum, nec modice reputandum, quod Deus sublimis offenditur, quod Creator omnipotens inhonoratur, sed cordialissime oportet tristari, humiliari et emendare. Propterea Jeremias hortatur :4 Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Et Moyses : Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ.5 Vel, In tribulatione sua corporali, quia in Christi adventu subjecti erant Judæi Romanis, qui præfecerunt eis crudelissimos dominos, Herodem et Pilatum, qui Judæos frequenter tribulaverunt, et quosdam eorum vicissim occiderunt. Mane, id est in spiritualis diei aurora, videlicet mox illustrante eos gratia Spiritus Sancti, qui spiritualem diem facit in anima, dum gratiæ suæ splendore eam in omnibus ad salutem pertinentibus clare irradiat atque accendit : de quo die accipi potest illud Proverbiorum, Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem.6 De hoc Mane fertur in Psalmo : Mane adstabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.7 Quidam per Mane, intelligunt tempus prædicationis Joannis Baptistæ, cujus doctrina, conversatione, atque baptismo multi Judæorum ad Christum conversi sunt. Dicitur quoque tempus hoc, Mane, quum sit principium temporis gratiæ, quod ad Romanos dies vocatur, dicente Apostolo :8 Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Et alibi :9 Ecce, inquit, nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Consurgent ad me, erigendo se ab imis ad summa, a terrenis ad superna, dignosque pœnitentiæ fructus agendo.10 Unde scriptum est in Job : Si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus, statim evigilabit ad te.11
Venite, a multis in quibus consistit turbatio, ad unum quod necessarium est, in quo quies vera consistit ;12 venite, non gressibus corporis, sed sanctis affectionibus cordis et actibus fidei, spei ac caritatis ; et revertamur ad Dominum Christum.
Quia ipse Dominus cepit, id est, præteritis temporibus punivit, et captivitati exposuit, et sanabit nos jam, quemadmodum Zacharias dixit : Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ.13 Anna quoque prophetissa loquebatur de Christo omnibus qui exspectabant redemptionem Jerusalem.14 Et Simeon : Nunc dimittis servum tuum, Domine, etc.15 Curavit autem Christus electos Judæos spiritualiter a servitute peccati atque vulneribus animæ, corporaliter quoque curavit infirmos eorum, sicut Evangelistæ testantur. Propter quod apud Isaiam prædictum est : Deus vester ipse veniet, et salvos vos faciet : tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt ; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.16 Percutiet virga paternæ correctionis in præsenti, ne æternaliter pereamus, et curabit nos, indulgendo et confortando. Unde ait Apostolis : In mundo pressuram habebitis.17 Denique per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.18 Hinc in Proverbiis scriptum est : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis : quem enim diligit Deus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.19 Et in Job ait quidam : Beatus homo qui corripitur a Domino :20 increpationem ergo Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.
Vivificabit nos per gratiæ infusionem, mortem culpæ delendo, corporis quoque immortalitatem in spe exhibendo, post duos dies, id est expleto tempore quod fuit ante legem, et tempore illo quod fuit sub lege, videlicet nunc instante tempore evangelicæ legis, quando plenitudine temporis veniente, Verbum caro factum habitavit in nobis, et dixit :212223 Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat ; et iterum, Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.24 In die ter- tia, quando resurgens a mortuis, jam non moritur, suscitabit nos, id est, futuræ resurrectionis spem dabit.25 Capitis enim præcessio, spes membrorum est. Præterea, resurrectio Christi est causa exemplaris nostræ resurrectionis. Hoc totum scribit ad Corinthios S. Paulus : Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Vel quod ait, Post duos dies, et in die tertia, idem tempus significat, scilicet diem dominicæ resurrectionis : in quo etiam vivificavit nos, quia ut dicit Apostolus, resurrexit propter justificationem nostram;26 tunc quoque apparens discipulis, mortem infidelitatis cœpit auferre, et vitam fidei reparare.
Hieronymus per primum diem intelligit primum Salvatoris adventum; per diem secundum, diem judicii, in quo in majestate et gloria omnibus apparebit; per tertium, diem æternitatis, quando in patria claritatem suam monstrabit electis. Sed difficile videtur assignare quomodo in hoc tertio die suscitabit nos, vel post prædictum secundum diem vivificabit nos. Glossa vero, per primum diem intelligit tempus a principio mundi usque ad Christi adventum; per diem secundum, tempus adventus Christi, quo vivificamur per fidem; per tertium autem, tempus generalis resurrectionis, quando reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ.27
Et vivemus in conspectu ejus : quia post Christi passionem et resurrectionem, fideles vere spiritualiterque vixerunt coram Christo, qui Spiritum Sanctum misit in corda eorum. Sciemus Scripturas et ea quæ fidei sunt, sequemurque opera Christi, conformando nos ejus humilitati, patientiæ, obedientiæ et passioni. Unde et ipse testatur : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me;28 itemque, Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit29 lumen vitæ. Hinc ait Psalmista :30 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei. Vel, Sequemur Christum, peracto judicio, ascendentes cum ipso in alta cœlorum. Ut cognoscamus Dominum, non per speculum in ænigmate, sed facie ad faciem cognoscentes, sicut et cogniti sumus.31 Unde in prima sua epistola ait Joannes : Quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.32 Hæc cognitio est finis noster et tota merces, de qua ait Salvator ad Patrem : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.33
Quasi diluculum præparatus est egressus ejus. Duplex est Christi egressus : unus æternalis, quo per generationem æternam egreditur de corde Patris : de quo in Michæa scriptum est, Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis;34 et ipse Christus apud Joannem, Exivi (inquit) a Patre. Alius temporalis, quo per generationem maternam exivit de inviolato ac integerrimo utero superbenedictissimæ Virginis :35 de quo cantat Psalmista, Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.36 Et de isto egressu nunc agitur, ut sit sensus : Egressus ejus, id est processus Christi de Virgine Matre, et adventus ejus in hunc mundum per incarnationis mysterium, est præparatus, id est a Deo factus et nobis exhibitus, quasi diluculum, quod est principium diei. Quemadmodum enim hora diluculi oriente luce fugantur tenebræ noctis, et totus mundus solis splendore perfunditur; sic Christo de Virginis utero prodeunte, atque in mundo se manifestante, caligo ignorantiæ vitiorumque tenebræ dissipari cœperunt, et veritatis emicuit claritas. Hinc scriptum est in Isaia : Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor Justus ejus, et Salvator ejus ut lampas accendatur.37 Et Christus in Evangelio ait :38 Ego lux veni in mundum.
Et veniet Christus quasi imber nobis temporaneus. Quemadmodum enim imber iste in terra promissionis semina sata coalescere facit in terra, estque multum conveniens terræ, et eam fecundans; sic Christus veniendo in mundum et prædicando, corda hominum fide et gratia per suam fecundavit doctrinam. Unde et ipse ait: Semen est verbum Dei. Et in Joanne ait discipulis:39 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.40 Venit quoque et quasi imber serotinus terræ: quoniam sicut imber serotinus perducit fructus ad maturitatem, sic Christus ope gratiæ suæ perficit fidem nostram, ut per dilectionem operetur, et fructus virtutum producamus, ne simus sterilis arbor.41 Hinc etenim ait: Sine me nihil potestis facere;42 et iterum, Semen fecit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Vel dicitur imber serotinus, secundum Hieronymum, in quantum æternæ beatitudinis præmia confert.43 Secundum Glossam quoque, in terra promissionis bis tantum in anno datur pluvia de cœlo: propter quod pluvia temporanea fertur, quæ semina jacta coalescere facit; serotina vero, quæ ea ad maturitatem deducit. Unde de hac terra Moyses ait in Deuteronomio: Terra quam ingredieris, non est sicut terra Ægypti, ubi jacto semine aquæ ducuntur irriguæ;44 sed montuosa est et campestris, de cœlo exspectans pluvias: quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi ejus in ea sunt a principio anni usque ad finem. Utinam cor nostrum sit hujusmodi terra, quatenus verbum Dei in eo fructificet, et impleatur in nobis quod Dominus alio loco promittit:45 Dabo vobis pluviam temporaneam et serotinam.
Quid faciam tibi, Ephraim? id est populo decem tribuum; quid faciam tibi, Juda? id est populo duarum tribuum, scilicet Juda ac Benjamin (per quos tribus Levitica datur intelligi). Quasi dicat ipse Dominus: Defectus vestræ salvationis non est ex parte mei, sed vestri, et jam tanta beneficia vobis exhibui, quod merito converteremini ad me, et non obstante malitia vestra, adhuc quodammodo misereor vestri. Itaque his verbis declarat, se habere pii patris affectum ad filios pereuntes. Simile huic est quod ait per Isaiam:46 Quid ultra debui facere vineæ meæ, et non feci? Et per Michæam: Popule meus, quid tibi feci?47 aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Hoc quoque affectu loquitur apud Isaiam, Utinam attendisses mandata mea;48 et in Deuteronomio, Quis det talem eos habere mentem ut timeant me, et bene sit eis?49 Non ergo Deo imputemus, sed negligentiæ nostræ, quod perimus, vel minus habemus. Misericordia vestra quasi nubes matutina: id est, miseratio mea, quam vobis impendere sum paratus, non est fixa et fructuosa in vobis; sed sicut nubes matutina sole ascendente cito pertransit, sic gratia mea in vobis effectum non habet, propter duritiam et ingratitudinem vestram. Est item et quasi ros mane pertransiens, qui solis calore mox exsiccatur. Nomine roris et nubis, gratia atque benignitas Dei significatur. Unde Isaias dicit: Ros lucis, ros tuus; et rursus, Creabit Dominus super omnem locum montis Sion nubem per diem.5051 Deus autem populo Israel, etiam non credenti, multa beneficia et gratias gratis datas concessit: quæ omnia nubi et rori instabili comparantur, quia non perduxerunt eos ad gratiam gratum facientem, celeriterque auferebantur ab eis.
Quidam exponunt hoc modo: Quid faciam tibi, Ephraim, etc.? quasi dicat: Indigni estis salvari, et misericordiam consequi. Cujus ratio subditur: Misericordia vestra, id est, quæ inest vobis formaliter, est quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens, id est sine effectu et vana, non virtus vera, sed simulata, quemadmodum nubes matutina est frequenter sine pluvia, et ros matutinus sine humectatione terræ. In quo Judæorum increpatur hypocrisis, quam Christus maxime redarguebat in Scribis, Pharisæis ac sacerdotibus, prout apud Matthæum legitur: Væ, inquiens, vobis Scribis et Pharisæis, qui similes estis sepulcris dealbatis.52 — Quidam referunt ista ad Judæos et decem tribus
Israel, qui erant tempore Osee prophetæ, tuncque in proximo capiendi fuerunt per Assyrios et Chaldæos. Videtur tamen posse referri ad Judæos pro tempore Christi, in quem in primo adventu aliqui de singulis vel pluribus tribubus crediderunt. Plures vero non crediderunt, et eorum qui crediderunt, quidam aversi fuerunt. Propter quod, secundum Evangelistas, exprobravit eis, dicendo : Væ tibi, Corozain ; væ tibi, Bethsaida, etc. De quibus et Isaias prædixit : Novissime gravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium.
Propter hoc, scilicet quia vobis consulere volui, dolavi : id est, more ædificantis qui ligna dolat, asperitatem materiæ deponendo, dolavi vos, id est, verbis acutis comminatus sum vobis, in Prophetis, id est per os Prophetarum, quatenus obliquitatem vitiorum vestrorum delerem per minas; occidi eos, videlicet negligentes, qui Prophetis non obedierunt, in verbis oris mei : id est, per verba mea eos occidendos prædixi, vel verbis comminatoriis multum eos afflixi ac terrui. Septuaginta transtulerunt, Succidi prophetas vestros, occidi eos verbo oris mei. Et ita sensus est, quod pseudoprophetas Deus occidit, eo quod populum seduxerunt; jussitque eos interfici, vel imperando occidit, ut populus videns illorum occisionem, resipisceret, pœniteret, nec se excusaret dicendo, Seductus sum. Tempore Eliæ occisi sunt prophetæ Baal quadringenti quinquaginta. Denique circa adventum Christi erant pseudoprophetæ in Judæa, de quibus scribitur in Actibus, videlicet Theodas et Judas Galilæus, qui perierunt occisi. Et judicia tua, id est sententia tuæ damnationis, seu æquitas judicii quo te judicabo, quasi lux egredientur, id est, omnibus evidenter innotescent, ita quod scient te juste damnatum, captum, seu derelictum, eo quod post tantam admonitionem converti nolueris. Vel : Judicia tua passiva, id est pœnæ quas tibi infligam, quasi lux egredientur, quoniam manifeste patebunt, ut pro manifestis peccatis inferatur manifesta punitio, sicque pœna sit correspondens peccato. Nunc enim videmus quomodo Judæi vastentur, eo quod in Christum non credant. Ideo autem sic punientur :
Quia misericordiam volui, id est, opera pietatis et compassionis affectum accepto, et non sacrificium legale, tempore evangelicæ legis, in qua cærimonialia cessaverunt atque mortifera facta sunt, quia non erant nisi figurativa mysteriorum Christi novæque legis : propter quod, veritate impleta ac patefacta, debebant cessare. Et scientiam Dei formatam ac salutarem, caritate ornatam et bonæ operationi conjunctam, volui plus quam holocausta legis : quæ ad Dei honorem totaliter cremabantur, in signum quod homo debet se totum Deo offerre, ejusque obsequio mancipare. Unde Dominus ait in Psalmo : Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Et rursus : Sacrificium et oblationem noluisti, holocaustum et pro peccato non postulasti. Et apud Isaiam : Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem. Quæ omnia accipi possunt pro tempore novæ legis propter causam prætactam, vel pro tempore veteris Testamenti, quantum ad hoc quod non erant per se accepta, neque peccati purgativa, quemadmodum ad Hebræos scribitur : Impossibile est, sanguine hircorum et taurorum auferri peccata. Hæc proprie dicuntur contra Judæos, qui propter occisionem Christi a Romanis vallati, obtulerunt innumerabilia sacrificia Deo pro sua ereptione ; sed quia in Christi discipulos non exercuerunt clementiam, et Christi scientiam contempserunt, non meruerunt aliquam misericordiam consequi.
Ipsi autem, id est decem et duæ tribus, sicut Adam in paradiso transgressi sunt pactum, id est legem quam pepigi cum eis, quemadmodum Adam contra divinum præceptum comedit de fructu ligni scientiæ boni et mali; ibi, id est in Adam, prævaricati sunt in me : quia in ipso omnes cecidimus, et nascimur filii iræ in origi-
Ps. XLIX, 9.
Ps. XXXIX, 7.
Is. LXVI, 3.
Hebr. x, 4.
Rom. v, 12;
Ephes. II, 3.
Matth. XI, 21.
Is. IX, 1.
III Reg. XVIII, 40.
Act. v, 36, 37. nali peccato; vel, Ibi, id est in hoc quod misericordiam et scientiam Dei non prætulerunt sacrificiis legis. Galaad, id est urbs illa sita in tribu Gad, pertinens ad sacerdotes, et civitas fugitivorum, est civitas operantium idolum, quia in ea primo consecratum est idolum, secundum Hieronymum, supplantata sanguine, id est dejecta propter sanguinem in ea impie fusum. Vel hoc ideo dicitur, quoniam primo ab Assyriis capta est, et sanguis civium ejus partim effusus est. Et quasi fauces virorum latronum: id est, habitatores Galaad assimilati sunt faucibus latronum, aliorum bona devorantium, quoniam aliorum bona diripuerunt et consumpserunt. Particeps fuit Galaad in peccato sacerdotum in via interficientium, id est sacerdotum idolorum, qui per se vel suos ministros spoliabant vel occidebant in via, pergentes de Sichem, id est filios Israel, qui ibant per hanc civitatem seu de ea versus Jerusalem statutis diebus secundum legem, ut hostias offerrent in templo secundum legem: quod prædicti sacerdotes et habitatores Galaad ægre ferentes, posuerunt insidiatores in via, qui pergentes interfecerunt aut spoliaverunt. Denique Sichem,53 secundum Bedam, quæ modo Neapolis dicitur, erat in confinio decem duarumque tribuum, et sic de ea fuit Israelitis iter versus Jerusalem. Galaad autem interdum est nomen montis, ut patet in Genesi. Quia scelus operati sunt.
In domo Israel, id est in terra atque familia decem tribuum, vidi horrendum, id est immanissima crimina, scilicet adorationem vitulorum et occisionem pergentium. Unde et Jeremias ait: Obstupuit cœlum super hoc, et expavit terra vehementer.54 Ibi fornicatus est Ephraim, id est Jeroboam, qui vitulos aureos fecit, eratque de progenie Ephraim, et Ephratæi secuti sunt ejus facinora;55 contaminatus est Israel vitio idololatriæ, sequens reges suos. Sed et Juda, id est, populus duarum tribuum, pone messem tibi, id est, segetes et messem in terra tua habebis, quum convertero captivitatem populi mei, id est, quum tempore Cyri regis reduxero duas tribus de captivitate Babylonica ad propriam terram sub duce Zorobabel.56 In quibus verbis innuit Propheta, quod duæ tribus essent capiendæ ac liberandæ; sed de liberatione decem tribuum non loquitur nisi pro tempore Christi et fine mundi.
Footnotes
-
Ezech. XLI-XLVII. ↩
-
Ps. XXXVII, 9. ↩
-
Ps. LXXVI, 3. ↩
-
Jer. vi, 26. ↩
-
Deut. iv, 29. ↩
-
Prov. iv, 18. ↩
-
Ps. v, 5. ↩
-
Rom. xiii, 12. ↩
-
II Cor. vi, 2. ↩
-
Luc. iii, 8. ↩
-
Job viii, 5, 6. ↩
-
Luc. x, 41, 42. ↩
-
Luc. i, 68. ↩
-
Luc. ii, 38. ↩
-
Ibid. 29. ↩
-
Is. xxxv, 4-6. ↩
-
Joann. xvi, 33. ↩
-
Act. xiv, 21. ↩
-
Prov. iii, 11, 12. ↩
-
Job v, 17, 18. ↩
-
Luc. xix, 10. ↩
-
Joann. i, 14. ↩
-
Galat. iv, 4. ↩
-
Joann. x, 10. ↩
-
Rom. vi, 9. ↩
-
Rom. iv, 25. ↩
-
Philipp. III, 21. ↩
-
Luc. IX, 23. ↩
-
Joann. VIII, 12. ↩
-
Ps. LXVII, 25. ↩
-
1 Cor. XIII, 12. ↩
-
1 Joann. III, 2. ↩
-
Joann. XVII, 3. ↩
-
Mich. V, 2. ↩
-
Joann. XVI, 28. ↩
-
Ps. XVIII, 6. ↩
-
Is. LXII, 1. ↩
-
Joann. XII, 46. ↩
-
Luc. viii, 11. ↩
-
Joann. xv, 3. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Matth. xiii, 8, 23. ↩
-
Deut. xi, 10-12. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Is. v, 4. ↩
-
Mich. vi, 3. ↩
-
Is. XLVIII, 18. ↩
-
Deut. v, 29. ↩
-
Is. iv, 5. ↩
-
Is. xxvi, 19. ↩
-
Matth. xxiii, 27. ↩
-
Gen. xxxi, 21. ↩
-
Cf. Jer. II, 12. ↩
-
* fornicationes III Reg. XII, 28; XI, 26. ↩
-
I Esdr. I, 11. ↩
Chapter 15 of 32