Skip to the text

Articulus 14

DE MORALITATE HUJUS CAPITULI SEXTI.

QUEMADMODUM itaque Dominus ait in præsentis capituli principio, In tribulatione sua mane consurgent ad me, et nos debemus in omni tribulatione corporali seu spirituali, in omni tentatione et persecutione oculos ad Deum dirigere, ejusque clementiam implorare, ut vel liberemur, vel patienter feramus et prævaleamus, quemadmodum ait Psalmista: Ad Dominum, quum tribularer, clamavi. Unde secundo Paralipomenon Josaphat ait: In nobis non est tanta fortitudo, ut possimus resistere;1 sed quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.2 Magnam nobis spem præstant verba Dei, dicentis: Salus populi ego sum; de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos.3 Multis quoque tribulatio est incitamentum consurgendi ad Deum, qui in prosperis extollerentur:4 in quibus impletur illud Isaiæ, Sola vexatio dabit intellectum.

Debemus insuper nos invicem cohortari, dicentes, Venite, et revertamur ad Dominum, prout ad Hebræos dicit Apostolus : Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Peccando autem mortaliter, a Deo omnino recedimus. Venialiter vero peccando, ab ipso aliqualiter elongamur, et nisi adsit custodia diligens, ad recessum disponimur. Vivificabit nos, per gratiæ suæ infusionem, post duos dies, id est post attritionem et invocationem. Contritionem quippe præcedit attritio, quam sequitur divinæ pietatis imploratio; tuncque Deus videns hominem fecisse quod in se est, influit vitam gratiæ, quæ dirimit mortem culpæ. In die tertia, id est in confessione, quæ attritionem et invocationem consequitur, suscitabit nos perfecte, etiam a reatu totaliter aut partim, secundum quantitatem pudoris, contritionis atque fervoris.

Quasi diluculum præparatus est egressus ejus. Præter duplicem Christi egressum, in præcedenti articulo positum, est tertius ejus egressus, quo spiritualiter venit ad corda fidelium, de quo ait in Joanne : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.5 Hic ergo egressus præparatus est nobis quasi diluculum seu aurora, ut depellat a nobis obscuritatem peccati, et omne quod saluti animæ adversatur, dummodo mane surgamus ad eum, primo omnium quærentes regnum Dei et justitiam ejus, et cum Psalmista dicentes :67 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo;8 itemque cum Isaia, De mane vigilabo ad te.9 Stat enim ad ostium pulsans. Et veniet quasi imber nobis temporaneus, rorem consolationis et fecunditatis, aquamque sapientiæ salutaris donando, et serotinus terræ, quando transfert nos de fide ad speciem, de merito ad præmium, de imperfecto ad perfectionem, de quibus ait Apostolus :10 Quum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.11 Unde in Evangelio scriptum est : Quum sero factum esset, dixit dominus vineæ procuratori : Voca operarios, et redde illis mercedem.12

Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? Hæc possunt esse verba clementissimi Dei ad Christianos peccatores, temporalia congregantes, et labiis tantum confitentes, vel aliis vitiis implicitos, quos Deus ad pœnitentiam indesinenter invitat, eorum damnationi velut compatiens.13 De quo dicit Apostolus, quod vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.14 Hinc et Petrus dicit : Patienter agit Dominus propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.15 Cui consonans Isaias :16 Propterea, inquit, exspectat Dominus, ut misereatur vestri. Non ergo divitias bonitatis et longanimitatis ejus contemnamus.17 Mallet enim Christus animarum amator denuo crucifigi, quam sineret quempiam (quantum in se est) condemnari. Misericordia vestra quasi nubes matutina. Multa enim beneficia tribuit istis Deus, videlicet sacramenta Ecclesiæ. Sed ipsi negligunt semetipsos, et misericordia Dei eis oblata, tanquam nubes matutina, non firmatur nec perseverat in eis. Sed utinam gratia et misericordia nostra comparetur nubi de qua loquitur Isaias : Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum;18 et rursus, Qui sunt isti, qui ut nubes volant?19

Quia misericordiam volui, et non sacrificium. Ex hoc docemur, quam benignos, pios et compassivos, ad ignoscendumque faciles, et ad tribuendum ac succurrendum paratos esse oporteat, ut alter alterius onera portemus, et tales exhibeamus nos proximis nostris, qualem cupimus Deum esse nobis.20 Propter quod ad Ephesios scribit præcipitque Apostolus : Omnis amaritudo et indignatio et ira et clamor tollatur a vobis; estote vero invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.21 Salomon quoque : Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur;22 et iterum ait, Facere misericordiam, plus placet Deo, quam victimæ.23 Hæc verba Osee allegat Christus contra

Pharisæos apud Matthæum, dum ait : Euntes discite quid sit, Misericordiam volo et non sacrificium. Et scientiam Dei plus quam holocausta. Sanctum ergo et acceptissimum Deo est, studio sacræ Scripturæ insistere, sic tamen ut modus servetur, et utiliora non omittantur. Unde dicit Hieronymus : Semper in manibus tuis sacra sit lectio, tenenti tibi codicem somnus subrepat, et cadentem faciem pagina sancta suscipiat; ama scientiam sanctarum Scripturarum, et vitia carnis non amabis. Verumtamen hæc salutaris scientia Dei, interdum pura oratione et immaculatæ conversationis munditia melius atque felicius impetratur. Propter quod Jacobus ait : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei.

Galaad civitas operantium idolum. Galaad interpretatur, transmigratio testimonii : sicque designat perversos prælatos, impiosque doctores seu prædicatores, qui testimonia Scripturarum transferunt in abusionem et voluptatem carnalem, in omnibus quæ operantur propria commoda exquirentes. Isti sunt civitas operantium idolum propriæ adinventionis, non voluntatem divinæ jussionis. Suntque præterea velut fauces latronum, quoniam subditorum bona consumunt, eosque malis exemplis et negligentia ac tepore spiritualiter strangulant et occidunt. Et sunt participes sacerdotum iniquorum, qui pergentes in via virtutum de Sichem, id est opere bono, ad Jerusalem, id est internæ pacis contemplationem, interficiunt, retrahendo eos a bono, atque in vitia inducendo.

In domo Israel vidi horrendum. Horrendum plane est, considerare aut dicere quam immanissima vitia inveniantur jam in Ecclesia Dei, præsertim in his qui spiritualibus deputati videntur, et de Ecclesiæ bonis sustentantur.

Postremo, quod in isto capitulo dictum est, Quia ipse cepit et sanabit nos, quidam ad litteram sic exponunt : Ipse Christus cepit, id est, apprehendit nos, eo modo quo ad Hebræos dicit Apostolus, Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit :24 quia videlicet ex semine Abrahæ naturam assumpsit humanam. Hinc et David fatetur : Misit de summo, et accepit me.25 Quamvis autem expositio ista sit vera, non tamen ad propositum esse censetur, quia pro eo quod nostra translatio continet, Ipse cepit, in Hebræo et in translatione Septuaginta interpretum habetur, Ipse rapuit : et secundum hoc, littera ista exposita est præcedenti articulo.

Footnotes

  1. Cf. Is. XLIII; Ps. xxxvi, 39. ↩

  2. II Par. xx, 12. ↩

  3. Ps. cxix, 1. ↩

  4. Is. xxviii, 19. ↩

  5. Joann. XIV, 23. ↩

  6. Ps. LXII, 2. ↩

  7. Matth. VI, 33. ↩

  8. Is. XXVI, 9. ↩

  9. Apoc. III, 20. ↩

  10. Eccl. XV, 3. ↩

  11. I Cor. XIII, 10. ↩

  12. Matth. XX, 8. ↩

  13. Matth. xv, 8. ↩

  14. I Tim. II, 4. ↩

  15. II Petr. III, 9. ↩

  16. Is. XXX, 18. ↩

  17. Rom. II, 4. ↩

  18. Is. XIX, 1. ↩

  19. Is. LX, 8. ↩

  20. Galat. VI, 2. ↩

  21. Ephes. IV, 31, 32. ↩

  22. Prov. XXII, 9. ↩

  23. Prov. XXI, 3. ↩

  24. Hebr. ii, 16. ↩

  25. Ps. 17, 17. ↩

Chapter 16 of 32