Articulus 15
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMI : QUUM SANARE VELLEM ISRAEL, REVELATA EST INIQUITAS EPHRAIM.
CONSEQUENTER ostenditur causa derelictionis decem tribuum, scilicet intolerabilis multiplicitas iniquitatis ipsorum. Itaque Dominus ait : Quum sanare vellem, quantum in me erat, vel voluntate antecedente, non consequente, quæ semper impletur (juxta illud Isaiæ, Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet), Israel, id est populum decem tribuum et unum, a vulneribus animæ, de quibus apud Isaiam habetur, Vulnus et ulcus et plaga tumens;123 vel a captivitate et tribulatione hostili; revelata est, id est, manifeste ac multipliciter facta est, iniquitas Ephraim, id est Jeroboam Ephratæi, qui aureos vitulos fecit, ac regum ejus iniquitatem sequentium, qui pro magna parte erant de genere Ephraim, et malitia Samariæ, id est habitatorum Samariæ metropolis in regno decem tribuum, qui assecuti sunt peccata et idololatriam regum suorum.45678
Quia operati sunt mendacium, id est idolum, quod teste Apostolo nihil est : sicque mendacium dicitur, quia opponitur veritati rei seu entis.9 Quemadmodum enim verum multipliciter dicitur, ita et falsum. Recte quoque idolum vel simulacrum appellatur mendacium, quoniam sicut verum opponitur falso, ita simulacrum Deo, qui veritas est. Denique idolum dicitur nihil, vel non ens, non ex parte materiæ, aut formæ artificialis superinductæ, sed quantum ad id quod esse aut significare putatur.10 Quidam enim coluerunt idola tanquam animata, et aliquid numinis seu divinitatis habentia, alii tanquam imagines rerum aliquid divinitatis habentium : quorum utrumque est falsum. Propter quod Socrates dixit se malle adorare canem quam idolum, eo quod canis, quum sit opus naturæ, dignior est idolo, quod est opus artis. Vel, per mendacium generaliter intelligi potest dolus atque fallacia, quibus isti pleni fuerunt, sicut communiter fuerunt et sunt Judæi. Unde in Jeremia habetur : Unusquisque a proximo suo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam.11
Et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Per furem et latrunculum quidam intelligunt Jeroboam regem, qui occulte et deceptorie aggressus est populum, inducendo eum ad idololatriam, sicque spoliavit eum auxilio Dei et spiritualibus bonis, et velut pessimus latro eorum animas interfecit, quas a fonte vitæ Deo sancto et adorando avertit. Sed quia in præcedenti capitulo dictum est, quod in regno decem tribuum viguerunt latrocinia et rapinæ, potest per furem et latrunculum designari quod in populo isto fuerunt fures latenter ingredientes et spoliantes, latrunculi quoque in locis forinsecus interficientes : sæpe enim ponitur in Scripturis singulare pro plurali.
Et ne forte dicant in cordibus suis, id est, ne cogitent cum assensu, omnem malitiam eorum me recordatum, id est, quod nunc antiqua et pristina eorum peccata in deserto seu postea perpetrata attendo, et pro illis eos jam punio : ita quod patres comederunt uvam acerbam, et ob id dentes filiorum obstupescant, impleaturque in eis illud Jeremiæ in Threnis :12 Patres nostri peccaverunt, et non sunt ;13 et nos iniquitates eorum portavimus ; nunc circumdederunt eos adinventiones suæ : id est, vitia idololatriæ usque in præsens, tam evidenter tamque multiformiter perseverant in eis, quod per modum vestimenti eos circumdant, et testantur quod propter propria crimina puniuntur, nec possunt vetera patrum suorum peccata contra Deum causari. Sic itaque propriis culpis et pœnis pro illis juste inflictis circumdantur atque ligantur, prout in Proverbiis asseritur :14 Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.15 Coram facie mea factæ sunt, id est, me præsente ac intuente prædicta mala egerunt ; vel, Coram facie mea factæ sunt, id est, peccata illa mihi ipsi proposui, ut ea ulciscar.
In malitia sua lætificaverunt regem, id est, populus Israel consentiendo et insistendo peccatis Jeroboam regis, lætum fecit eumdem ;16 et in mendaciis suis, id est verbis mendacibus atque fraudulentis operibus, lætificaverunt principes prædicti Jeroboam : qui regi suo confœderati in malo, gaudebant de idololatria populi. Quidam exponunt hoc de falsis prophetis, quorum consilio dicunt Jeroboam constituisse cultum vitulorum aureorum. Quibus obviare videtur dictum Hieronymi, asserentis quod Jeroboam forte fecit caput vituli aurei, sicut didicit in Ægypto, in qua tale colebatur portentum. Et iterum tertio Regum habetur, quod Jeroboam excogitato consilio fecit hos vitulos, et dies festivos instituit, secundum quod finxit sibi proprio corde. Unde non videtur dicta assertio vera. Potuit tamen esse, quod in processu temporis pseudoprophetæ roboraverunt eum in suo errore, quemadmodum creditur fecisse propheta Samariæ, qui Prophetam de terra Juda missum, et regem Jeroboam increpantem, seduxit.17
Omnes adulterantes, id est, spirituale adulterium seu idololatriam committentes, quasi clibanus succensus a coquente, id est, similes furno a pistore accenso: quoniam sicut pistor fornacem calefacit, sic Jeroboam plebem Israel ad idololatriam provocavit.
Quievit paululum civitas, id est, populus urbis in qua mansit Jeroboam, modico tempore cessavit, a commixtione fermenti, id est ab infectione et communione corruptionis idololatriæ, donec fermentaretur totum, id est, universus populus idololatriæ consentiret. Primo enim Jeroboam non compulit populum ad vitulorum culturam, sed inclinavit: tum ne ab aliquibus bonis et religiosis ei renitentibus impediretur propositum ejus (nam in principio regni sui multi adhuc devoti fuerunt in decem tribubus); tum quia pensavit quod coacta et per necessitatem seu violentiam introducta, citius dissolvuntur, quod autem voluntarie agitur, diutius perseverat. Idcirco civitas parum quievit: nam primo reliquit populum propriæ voluntati, et tunc non exercebatur idololatria tam frequenter; sed paulatim traxit populum ad suam voluntatem, donec omnes consenserunt, quamvis semper fuerunt quidam, aliorum comparatione paucissimi, qui non consenserunt: propter quos positi erant custodes, ne permitterentur Jerosolymam ire et immolare. — Denique in fermento duo considerantur, videlicet prioris naturæ corruptio, sicque accipitur in malo, et significat corruptionem peccati, seu falsam doctrinam, ut quum ait Salvator:18 Cavete a fermento Pharisæorum, et a fermento Herodis;19 et Apostolus: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio.20 Sic modo accipitur. Secundo, consideratur in fermento quædam virtualis sapiditas, quæ massam efficit sapidam, et ita accipitur in bono, et designat statum Ecclesiæ, vel efficacem doctrinam, aut simile aliquid, ut dum ait in Evangelio Christus: Simile est regnum cœlorum fermento, quod acceptum abscondit mulier in farinæ tribus satis, donec fermentaretur totum.21
Dies regis nostri: id est, toto populo igne idololatriæ inflammato, cœperunt idololatrantes dicere coram Jeroboam: Iste est dies solennis, quem Jeroboam rex noster statuit nobis in honore idolorum celebrandum; ideo nunc gaudemus, et ludimus, et idola adoramus.22 Jeroboam enim præfixit populo certos dies solenniter peragendos, et populus regi suo applausit. Cœperunt principes furere a vino: id est, principes Jeroboam prædictis verbis exhilarati, vitiis gulæ serviebant, et præ ebrietate vini, usum rationis amittentes, cultui idolorum irrationabiliter et impudenter vacabant ut furibundi. Extendit manum suam rex Jeroboam cum illusoribus, id est populo atque principibus, qui sibi vanis laudibus illudebant, imo et se ipsos seduxerunt. Rex enim videns subditos sibi sic acclamare, consensit, et eadem fecit quæ populus, in idolorum honorem.
Quia applicuerunt subditi, quasi clibanum cor suum ad consilia regis, id est, ferventi affectu consenserunt instigationi Jeroboam suggerentis vitulorum culturam, quum insidiaretur eis, id est, quum ipse Jeroboam fraudulenter averteret eos a veri Dei obsequio. Tota nocte dormivit coquens eos: id est, Jeroboam cernens populum toto affectu sibi acquiescentem, fuit securus, et noctibus intrepide conquievit: qui populum istum coxit, id est, igne idololatriæ induravit, quemadmodum ignis fornacis panes indurat. Nam ante iste Jeroboam formidavit, et inquiete dormivit, timens, si populus Israel iret adorare in templo Jerusalem, quod reverteretur ad successores David, sub quorum dominio fuit templum:23 sicque metuebat occidi a populo, vel regno privari. Idcirco ex vitioso timore et ambitione, fecit vitulos aureos, ut illos Israel adorans, non amplius proficisceretur Jerusalem. Quumque Jeroboam vidisset se, quod optaverat, assecutum, secure dormivit. Mane ipse succensus, id est, diluculo consurgens Jeroboam, statim ardore idololatriæ est ignitus, quasi ignis flammæ, ita quod ante omnia cum fervore accessit ad idolorum culturam.
Quid plura? Omnes principes et satellites ac subditi ejus calefacti sunt quasi clibanus, id est, exemplo impii regis fervebant ad idololatriam. Ecce quantum nocet iniqua potestas : nam quum Dominus vellet subditos curare, impedita est salus eorum per regis facinora, in quantum imitati sunt ea. Propter quod scriptum est in Ecclesiastico : Qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea. Et devoraverunt judices suos, id est, bonos qui eos recte arguebant de idololatria, tandem subverterunt, et suo ac regis consilio atque exemplo ad idololatriam induxerunt ; vel, Devoraverunt eos, quia redarguentes, et idola colere non volentes, occiderunt. Omnes reges eorum, videlicet decem tribuum, ceciderunt, id est, peccato idololatriæ lapsi sunt, quoniam nullus eorum recessit a peccato Jeroboam, ut patet tertio et quarto Regum ; non est qui clamet in eis ad me, quoniam nullus eorum me veraciter invocavit : quia etsi forte quidam eorum Deum Israel aliquo modo cognovit et invocavit, non tamen digne et virtuose, eo quod idola non abjecit.
Ephraim, id est regnum decem tribuum, in populis ipse commiscebatur, id est, gentilibus assimilatus est, veri Dei cultum derelinquendo, et miscens se vitiis gentilitatis : quia non solum aureos vitulos adoravit, sed insuper deos nationum. Ephraim factus est subcinericius panis, id est, sordibus idololatriæ undique contaminatus, et per pœnitentiam non conversus, quemadmodum panis subcinericius maculatur pulveribus terræ, neque revolvitur. Ideo subdit, qui non reversatur. Sic ipsi non sunt ad Dominum reversi, ita quod verbum Isaiæ completur in eis : Populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum non exquisierunt.24 De talibus Dominus ait in Jeremia :25 Quare aversus est populus iste aversione contentiosa ?
Comederunt alieni, id est extranei et gentiles hostes Israel, robur ejus, id est bona populi hujus, terræ nascentia devorando, thesauros tollendo, et fortes populi occidendo ; et ipse nescivit, id est, plagam propriam non attendit, nec Dei justitiam consideravit, nec suæ castigationis contemplatus est causam, videlicet quod propter idololatriam talia pateretur. Simile est quod de regno Juda prædixit Isaias :26 Deus combussit eum in circuitu, et non cognovit. De quibus scriptum est in Jeremia : Percussisti eos, et non doluerunt. Sed et cani, id est senes, effusi sunt in eo, id est, idololatriæ vitio dediti erant in populo isto. Vel sensus est, quod ipsi usque ad ultimam senectutem et regni sui finem, permanserunt in tanto facinore, prout in libro Job scribitur :27 Cunctis diebus suis superbit impius. Et ipse populus Israel ignoravit quod finis regni sibi instaret merito hujus peccati.
Et humiliabitur superbia Israel, id est, debite punietur et dejicietur, in facie ejus, id est cito, adhuc populo isto, quem alloquor, vivente, et propriam calamitatem spectante ac sentiente.28 Deus enim superbis resistit ;29 et coram Deo atque hominibus odibilis est superbia. Unde et Isaias ait : Incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum.30 Nec reversi sunt filii Israel ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his malis pœnæ et culpæ, quibus gravati sunt : ita quod nec vexatio dedit eis intellectum ;31 nec impletum est in eis illud Isaiæ, In tribulatione murmuris doctrina tua eis.32 De talibus scriptum est in libro Job : Quasi de industria recesserunt a Deo ;33 et iterum : Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.34
Itemque in Jeremia:35 Induraverunt faciem suam supra petram, et noluerunt reverti.36
Et factus est Ephraim quasi columba seducta, id est assimilatus columbæ retibus aucupis comprehensæ, non habens ipse Ephraim cor, id est veram sapientiam et rectæ rationis judicium: propter quod dæmonum venantium captus est laqueo, estque secutus errorem qui subditur. De talibus loquitur Dominus in Jeremia: Audi, popule stulte, qui non habes cor. Hoc loco dicit gloriosus Hieronymus: Præcipit
Dominus in Evangelio, ut simus simplices quasi columbæ, et astuti quasi serpentes, ut imitantes simplicitatem columbarum et serpentis astutiam, nec aliis nocere possimus, nec ab aliis insidias patiamur, sed simplicitate et prudentia exhibeamus hominem temperatum:37 quia prudentia absque bonitate, malitia est; et simplicitas absque ratione, stultitia. Porro in columba duo notantur, puta simplicitas et stoliditas. Quoad primum, accipitur in bono, quum ait Salvator: Estote simplices sicut columbæ;3839 et Psalmista: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ? Isaias quoque: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? Sic et in Canticis per columbam designatur Ecclesia. Quoad secundum, accipitur in malo, sicut hoc loco. Præterea, secundum Hieronymum, Propheta comparat Ephraim columbæ magis quam ceteris avibus, quoniam aliæ aves cum vitæ suæ periculo proprios protegunt pullos a rapacibus avibus, sola columba ablatos pullos non dolet, neque requirit. Sic regnum Ephraim dissipatum per partes, populum deletum non sensit.
Deinde describitur insipientia Israel. Ægyptum invocabant, id est, invocatione et confidentia Dei relicta, Ægyptiorum subsidium procurare conati sunt tempore tribulationis hostilis: quod fecerunt tempore Osee regis; ad Assyrios abierunt pro auxilio, tempore Manahem regis, ut legitur quarto Regum.40 Et quum profecti fuerint ad Ægyptios sive Assyrios procurandos, expandam super eos rete meum, id est amplitudinem potentiæ meæ, ita quod locum mutando, non effugient manum meam, in qua sunt omnes fines terræ. Maledictus enim, qui ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.41 Quasi volucrem cæli detraham eos, id est, dejiciam et ab effectu optato impediam. Simile est quod per Ezechielem loquitur Deus: Expandam super vos rete meum, et capiemini sagena mea.42 Unde et Isaias testatus est: Ægyptus vane auxiliabitur. Cædam eos, id est puniam, secundum auditionem cætus eorum, id est universaliter, secundum quod omnes regis sui consilium audierunt, et idolis servierunt.
Væ eis, quoniam recesserunt a me per idololatriam aliaque peccata, propter quæ meruerunt temporaliter captivari, æternaliterque damnari.4344 Unde in Threnis habetur: Væ nobis, quia peccavimus.45 Quum enim Deus æternus ac adorandus, sit universæ beatitudinis origo fontana, qui ab ipso discedunt, nil nisi miseriam illabuntur; et si temporaliter prosperari atque florere videantur, tanto infeliciores sunt, quo amplius prosperantur. Vastabuntur, id est, ab Assyriis capientur, quia prævaricati sunt in me, legis præcepta penitus deserendo, imo et contra naturalem rationem idola venerando.
Et ego redemi eos, quia patres eorum eduxi de Ægyptiaca servitute : et has decem tribus Deus frequenter liberavit miraculose ab hostibus, ut patet tertio et quarto Regum ; et ipsi locuti sunt contra me mendacia, beneficia mea idolis adscribendo, sicut et patres eorum dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Et non clamaverunt ad me in corde suo, cordialiter atque46 attente me deprecando, sed ululabant, id est, idola laudabant et exorabant, in cubilibus suis, in quibus lasciviebant, vel, in delubris, ubi idololatriam exercebant. Et rite canticum idolorum nominat sanctus Propheta ululatum, secundum Glossam, quia amisso rationali sensu, lupis seu canibus similes erant.474849 Super triticum et vinum, id est post immoderatam cibi ac potus sumptionem, ruminabant, id est, more bestiarum ad fauces ea quæ sumpserant, reducebant :50 in quo de gulæ vitiis arguuntur. Recesserunt a me, qui omnia impleo, non locali distantia, sed affectionis imparilitate, quoniam unionem caritatis et gratiæ abjecerunt. De talibus ait Deus per Isaiam : Ea quæ nolui, elegistis.51
15
Et ego erudivi eos, mittendo eis Prophetas, naturalique lumine rationis eos decorando, de quo legitur :52 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; et confortavi brachia eorum tempore præliorum, ita quod miraculose prævaluerunt. Vel per brachia intelliguntur potentiæ operativæ, videlicet intellectus practicus et voluntas, appetitusque sensitivus : quas Deus confortat, dando promptitudinem operandi. Unde per Ezechielem Dominus ait : Confortavi brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis regis Ægypti confregi.53 Et in me cogitaverunt malitiam, male sentiendo de me, vel ex proposito me inhonorando, aut dolendo de hoc quod tam potens sum, quod eorum peccata ulcisci possum, eosque punire.
16
Reversi sunt, id est a me aversi, et ad cœpta mala reflexi, ut essent absque jugo legis per Moysen datæ, et sine obedientia ac timore nominis mei : sicut de populo Juda Dominus ait apud Jeremiam :54 A sæculo fregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti, Non serviam. Quocontra scriptum est in Threnis : Bonum est viro quum portaverit jugum ab adolescentia sua.55 Qualis erat qui ait : Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.56 Facti sunt ut arcus dolosus. Arcus dolosus vocatur, qui sagittam reflectit in sagittantem. Sic isti sagittas, id est blasphemias, miserunt contra Deum conservatorem ipsorum, qui tenuit eos sicut sagittans arcum : quæ tamen sagittæ Deo non nocuerunt, sed in ipsos retortæ sunt, et eos interfecerunt, quemadmodum scriptum est, Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.57 Cadent in gladio adversariorum, id est, ab Assyriis occidentur, principes eorum : de quibus jam dictum est, Cœperunt principes furere a vino;58 a furore linguæ suæ, id est propter insensatos sermones blasphemiæ contra Deum altissimum, et propter ardentia verba ad idolorum honorem prolata. Ista subsannatio eorum, id est, præinducta eorum idololatria atque irrisio Dei, similis est subsannationi seu idololatriæ quam didicerunt et exercuerunt in terra Ægypti, in qua, secundum Hieronymum, Apim ceteraque Ægyptiorum coluerunt portenta. Loquitur autem de eisdem specie, non numero. Hi namque quibus loquebatur Osee, non didicerunt prædicta in Ægypto, sed patres eorum.
POSTREMO, quæ dicta sunt in isto capitulo ab illo loco, Cædam eos secundum auditionem cætus eorum, multum convenienter aptantur Judæis pro tempore Christi. De illis itaque qui Christo non crediderunt, sed procuraverunt mortem ipsius, aut consenserunt, ait Salvator : Cædam eos, id est, per Romanos puniam eos tempore Titi ac Vespasiani, secundum auditionem cætus eorum, id est generaliter, secundum quod pene omnes audierunt consilia principum sacerdotum, ita ut postularent sibi Barabbam dari, meque interfici.59 Unde in Isaia Christus testatur :60 Dies ultionis in corde meo; calcavi eos in furore meo.
12
Væ eis, quoniam recesserunt a me, nolentes doctrinam meam recipere, et dicentes : Nos scimus quia hic homo peccator est.61 Vastabuntur ab exercitu Romanorum : juxta illud Danielis, Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo;62 quia prævaricati sunt in me, dicentes, Hunc invenimus subvertentem gentem nostram;63 et, Non habemus regem nisi Cæsarem.64 Unde per Jeremiam loquitur Christus : Prævaricatione prævaricata est in me domus Israel, et domus Juda;65 negaverunt Dominum, et dixerunt, Non est ipse. De66 hac quoque vastatione dixit Salvator : Cir-
13 cumdabunt te inimici tui undique, et ad terram prosternent te, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.67
Et ego redemi eos.68 Christus enim omnes redemit, quantum ad sufficientiam; solos vero electos, quantum ad efficientiam; et ipsi locuti sunt contra me mendacia, quando dixerunt, In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmones;69 et item, Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.70 Super triticum et vinum ruminabant. Erant enim Scribæ et Pharisæi vitiis gulæ subjecti, juxta illud, Amant primos recubitus in cœnis.71 Recesserunt a me, quemadmodum in Matthæo habetur:72 Abeuntes Pharisæi, fecerunt consilium, ut caperent Jesum in sermone.73
Et ego erudivi eos, evangelicam sapientiam prædicando, et confortavi brachia eorum, quantum in me fuit, quia proposui eis spem regni cœlestis; et in me cogitaverunt malitiam: prout Matthæus inducit: Congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent.74 Unde per Jeremiam Christus fatetur: Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem suam.75 Hoc est quod ait Psalmista ad regem Messiam in psalmo cujus exordium, Domine, in virtute tua lætabitur rex: Quoniam declinaverunt in te mala, cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.76
Reversi sunt, ut essent absque jugo obsequii Christi et præceptorum consiliorumque ejus.77 De quo ait: Tollite jugum meum super vos. Videbant enim ambitiosi atque avari Judæi, quod Christus in omnibus humilitatem et paupertatem edocuit:78 quod non sapuit eis, sed dixerunt: Insanit, quid eum auditis? Facti sunt ut arcus dolosus, jacula blasphemiæ projiciendo in Christum: nam et dolose conati sunt eum capere in sermone. Cadent in gladio Romanorum principes eorum, id est sacerdotes Judaicæ plebis, a furore linguæ suæ, id est propter furiosa blasphemiæ verba adversus Christum prolata.79 Ista subsannatio eorum in terra Ægypti. Quemadmodum enim subsannaverunt Filium Dei incarnatum in terra promissionis, sic in Ægypto subsannaverunt Deum æternum patres eorum per idololatriam.
Footnotes
-
Is. 1, 6. ↩
-
Is. XLVI, 10. ↩
-
Is. i, 6. ↩
-
Ps. xvii, 17. ↩
-
Hebr. ii, 16. ↩
-
Jacob. i, 5. ↩
-
Matth. ix, 13. ↩
-
III Reg. xii, 28. ↩
-
I Cor. viii, 4. ↩
-
Thren. v, 7. ↩
-
Jer. ix, 4. ↩
-
Ezech. xviii, 2. ↩
-
Osee vi, 9. ↩
-
Ibid. 28, 33. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
III Reg. xii, 30. ↩
-
III Reg. xiii. ↩
-
[ Matth. XVI, 6, 11; ↩
-
Marc. VIII, 15. ↩
-
I Cor. v, 7. ↩
-
Matth. xiii, 33. ↩
-
III Reg. xii, 32, 33. ↩
-
Ibid. 26-28. ↩
-
Is. IX, 13. ↩
-
Jer. VIII, 5. ↩
-
Is. XLII, 25. ↩
-
Job XV, 20. ↩
-
I Petr. V, 5. ↩
-
Eccli. X, 7. ↩
-
Is. II, 17. ↩
-
Is. XXVIII, 19. ↩
-
Is. XXVI, 16. ↩
-
Job XXXIV, 27. ↩
-
Job XXI, 14. ↩
-
Jer. v, 3. ↩
-
Jer. V, 3. ↩
-
Matth. x, 16. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ps. liv, 7. ↩
-
IV Reg. xv, 19. ↩
-
Jer. xvii, 5. ↩
-
Ezech. xvii, 20. ↩
-
Is. xxx, 7. ↩
-
Ps. xciv, 4. ↩
-
Thren. v, 16. ↩
-
Exod. xxxii, 8. ↩
-
III Reg. xx; ↩
-
IV Reg. iii, vii, xiii. ↩
-
Exod. xiv. ↩
-
IV Reg. xvii, 4. ↩
-
Is. LXV, 12. ↩
-
Ps. IV, 7. ↩
-
Ezech. XXX, 24. ↩
-
Jer. II, 20. ↩
-
Thren. III, 27. ↩
-
Ps. LXXII, 23. ↩
-
Ps. VII, 17. ↩
-
vers. 5. ↩
-
Matth. XXVII, 21-23. ↩
-
Is. LXIII, 4, 3. ↩
-
Joann. IX, 24. ↩
-
Dan. IX, 26. ↩
-
Luc. XXIII, 2. ↩
-
Joann. XIX, 15. ↩
-
Jer. V, 11, 12. ↩
-
Threu. III, 27. ↩
-
Luc. XIX, 43, 44. ↩
-
Galat. III, 13. ↩
-
Luc. XI, 15. ↩
-
Joann. XIX, 7. ↩
-
Matth. XXIII, 6. ↩
-
Matth. XXII, 15. ↩
-
Matth. XXII, 15; ↩
-
Matth. XXVI, 3, 4. ↩
-
Jer. XII, 8. ↩
-
Ps. XX, 12. ↩
-
Matth. XI, 29. ↩
-
Joann. X, 20. ↩
-
Luc. XI, 54; XX, 20. ↩
Chapter 17 of 32