Skip to the text

Articulus 16

DECLARATIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI.

DE Israel et Ephraim ac Samaria possimus loqui dupliciter: primo, secundum nominum interpretationem; secundo, quoad conversationis illorum maneriem. Quoniam ergo vita decem tribuum, scilicet Ephraim et Israel, pessima fuit, postquam recesserunt de domo David, quia ex tunc idola coluerunt; ideo per eos significantur quandoque inobedientes Christiani, hæretici, ceterique perversi. Loquendo autem de Israel secundum nominis interpretationem, quæ est, Vir videns Deum, non designat proprie nisi fideles et bonos. Ephraim vero quod interpretatur incrementum, significare potest hoc modo et bonos et malos: secundum quod aliqui crescunt in verbis bonis ac spiritualibus, alii in rebus malis, inutilibus sive superfluis. Verumtamen in præsenti loco Israel et Ephraim accipiuntur in malo, secundum quod populus ille pravissimus erat.

Est itaque tropologicus intellectus: Quum ego Christus post resurrectionem et Spiritus Sancti missionem, sanare vellem

Israel, id est populum Ecclesiæ, christianum sola fide ac nomine, qui fide informi speculantur divina; revelata est iniquitas Ephraim, id est, peccata principum ac prælatorum plebis christianæ eruperunt et propalata sunt. Hi enim dicuntur Ephraim, quasi in temporalibus concrescentes, et quoniam præsident aliis, quemadmodum reges decem tribuum communiter de tribu Ephraim exstiterunt. Et malitia Samariæ. Per Samariam decem tribuum metropolim, figurantur principales in domibus prælatorum ac principum, qui communiter primo adhærent iniquitatibus præsidentium. Hi itaque prælati ac principes mali cum suis domesticis, sæpe impediunt subditorum salutem, dum eos blandimentis, comminationibus, vel exemplis trahunt ad culpam, per quam gratiæ Dei obicem ponunt, ne illustrentur atque curentur. Unde apud Jeremiam legitur: Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est.1 Summo ergo humillimoque affectu exorandus est Deus, ut præstet bonum prælatum, principemque condignum.

Dum ergo superiores subditorum salutem impediunt, impletur quod subditur: Et fur ingressus est spolians. Per quem intelligi potest diabolus, qui tunc corda ingreditur subditorum, et spiritualibus eos bonis destituit, secundum quod ait Salvator in Evangelio: Venit diabolus, et tollit verbum de corde ipsorum, ne credentes salvi fiant.2 Hic quoque diabolus est, latrunculus foris, animas strangulans, atque in caliginoso aere habitans, et in omni itinere nostro nobis insidians. Vel nomine furis datur intelligi omnis seductor occultus, simulator et callidus: qui mentem lupinam veste ovina abscondens, multos subvertit, spoliat et occidit, idcirco et latrunculus appellatur. De talibus ait Salvator: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.3 Et revera omnis superior sibi commissos negligens aut subvertens, fur dici potest et latro, de cujus manu sanguis pereuntium quæritur.

Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suæ: id est, ne perversi et impœnitentes dicant se puniri propter antiqua sua vel aliorum peccata, per pœnitentiam vel castigationem deleta; jam nunc quotidie tot nova peccata addunt veteribus, quod recentibus vitiis circumdantur et puniri merentur, nec possunt se excusare. De talibus dicit Apostolus: Impii proficient in pejus; et Psalmista, Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in affectum cordis. Coram facie mea factæ sunt. Hoc est quod fertur in Psalmo: Delicta mea a te non sunt abscondita.4 Apud Job quoque dicitur:5 Deus novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat?6 Maxima nobis est ratio abstinendi a culpa, quod Deo præsente, intuente ac judicante, agimus intus et foris quidquid egerimus.7 Ideo enim ait vir sanctus: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Præterea, quam vehementer id pertinet ad omnipotentis Dei irreverentiam, quod amplius humanum quam divinum veremur adspectum; quod Deo attendente audemus cogitare quod coram hominibus non audemus exprimere; quod soli facimus opus Dei negligentius, quam faceremus illud si honesti hominis adesset persona!8 Semper ergo pensemus ac honoremus præsentiam atque intuitum majestatis divinæ, dicentes ad Creatorem: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.9

In malitia sua lætificaverunt regem, et in mendaciis suis principes. Sic subditi dum majorum suorum impiæ voluntati assentiunt, eorumque actus perversos approbant et sequuntur, lætificant eos. Quemadmodum enim boni prælati ac principes de subditorum profectu præcipue gaudent, dicente Joanne in tertia sua Canonica, Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes; sic præsidentes indigni jucundantur in his qui ipsorum conformantur erroribus seu peccatis.10

Omnes isti inepti præsidentes, sunt adulterantes carnaliter aut spiritualiter. Quocontra dicit Apostolus: Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate.11 Quasi clibanus succensus a coquente, sic inflammati sunt igne libidinis aliorumque vitiorum. Jam videmus quomodo in clericis regnent carnalia vitia, et qui ad ampliorem obligantur munditiam, turpius inquinantur. Quievit paululum civitas a commixtione, donec fermentaretur totum: id est, populus istis indignis prælatis subjectus, successive infectus est, et primo quasi per blandimenta attractus, donec tandem omnino subversus est. Paulatim enim malum invalescit. Idcirco principiis est obstandum, ne parva scintilla universam silvam incendat. Siquidem quod inolitum fuerit, non faciliter emendatur.

Dies regis nostri. Solent majores in sæculo isto certos præfigere dies ad vacandum spectaculis, vanitatibus seu conviviis; et in illis diebus plebs illis applaudens, vanaque festa ac impia opera peragens, dicit: Dies regis nostri, id est, iste est dies superioris rectorisque nostri, in quo statuit ista quæ agimus, esse agenda. Cœperunt principes furere, id est igne concupiscentiæ inflammari, usumque rationis amittere, et bestialiter se habere, a vino, in quo est luxuria. Nempe in his qui carnem suam nutriunt delicate, vitia copiosius provocantur, et motus libidinosi exsurgunt, ita ut more furentium, impetum passionum sectentur.12 Extendit manum suam cum illusoribus: id est, impius dominator et pastor subditis sibi vane applaudentibus cooperatur, consentit et commiscetur.

Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, id est, prompto animo consenserunt consilio præsidentis; tota nocte, id est durante vitiorum caligine, dormivit, id est, in voluptate et impia securitate quievit, coquens eos, id est, præsidens subditos igne pravitatis indurans, quia non præest in sollicitudine, neque attendit quam districtam ab eo Christus exiget rationem.13 Si enim unusquisque nostrum, secundum apostolicum documentum, debeat cum metu, timore ac tremore sui ipsius operari salutem:14 cum quanto metu et cura oportet prælatum sibi aliisque providere, cui tanto gravius instat periculum, quanto pluribus præest? Sed, heu! hoc multi non ponderant, de quibus Isaias inducit: Speculatores cæci, videntes vana et dormientes.15 Omnes calefacti sunt igne vitiorum, et devoraverunt judices suos, id est, frequenter persequuntur eos a quibus juste et caritative reprehenduntur. Non enim amat pestilens corripientem. Omnes reges eorum cecideruut. Inefficaces namque aliorum rectores toties cadunt, quoties peccant, quia peccatum ruina est a rectitudine rationis, a statu virtutis, ab erectione mentis in Deum.

Ephraim, id est præsidentes indigne, in populis ipse commiscebatur, id est, vulgo assimilantur in vili conversatione (quemadmodum dictum est: Erit sicut populus, sic sacerdos), quum tamen in Isaia dicatur:16 Princeps ea quæ digna sunt principe, cogitabit.17 Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. Sic omnis impœnitens, qui non excutit se a pulveribus terrenæ affectionis, sed jugiter jacet in uno latere, rebus caducis atque carnalibus inhærendo, est velut subcinericius panis, qui non vertitur in alteram partem. Verum qui audit Apostolum, Quæ sursum sunt quærite;1819 et Joannem, Agite dignos fructus pœnitentiæ: non est hujuscemodi panis sic sordidatus, sed panis mundus, de quo fatur Apostolus:20 Unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus.

Comederunt alieni robur ejus. Hoc fit, dum subversores et dæmones spiritualium bonorum vigore nos privant, ita ut vitiis tanquam effeminati vincamur, nec hostibus animæ reluctemur. Quocontra monet Apostolus ad Ephesios: Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus; induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.21 Jacobus quoque: Resistite (inquit) diabolo, et fugiet a vobis.22 Et ipse nescivit, id est, hanc suam calamitatem, dejectionem, depauperationem non pensavit, nec doluit. Sic multi paulatim evacuantur ac decidunt, nec attendunt: quia et spiritualia dona faciliter, et interdum imperceptibiliter, amittuntur. Sunt insuper aliqui qui adeo infirmantur, quod ægre ferunt, si eis dicatur quod a pristino fervore dilapsi sunt. Unde in Apocalypsi Dominus loquitur: Quomodo dicis, Quia dives sum, quum sis pauper, cæcus et nudus, miser et miserabilis?23 Memento itaque unde excideris, et pœnitentiam age. Sed et cani effusi sunt in eo, id est, usque in finem vitæ perstiterunt in malo.

Et factus est Ephraim, id est prælati vel in temporalibus fecundati, quasi columba seducta: quia nec propriam, nec gregis sibi commissi damnationem et excæcationem attendunt. Isti invocant humana præsidia, quæ per Ægyptum et Assyrios designantur, sed Dominus apprehendit astutos in astutia eorum. Væ eis, quoniam recesserunt a me. Æternaliter enim peribunt, nisi pœniteant. Vastantur quoque ab invisibilibus hostibus hæretici, qui Scripturam pervertunt, aut loquuntur contra Christum mendacia. Super triticum et vinum ruminabant. Hoc competit his qui post dominici corporis et sanguinis sumptionem crapulose viventes, usque ad ructum implentur.24

Postremo, quomodo sequentia beneficia Dei sint Christianis impensa, et qualiter ipsi vitia quæ subduntur, committant, ex dictis facillime patet.25

Footnotes

  1. Jer. x, 21. ↩

  2. Luc. VIII, 12. ↩

  3. Matth. VII, 15. ↩

  4. II Tim. III, 13. ↩

  5. Ps. LXXII, 7. ↩

  6. Job XI, 11. ↩

  7. Ps. LXVIII, 6. ↩

  8. Ps. CXVIII, 168. ↩

  9. Ps. XVIII, 15. ↩

  10. III Joann. 4. ↩

  11. II Cor. ii, 17. ↩

  12. Ephes. v, 18. ↩

  13. Rom. xii, 8. ↩

  14. Philipp.ii, 12. ↩

  15. Is. lvi, 10. ↩

  16. Osee iv, 9. ↩

  17. Is. xxxii, 8. ↩

  18. Luc. iii, 8. ↩

  19. Coloss. iii, 1. ↩

  20. I Cor. x, 17. ↩

  21. Ephes. vi, 10, 11. ↩

  22. Jacob. iv, 7. ↩

  23. Apoc. iii, 17; ii, 5. ↩

  24. Luc. xiii, 5. ↩

  25. Job v, 13. ↩

Chapter 18 of 32