Articulus 17
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVI : IN GUTTURE TUO SIT TUBA.
- LOQUITUR insuper Dominus ad Osee: In gutture tuo sit tuba, id est, per guttur tuum vocem tubalem forma clare et alte, prænuntiando quæ dico. Unde in Isaia habetur, Quasi tuba exalta vocem tuam;1 et in Psalmo, Exsultationes (id est jucundæ laudationes) Dei in gutture eorum. Quid autem clamandum sit, subditur: Quasi aquila, id est quidam similis aquilæ, scilicet Nabuchodonosor, qui propter suam atque suorum rapacitatem et velocitatem, vel ob suæ elationis altitudinem, aut regiam excellentiam, aquila nominatur. De quo Ezechiel scribit: Aquila una grandis magnarum alarum venit ad Libanum.2 De quo subditur: super domum Domini, id est, veniet super templum Jerusalem, ut destruat illud, pro eo quod transgressi sunt Judæi fœdus meum, id est testamentum quod pepigi cum patribus eorum, quod et promiserunt se observatos, dicendo ad Moysen:3 Omnia quæ præcepit Dominus, faciemus et erimus obedientes. Quidam per fœdus istud, intelligunt pactum quod Sedecias juravit regi Nabuchodonosor, utpote quod ei serviret sub tributo, quod postea rupit: de quo in Ezechiele dicitur, Qui dissolvit pactum, numquid effugiet?4 Unde et Nabuchodonosor, capto Sedecia, dixit ad eum: Deus tuus, qui odio habet iniquitatem tuam, tradidit te in manus meas. Sed prima expositio aptior est. Nam translatio Septuaginta interpretum sic habet: Pro eo quod transgressi sunt testamentum meum. Et legem meam prævaricati sunt: quia et duæ tribus tempore Manassæ idola coluerunt.5 Unde nec præcepta moralia, nec judicialia, nec cærimonialia servaverunt.67
Me invocabunt pro liberatione a Chaldæis tempore necessitatis, non ex caritate, sed ex servili timore : Cognovimus te, o Domine Deus, Israel, id est nos populus tuus qui dicimur Israel, quoniam nati de Jacob, qui dictus est Israel.8 Habuerunt enim isti notitiam quamdam de Deo, videlicet quod eduxit patres eorum de Ægypto.
Deinde Dominus ait : Projecit Israel bonum. Tanquam dicat : Quum non sequamini fidem et opera Jacob, sed cultum legemque Dei spreveritis, non estis digni Israel nuncupari. Unde apud Joannem Christus ait Judæis : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.9 Inimicus persequetur eum, id est Chaldæi :10 quod tempore Sedeciæ constat impletum.
Ipsi regnaverunt, et non ex me. Hoc aliqui exponunt de Saul. Unde Hieronymus dicit hic, quod Saul non ex Dei voluntate, sed populi errore factus est rex. Alii vero exponunt de Jeroboam primo decem tribuum rege, et successoribus ejus. Propter quod Beda dicit, quod populus contra Dei voluntatem elegit Jeroboam regem. — Verumtamen obviare videtur quod primo Regum legitur. Quum enim Samuel fudisset oleum super caput Saul :11 Ecce, ait, unxit te Dominus super hereditatem suam in principem. Postea, stante Saule in medio populi, locutus est Samuel :12 Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non est similis illi in omni populo. Iterum scriptum est, quod Saule uncto, immutavit ei Deus cor aliud, et prophetavit;13 item, quod erat vir electus et bonus, et non erat de filiis Israel melior illo.14 Denique tertio Regum scriptum est, quemadmodum Dominus per Ahiam prophetam dixit ad Jeroboam : Scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem partes;15 et iterum, Te autem assumam, et regnabis super omnia quæcumque desiderat anima tua.16 Proinde quum Roboam filius Salomonis, collecto grandi exercitu, vellet pugnare contra Jeroboam, ut reduceret decem tribus ad se, venit Semeias vir Dei, et Deo jubente locutus est Roboam ac populo : Non bellabitis contra filios Israel; a me enim factum est hoc. Dominus quoque promisit Jeroboam, quod ædificaret sibi domum fidelem, sicut fecit ipsi David, si custodiret mandata ipsius.1718
Quamvis ergo verba Hieronymi et Bedæ non reprobem, securius tamen puto, ut locus iste intelligatur de pessimis successoribus Jeroboam, qui intruserunt se ipsos, vel de Saule atque Jeroboam, pro eo tempore quo regia potestate abusi sunt. Præterea nec dicere audeo, quin Jehu, quem unxit adolescens missus ab Eliseo, Deo volente ad regnum promotus sit;19 sed postea Deum offendit vitulos adorando. Denique dici non potest, quin Salomon fuerit a Deo electus in regem ac principem, et tamen postea impiissime præfuit, reprobarique meruit : non tamen dico eum damnatum.
Principes exstiterunt isti jam dicti, et non cognovi, id est, non approbavi principatum eorum de tempore illo quo principabantur injuste. Argentum suum et aurum suum, id est de argento et auro, fecerunt sibi idola, in toto vel in parte aurea sive argentea, vel auro atque argento ornata, sicque divitiis a me concessis dire abusi sunt. Utriusque enim regni populus idola varia fabricavit, quia de duarum tribuum regno dixerat Isaias :20 Repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt. Ut interirent, id est, per Assyrios caperentur. Hæc dictio, ut, denotat hic concomitantiam, non causalitatem : neque enim idola fecerunt ut perirent, sed formationem idolorum consecutus est eorum interitus, sicut culpam sequitur pœna.
5 Projectus est, id est destructus ab Assyriis, vitulus tuus, id est duo aurei vituli. Ponit enim singulare pro plurali, quia Assyrii destruxerunt fana vitulorum cum vitulis. Simili modo dicitur in Psalmo : Dixit, et venit locusta, id est locustæ quamplurimæ.21 O'Samaria, id est, regio seu populus decem tribuum. Unde Samaria hoc loco non est nomen specialis urbis, sed regionis, quemadmodum et in Joanne ubi legitur: Venit mulier de Samaria haurire aquam. Illa enim mulier non erat de urbe dicta Samaria, sed de civitate Sichar, quæ alio nomine dicta est Sichem. Denique nullus aureorum vitulorum positus fuit in civitate vocata Samaria, sed unus in Bethel, alter in Dan.22 Iratus est furor meus in eos, id est contra decem tribus idololatras. Usquequo non poterunt emundari per pœnitentiam ab idololatria ista? quasi dicat: Mirum est quod vitium istud tam indelebiliter eis adhæret. Quia ex Israel, id est a Jeroboam Israelita, et populo ejus, et ipse, id est vitulus iste, est, ita quod ab aliis gentibus non sumpserunt culturam vitulorum aureorum, ut Baal et Astaroth a Sidoniis, Chamos a Moabitis, et Moloch ab Ammonitis. Artifex fecit illum vitulum aureum opere sculptorio sive fusorio; et non est deus vitulus ab artifice factus: non enim est animatus vel immortalis, sed res artificialis. De hoc multa dicuntur in libro Sapientiæ. Quoniam in aranearum tela erit vitulus Samariæ, id est, vituli aurei terræ Samariæ dissolventur, quemadmodum tela araneæ dissolvitur vento. Assyrii namque comminuerunt eos, et velut in pulverem redegerunt.
Quia ventum seminabunt, id est, vana idololatriæ opera exercebunt. Unde de verbis inanibus scriptum est in Job: Numquid finem habebunt verba ventosa?23 Et turbinem metent, id est, tribulationem et tempestatem captivitatis pro mercede recipient. Opus autem meritorium seu demeritorium, est quasi semen, merces vero est tanquam fructus seu messis. Culmus stans non est in eis. Culmus est stipula portans spicas, secundum quod in Genesi legitur Pharao vidisse septem spicas in culmo uno. Porro, ut Beda testatur, dum semina in terram projecta, vento corrumpuntur, et interiorem perdunt medullam, non possunt producere stipulam, nec stipula portat spicam de cujus granis fiat farina. In populo itaque decem tribuum dicitur non esse culmus stans, quoniam opera solida, fructuosa ac meritoria non habebant, sed ventum seminabant dumtaxat. Germen non faciet farinam, id est, operatio eorum nullam habebit prosperitatem, nec sortietur finem salubrem Quod si fecerit, id est, si aliquid prosperitatis eis evenerit, alieni comedent eam, id est, in usum Assyriorum redigetur;24 vel ab eis violabitur et destruetur.
Devoratus est Israel, id est ab adversariis pro magna parte occisus. Nunc factus est in nationibus, id est, in proximo est ut translatus de propria terra, inter gentes moretur, quasi vas immundum, ita ut contemptui habeatur, et viliter contrectetur. Quia ipsi ascenderunt ad Assur. Hoc explanatur dupliciter: primo, quod quondam miserunt legatos ad regem Assyriorum pro auxilio, magis sperantes in humano subsidio quam divino, propter quod meruerunt ab Assyriis postea captivari; secundo, quod ascenderunt ad Assyrios capti atque inviti. Onager solitarius sibi, id est, similis factus est onagro solitudinem diligenti, Ephraim, id est decem tribus: quoniam libertate sibi concessa abusus est. Nam sicut onager in eremo hinc inde vagatur sine jugo, sic decem tribus per diversarum gentium idololatriam vagabantur sine jugo legis divinæ. Onagri per deserta vagando pro refrigerio attrahunt ventum, quemadmodum apud Jeremiam legitur, Onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones :25 sic isti ventum humanæ defensionis attrahere sunt conati. Munera dederunt decem tribus amatoribus, id est Assyriis, cum quibus pacem amicitiamque habebant tempore Manahem regis Israel. Sed et mercede conduxerunt nationes Assyriorum ac Ægyptiorum, ut auxilium sibi impenderent.26 Unde superius dictum est : Abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem.27 Cujus pœna subjungitur : Nunc congregabo eos ad prælium contra nationes ut cadant; vel, Congregabo eos, id est, pariter obsideri faciam eos. Et qui- escent paulisper ab onere regis et principum, id est, interim non dabunt tributa regi Assyriorum et principibus ejus, donec capti ab eis, non jam tributa, sed se ipsos exhibeant ad omnem injuriam tolerandam, tanquam in extremam captivitatem perducti.
Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum. Non enim solummodo coluerunt vitulos in Bethel et Dan, sed in montibus quoque ac locis deliciosis coluerunt gentium deos. Factæ sunt ei aræ in delictum, id est, sacrificando in aris, gravissime deliquerunt. Scribam ei multiplices leges meas. Hoc legi potest dupliciter : Primo negative atque ironice, tanquam dicat Deus omnipotens : Quid prodesset, si leges meas multiplices, id est diversa præcepta legalia per Moysen data, videlicet præcepta moralia, judicialia, ac cærimonialia, iterum eis proponerem, vel alia adderem? Quod enim non obedirent, patet ex hoc quod toties leges has contempserunt. Ideo subditur : quæ velut alienæ computatæ sunt, id est, leges meas quasi ad ipsos non pertinentes atque extraneas abjecerunt. Præcepi enim ut mihi soli servirent, et in Jerusalem immolarent : cujus omnino fecerunt oppositum. Secundo legitur affirmative, eritque sensus : Scribam eis multiplices leges meas, id est, per Prophetas sanctos eas in scriptis redigam, et populo huic eas proponam. Hoc enim fecit Deus per Osee, Amos, etc.
Hostias offerent, et immolabunt carnes pecorum occisorum, et comedent hostias istas, vel alia quæque edulia, et Dominus non suscipiet, id est, acceptas seu placitas non habebit, eas. Pro quo sciendum, quod aliqui in decem tribubus colebant non solum falsos deos, sed etiam Deum, quemadmodum quarto Regum scribitur de Samaritanis.28 Aliqui autem eorum non colebant nisi verum Deum, secundum quod tertio Regum Dominus loquitur ad Eliam : Reliqui mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt curvata ante Baal. Aliqui vero eorum non nisi idola2930 coluerunt. De his autem qui Deum verum et idola coluerunt, quibus et tertio Regum ait Elias, Usquequo claudicatis in duas partes?31 nunc agitur. Horum quippe sacrificia, quamvis Deo oblata, Deo non placuerunt, propter idololatriæ admixtionem. Nemo enim potest duobus dominis servire; et teste Apostolo, Nulla conventio Deo cum idolis.32 Nunc recordabitur, id est, scire et considerare se demonstrabit Deus, iniquitatis, id est idololatriæ eorum, mox tradendo eos in captivitatem, et visitabit peccata eorum cetera per justa tormenta.33 Ipsi in Ægyptum convertentur, vel per affectum tempore obsidionis, vel ab Ægyptiis postulando auxilium, vel in servitutem tam vilem ac duram collabendo, sicut erat servitus Ægyptiaca quam perpessi sunt in Ægypto patres eorum. Quidam quoque eorum corporaliter intraverunt Ægyptum, et ibi habitaverunt, secundum Glossam.
Et oblitus est Israel factoris sui, id est, decem tribus non habuerunt salutarem atque formatam de Deo creatore suo notitiam, prout Moyses ait :34 Deum qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. Et ædificavit delubra, id est fana idolis in locis excelsis. Et multiplicavit Judas, id est populus subditus regibus ex semine David, videlicet tribus Juda, Benjamin et Levi, urbes munitas. Captis enim decem tribubus, studuerunt terram suam contra hostes munire per fortalitia et machinas varias, ne similia paterentur, ut patet quarto Regum. Et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius, id est domos. Hoc Beda et Glossa dicunt impletum tempore Ezechiæ, quando Sennacherib rex Assyriorum venit, et occupavit omnes urbes munitas in Juda, quemadmodum in Isaia et quarto libro Regum habetur.353637 Crudelitas autem et persecutio Sennacherib, nomine ignis designatur : nam quælibet gravis pœna solet per ignem significari. Plenius tamen videtur istud impletum tempore Sedeciæ, quando Chaldæi ipsam Jerusalem ceterasque urbes Juda incenderunt et destruxerunt.38 Itaque in principio et fine hujus capituli loquitur Propheta de captivitate regni Juda, in medio autem de decem tribuum captivitate. Ex quo innotescit, verum esse quod dictum est, scilicet quod nunc seorsum, nunc commixtim loquatur de utriusque regni statu et captivitate, quamvis pro majori parte loquatur de tribubus decem.
Footnotes
-
Is. LVIII, 1. ↩
-
Ezech. XVII, 3. ↩
-
Ps. CXLIX, 6. ↩
-
Ezech. XVII, 15. ↩
-
II Par. xxxiii, 9. ↩
-
II Par. XXXVI, 13. ↩
-
Exod. XXIV, 7. ↩
-
Gen. xxxii, 28. ↩
-
Joann. viii, 39. ↩
-
IV Reg. xxv. ↩
-
I Reg. x, 1. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Ibid. 9, 10. ↩
-
I Reg. ix, 2. ↩
-
III Reg. xi, 31. ↩
-
Ibid. 37. ↩
-
III Reg. xii, 24. ↩
-
III Reg. xi, 38. ↩
-
IV Reg. ix, 1, 6. ↩
-
Is. ii, 8. ↩
-
Ps. civ, 34. ↩
-
IV Reg. x, 29. ↩
-
Job xvi, 3. ↩
-
Gen. xli, 22. ↩
-
Jer. xiv, 6. ↩
-
IV Reg. xv, 19, 20. ↩
-
Osee v, 13. ↩
-
IV Reg. xvii, 33, 41. ↩
-
III Reg. xix, 18; ↩
-
Rom. xi, 4. ↩
-
III Reg. xviii, 21. ↩
-
Matth. vi, 24. ↩
-
II Cor. vi, 15, 16. ↩
-
Deut. xxxii, 18. ↩
-
Cf. IV Reg. xviii, 13; II Par. xxvi, 15; xxxii, 5. ↩
-
Is. xxxvi, 1; ↩
-
IV Reg. xviii, 13. ↩
-
IV Reg. xxv. ↩
Chapter 19 of 32