Skip to the text

Articulus 18

DE TROPOLOGICO INTELLECTU EJUSDEM CAPITULI OCTAVI.

MORALITER, Dominus ait prædicatoribus atque doctoribus : In gutture tuo sit tuba, id est, sonore, evidenter et fiducialiter prædica verbum Dei;1 ne timeas, sed secure et ordinate argue, obsecra, increpa in omni patientia. Unde per Isaiam Dominus ait : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem. Hinc in Actibus oravit primitiva Ecclesia : Da servis tuis, Domine, cum omni fiducia loqui verbum tuum. Christus quoque in Evangelio Jacobum et Joannem nominavit filios tonitrui, propter altisonam ac tubalem prædicationem eorum. Quid autem prædicandum sit, subditur : Quia aquila, id est diabolus, propter altitudinem elationis et naturalis ingenii perspicacitatem aquila appellatus, de quo testatur Abdias : Si exaltatus fueris ut aquila, detraham te, dicit Dominus; venit super domum Domini, id est, corda inobedientium Christianorum intravit ac possidet. Hi enim sunt domus Dei fide informi, et nomine tantum : proprie tamen non sunt domus Dei. Pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, id est evangelicam legem. Qui enim Christi mandata transgreditur, a dæmone inhabitari meretur; et nisi pœniteat, ejus tormentis æternaliter subjicietur. Me invocabunt, tempore necessitatis et angustiæ, id est ex servili timore potius quam sincera dilectione : Cognovimus te, Israel : id est, nos qui sumus christiana fide atque Baptismo insigniti, propter quod Israel dicimur, veram de te, o Deus, habemus notitiam. Dicunt enim se nosse Deum, quamvis factis negent : sed isti non merentur exaudiri. Qui enim declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.2 Projecit Israel bonum, id est, ecclesia malignantium sacramenta et beneficia Christi contemnit, vel non digne honorat, gratiam Dei amittit, christianæ sapientiæ negligit dignitatem ; non attendit quod nihil felicius Christiano, cui promissa sunt regna cœlorum. Nempe homo quum in honore esset, non intellexit.3 Inimicus persequetur eum, id est, diabolus, mundus, et caro tentabit superabitque eum. Qui enim divinæ gratiæ spoliatus est ope, omni vento passionum, omni impetu vitiorum, omni tentatione dejicitur, fiuntque novissima hominis illius pejora prioribus.4 Quocontra ait vir sanctus : Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant.5 De habitante quoque in adjutorio Altissimi scriptum est : Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis.6 Denique propter peccata populi christiani, Terra sancta hereditas nostra data est hostibus, cultoribus immundissimi canis. Insuper de indignis et ambitiosis principibus ac prælatis, qui se ipsos intrudunt, vel simoniace promoventur, non secundum voluntatem Dei legitimumque processum, loquitur Christus : Ipsi regna- verunt, et non ex me. Nemo enim digne ac deifice præsidens, assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron, ut dicitur ad Hebræos.78 Nam et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed ait: Qui major est vestrum, sit vester minister;9 et qui voluerit major inter vos fieri, erit minister vester. Isti non pensant verbum Chrysostomi: Quis est qui desiderat prælationem, nisi qui non timet judicium Dei? Quid namque periculosius, nisi illis præesse, ac Deo pro illis rationem exhibere, pro quorum salute passus est verus Deus Unigenitus Patris? Et si unusquisque scire confiterique debet, quod pro sui ipsius regimine insufficiens sit, quomodo potest velle multis præesse?

Principes exstiterunt, et non cognovi, id est per approbationem. Non enim utiliter, juste aut Deo placenter dominantur hominibus, qui se ipsos non subdunt divinis præceptis. De quibus scriptum est: Væ terræ cujus rex puer est, et principes mane comedunt.10 Quales vero esse debeant principes, Moyses tangit in Deuteronomio: Date, inquit, ex vobis viros sapientes et gnaros, quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, et ponam eos vobis principes.11

Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola. Hoc faciunt, qui de thesauris suis ædificant sibi habitacula, seu alia quæque artificialia, pretiosa, curiosa, vana, superflua, concupiscentias oculorum suorum, quæ in pauperum sustentationem piosque usus expendi debuerant. Sed quia per aurum sapientia, per argentum eloquentia designatur, illi de argento et auro suo faciunt sibi idola, qui falsa et frivola documenta inveniunt et proponunt, quibus dicitur: Sapientia et scientia tua decepit te.12

Projectus est vitulus tuus, id est caro lasciviens seu concupiscentia carnalis: quæ tunc projicitur, dum divinitus reprobatur, et in pulverem suum revertitur.13 Usquequo non poterunt emundari? Hoc Dominus ait, quasi admirans impœnitentiam et multiformem transgressionem Christianorum malorum. Impius namque quum in profundum peccatorum venerit, contemnit.14 De talibus scriptum est in Jeremia: Si mutare potest Æthiops pellem suam, et pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum.15 Unde rursus per Jeremiam loquitur Spiritus Sanctus: Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?16 Ideo autem multi non emundantur, quia ex Israel et ipse est, id est, princeps seu prælatus subditos non dirigens, sed subvertens, non instruens, sed corrumpens, est ex populo christiano: propter quod alii eum amplius imitantur, quam si esset penitus alienus et ethnicus; maxime vero nocet tanquam hostis domesticus. Quoniam in aranearum tela erit vitulus Samariæ: id est, omnis carnalis voluptas, et caro spurcissima subito tanquam tela araneæ resolvetur, putrescet, atque deficiet, juxta illud Sapientiæ: Transierunt omnia tanquam umbra præteriens. Et Isaias ait:17 Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri;18 exsiccatum est fœnum, et cecidit flos.

Quia ventum seminabunt, id est, opera vana et instabilia exercebunt, quæ Apostolus nominat opera carnis.19 Unde ait Scriptura: Impius facit opus instabile.20 Et turbinem metent, id est, pœnam et tribulationem pro præmio sortientur. Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet, secundum Apostolum;21 et qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem. Tales utique circumferuntur omni vento doctrinæ, et concupiscentiis serviunt, assimilanturque viro stulto qui ædificavit domum suam supra arenam.2223 Seminemus ergo opera virtuosa ac solida, de quibus metamus quietem ac pacem æternam.

Devoratus est Israel. Hoc fit, dum Christianus propria iniquitate occiditur atque consumitur, omne esse spirituale gratificans amittendo, in tantum ut quamvis se putet aliquid esse, tamen nihil sit.24 Nunc factus est in nationibus, id est conversationi infidelium parificatus per peccata innumera, quasi vas immundum, quum sit plenus sordibus vitiorum.25 Onager solitarius Ephraim: id est, transgressor legis divinæ superbus, onagro similatur, dum concessa libertate abutens, per omnium vitiorum diverticula vagus progreditur, prout Scriptura disseruit: Vir vanus in superbiam erigitur, et tanquam pullum onagri, se liberum natum putat.26 Sed utinam simus asinus talis de quo scriptum est in Genesi: Issachar, asinus fortis; vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum.27 Munera dederunt amatoribus suis. Sic multi dant dona adulatoribus laudatoribusque inanibus, et his a quibus cæco amore amantur, ut delectabilia sua vel beneficia adipiscantur.

Nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. Sic accidit nobis, quando Christus sub alis misericordiæ suæ nos colligit et defendit. Tunc enim divinæ dulcedinis gustu recreati, ab exterioribus molestiis repausamus, et ab onere ejus de quo ait Salvator:28 Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras; et Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates.29 De hujusmodi rege dicitur in Job: Ipse est rex super universos filios superbiæ.30 Sæpe enim concedit Deus servulis suis sabbatum mentis, ut respirent atque futuræ beatitudinis refectionem prælibent. Hinc enim Christus ait Apostolis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.31

Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum. Hoc agunt hæretici, sacrificantes extra Ecclesiam. Scribam ei multiplices leges meas. Sic Christus quotidie ad memoriam Christianorum reducit evangelicæ legis præcepta per prædicationes et scripta doctorum, quæ ipsi quasi extranea respuunt. Ipsi in Ægyptum convertentur, id est ad vitia et delectationes sæculi hujus: quibus contigit illud veri Proverbii: Canis reversus ad vomitum suum; et, Sus lota in volutabro luti.

Footnotes

  1. Tit. 1, 16. ↩

  2. Prov. xxviii, 9. ↩

  3. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

  4. Luc. XI, 26. ↩

  5. Ps. XVII, 38. ↩

  6. Ps. XC, 7. ↩

  7. Ibid. 5. ↩

  8. Hebr. v, 4. ↩

  9. Matth. xxiii, 11; xx, 26, 27. ↩

  10. Eccle. x, 16. ↩

  11. Deut. 1, 13. ↩

  12. Is. XLVII, 10. ↩

  13. Ps. ciii, 29. ↩

  14. Prov. xviii, 3. ↩

  15. Jer. xiii, 23. ↩

  16. Jer. iv, 14. ↩

  17. Sap. v, 9. ↩

  18. Is. XL, 6, 7. ↩

  19. Galat. v, 19-21. ↩

  20. Prov. xI, 18. ↩

  21. Galat. vi, 8. ↩

  22. Matth. vii, 26. ↩

  23. Ephes. iv, 14. ↩

  24. Galat. vi, 3. ↩

  25. Deut. i, 13. ↩

  26. Job xI, 12. ↩

  27. Gen. XLIX, 14, 15. ↩

  28. Joann. xII, 31. ↩

  29. Ephes. VI, 12. ↩

  30. Job xLI, 25. ↩

  31. Marc. VI, 31. ↩

Chapter 20 of 32