Skip to the text

Articulus 19

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI NONI:12 NOLI LÆTARI, ISRAEL.

D EINCEPS Propheta redarguit decem tribus. Noli lœtari intus in corde, o Israel, id est, decem tribus idololatræ, et noli exsultare, signa interioris lætitiæ foris monstrando, sicut populi, id est ut ceteræ nationes. Quasi dicat: Non habes causam gaudendi, sed multipliciter dolendi atque lugendi, magis quam gentiles, qui Dei notitiam non habuerunt, quibus nec data est lex scripta Mosaica: sicque gravius illis deliquisti, quia ut ait Salvator, Cui multum datum est, multum requiretur ab eo;3 et, Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, plagis vapulabit multis.4 Porro decem tribus gaudebant se esse similes nationibus aliis per hoc, quod proprios deos colebant. Unde putabant se in pace habitaturas in terra sua, quemadmodum aliæ gentes in suis provinciis pacifice habitabant; sed nunc dicitur eis ne hoc putent, quia sicut gravius peccaverunt, sic durius punientur. Quia fornicatus es a Deo tuo, id est, per idololatriam recessisti ab eo, quod est gravissimum scelus, et vilior atque ingratior factus es gentibus, quæ Deum nullatenus habuerunt. Dilexisti mercedem super omnes areas tritici, id est, temporalia bona, quæ in horreis reconduntur, videlicet triticum, per quod cetera ad victum pertinentia intelliguntur, amasti tanquam præmium idololatriæ tuæ. Nam pro cultu idolorum putabant sibi a diis suis temporalia condonari, sicut superius fassi sunt :5 Hæ mercedes meæ, quas dederunt mihi amatores mei.

Deinde Propheta mutat personam, quasi ad alios loquens : Area et torcular, id est blada et vina, quæ in horreo et torculari locantur, non pasoet eos, scilicet decem tribus : vel quia non creverunt, quando tempore Eliæ et Achab non pluit in terra Israel annos tres et menses sex, unde et tunc magna exstitit fames ;67 postmodum quoque sub Eliseo et filio Achab tanta fuit caristia, quod mulieres comederunt fructum ventris sui, sicut in libro Regum plenius recitatur :8 vel quia ablata sunt eis, præcipue ab Assyriis. Et vinum mentietur eis materialiter, id est, optatum atque speratum usum vini non consequentur, vino non nato vel ablato. Sicque vinum fuit eis deceptionis occasio atque materia, propter quod dicitur eis mentiri.

Non habitabunt in terra Domini, id est in terra quam Deus dedit patribus eorum tempore Josue, sed ab Assyriis capientur ac transferentur. Sicque non fame dumtaxat, sed captivitate quoque puniti sunt. Reversus est Ephraim in Ægyptum corde vel idololatriæ imitatione, ita quod in Ægyptum fugere peroptabant, et idololatriam Ægyptiorum sectabantur ; illorum quoque auxilium desideraverunt, pro quo miserunt in Ægyptum legatos, ut dicitur quarto Regum. Sicut per Israel, ita per Ephraim hoc loco accipiuntur decem tribus.9 Et in Assyriis, id est in terra Assyriorum translatus, pollutum, id est idolothyta seu idolis immolata, alia quoque cibaria in lege prohibita, comedit.

Non libabunt Domino vinum in terra Assyriorum, in qua sine altari et templo manebunt ; et non placebunt ei sacrificia eorum, quoniam contra præcepta legis omnia fecerunt, et idolis servierunt, quasi panis lugentium : id est, sacrificia eorum Deo displicuerunt, quia immunda fuerunt, sicut immundus est panis vel cibus lugentium mortuum, qui cibus comeditur in domo in qua jacet defunctus.10 Omnia enim cibaria quæ erant in domo in qua jacuit mortuus, reddebantur secundum legem polluta. Unde subjungitur : Omnis qui comederit eum, contaminabitur : quia tam cibus quam comestor fiebat immundus. Quod autem sacrificium decem tribuum fuerit Deo inacceptum, subjungitur : quia panis eorum, id est cibus quem offerent, animæ et vitæ corporali ipsorum prodest, quum eo vescuntur, sed Deo non placet pro hostia ; non intrabunt in domum Domini, id est, non ingredientur templum Jerusalem, in quo secundum legem sacrificia fuerunt offerenda.

Quid facietis in die solenni, et in die festivitatis Domini? id est, quia nunc dictum est quod vinum et triticum vobis subtrahentur, et capiemini, nec sacrificia vestra Deo placebunt, quomodo ergo implebitis præceptum legis de observatione diei solennis, in quo debetis coram Deo apparere non vacui, sed cum oblationibus et gaudio cordis?11 tanquam dicat : Tantus erit dolor, calamitas, atque penuria vestra, imo et pressura, Assyriis terram vestram intrantibus, quod non poteritis diem solennem Deo debite agere, atque implere implenda.

Præterea quid facturi sint, subditur : Ecce enim profecti sunt, id est proficiscentur : ponit namque præteritum pro præsenti more prophetico, propter certitudinem prophetiæ ; a vastitate, id est, præ tribulatione imminente fugerunt, qui poterant. Ægyptus congregabit eos, id est, in Ægyptum confugerunt, et ibi colligentur : sicque Ægyptus congregavit eos sicut locus congregat locata. Memphis sepeliet eos, id est, in urbe Ægypti dicta Memphis, quæ olim erat Ægypti metropolis, morientur ac sepelientur. Quidam exponunt hæc de reliquiis duarum tribuum, quæ Godolia occiso, cum Johanan filio Caree, dissuadente Jeremia, sed comitante, intraverunt Ægyptum, et ibi postea a Chaldæis occidebantur pro magna parte.1213 Desiderabile argentum eorum, id est thesauros quos ipsi amaverunt, vel bona quæ argento comparaverunt, scilicet villas et ornamenta villarum, urtica hereditabit, id est, operiet, ita quod villis destructis, infructuosæ ibi herbæ nascentur, et loca in quibus forsitan pretiosa quæque absconderunt, diu erunt inculta, ita quod spinæ et vepres ibi nascentur; lappa quoque erit in tabernaculis eorum residuis vel destructis, id est in locis ubi domus aliquando stabant. Per quod designatur captivitatis ac desolationis terræ longa protractio: quod totum referri potest ad terram decem tribuum ac duarum, quia post decem tribuum captivitatem ab Assyriis, itemque post duarum tribuum captivitatem a Chaldæis, manserunt regiones earum diu sine habitatoribus notabiliter multis.14

Venerunt dies visitationis, venerunt dies tribulationis, id est, tempus afflictionis decem tribuum (in quo quod meruerunt recipient) jam est impletum. Scitote Israel stultum, prophetam insanum, virum spiritualem. Hoc quod ait, Scitote, quidam dicunt esse unam dictionem, et quod in Hebræo sit una dictio. Eritque sensus: Scitote, id est, omnes agnoscite Israel, id est Israelitam, esse stultum, id est sine divinorum notitia, prophetam insanum, id est arrepticium seu diabolico spiritu prophetantem, virum spiritualem, id est maligno spiritu adimpletum. Sic ergo Osee loquitur contra falsos arrepticiosque decem tribuum vates, qui populo prospera promittebant, atque sanctorum Prophetarum verbis contradixerunt: quorum stultitia et insania patuit in captivitate decem tribuum. — Hieronymus vero exponit, ut Scito te, sint duæ dictiones, innuitque in Hebræo sic esse. Et est sensus: O Israel, id est, Israelita vel plebs Israelitica, quæ me aliosque Prophetas Spiritu Sancto impletos, te increpantes, tibique vera prænuntiantes, dixisti insipientes, insanos, et spiritu malo inflatos, jam nunc scito quod tu ipse sis stultus, id est sine intellectu, propheta insanus, promittendo tibi prospera in futurum, et de proprio corde inaniter vaticinando, et item vir spiritualis, id est spiritualibus revelationibus mendaciter occupatus. Frequenter autem loquitur Scriptura de populo quasi de una persona, quemadmodum Dominus ait in Exodo de filiis Israel:15 Dimitte filium meum, ut sacrificet mihi in deserto. — Vel sic: Scito te, Israel, stultum, id est, te ipsum cognosce insipientem, mihi non acquiescendo; agnosce etiam prophetam insanum, id est me quem reputabas insanum (eo modo quo principes dixerunt ad Jehu de adolescente quem miserat Eliseus, Quid venit insanus iste ad te?), et virum spiritualem, id est verum vatem, Spiritu Sancto inspiratum.16

B

Propter multitudinem iniquitatis tuæ, id est magna et multa, enormia et quasi innumera tua peccata, et multitudo amentiæ tuæ, id est, multiplicata est cordis tui excæcatio atque insania, ita quod incorrigibilis exstitisti, et nec signis, neque sermonibus, nec tormentis potuisti ab idololatria revocari, futura supplicia intueri, sanctisque Prophetis fidem adhibere. Peccata enim cor ipsum obtenebrant; et quanto anima in vitiis amplius habituatur, tanto difficilius edocetur, et irrationabilior in se ipsa efficitur.

C

Speculator Ephraim cum Deo meo propheta. Verba ista exponuntur dupliciter. Hieronymus enim, Beda et Glossa, exponunt hoc modo: Ephraim, id est Jeroboam Ephratæus, primus rex decem tribuum, speculator cum Deo meo, id est, a Deo vero et secundum ejus voluntatem constitutus est speculator populi Israel, propheta, id est, quantum ad hoc habuit Prophetæ officium. Nempe ad hoc Deus dedit principes et Prophetas, ut populum delinquentem erigerent, stantes firmarent, et universorum saluti intenderent. Unde Ezechieli Dominus loquitur: Speculatorem te dedi domui Israel.17 Sic ergo et Jeroboam a Deo factus est rex, ut speculator condignus esset populi sibi commissi;18 ipse vero plebem decepit, eam ad idololatriam inducendo. Ideo sequitur: laqueus ruinæ, id est, Jeroboam factus est populo illaqueator, ad ruinam peccati perducens, in omnibus viis , id est universis operibus, ejus*, id est populi vel propriis. Ipsius namque opera pessima, erant aliis exempla peccandi, et consiliis suis ac factis erat causa quod populi opera erant perversa.19 Unde superius dictum est: Laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Thabor.20* Insania*, id est idolum, cujus cultus est summa insania: et ipsum ex humani cordis insania factum est. Sicque vocatur insania, sicut effectus exprimitur nomine suæ causæ. Itaque, Insania ista posita est* in domo Dei ejus*, id est in Bethel, quæ interpretatur domus Dei. Unum enim aureorum vitulorum posuit in Bethel, alium in Dan.21 Vel, In domo Dei ejus, id est in populo decem tribuum, qui adhuc erat domus synagogaque Dei, quando Jeroboam fecit ac posuit vitulos in finibus populi hujus.*

Alii satis probabiliter exponunt sic: Speculator Ephraim, id est custos et annuntiator populi Ephratæi seu decem tribuum, cum Deo meo, id est secundum revelationem et voluntatem divinam, vel loquens cum Deo, est propheta verus ac spiritualis. Tanquam dicat: Veros Prophetas dedit Deus populo huic, qui sunt veri speculatores ejus, annuntiando quæ vera sunt, et saluti ejus sollicite intendendo. Unde Isaias loquitur de se ipso: Super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem.22 Et Habacuc ait: Super custodiam meam stabo.23 Laqueus ruinæ factus est Propheta talis populo Israel, non directe, sed occasionaliter, super omnes vias ejus, id est in omni actione populi. Decem enim tribus prædicationem sanctorum Prophetarum non solum spreverunt, sed insuper insidiabantur eis usque ad mortem, ita quod bona facta et sancta verba Prophetarum, erant eis occasio magnæ culpæ, laqueusque ruinæ: ex sua enim malitia inde scandalizabantur, unde debuerant emendari. Hinc et Apostolus ait: Christi bonus odor sumus in omni loco: aliis quidem odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem. Insania in domo Dei ejus. Per domum Dei, intelligunt templum Dei in Jerusalem: in quo fuit insania, quia et duæ tribus insanissima opera ibi fecerunt, Zachariam filium Joiadæ lapidando, et idola venerando tempore Joas et Achaz.

II Cor. ii, 15, 16.

II Par. xxiv, 21, 18; xxviii; IV Reg. xvi.

Profunde, id est ex deliberatione, enormiter et animo obstinato, peccaverunt decem tribus, sicut in diebus Gabaa: id est, quemadmodum peccaverunt filii Benjamin tempore judicum, vexantes concubinam Levitæ incredibili libidine usque ad necem: de quo facto nec pœnituerunt veraciter, sicut nec decem tribus de idololatria sua. Recordabitur iniquitates eorum. Et quid sit hoc, exponit subdendo: et visitabit, id est ulciscetur, peccata eorum: hoc est, Deus qui diu patientissime distulit pœnam, ita quod quasi oblitus videbatur eorum facinora, ostendet se intueri ac detestari crimina ista, tradendo decem tribus in manus Assyriorum.

Judic. xix, 25. iniquitates

C

10

Quasi uvas in deserto inveni Israel: id est, universo pene mundo ad idololatriam declinante, inveni, non utique a casu, sed clementer electum, et gratiose quæsitum, atque ex Ægypto deductum: reperi duodecim tribus Israel in deserto solitudinis quo ambulabant, quasi uvas, id est ceteris gentibus pretiosiores, uberiores, et Deo familiariores: quemadmodum in Deuteronomio inducitur: Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vastæ solitudinis. Quasi prima poma, id est primitivos fructus, ficulneæ, seu ficus primi temporis: ita quod sicut hujusmodi poma sunt delectabiliora, meliora, et avidius colliguntur, sic populus Israel fuit dilectus et præelectus populus Dei et germen ipsius, quemadmodum asserit Isaias: Vir Juda germen delectabile ejus. Hinc in Deuteronomio Moyses dixerat populo isti: Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus

Deut. xxxii, 10.

Is. v, 7.

Deut. vii, 6. peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. In cacumine ejus, id est in principio, vel altiori gratiæ statu, seu originali propagine populi hujus, qui per ficulneam designatur, vidi, id est, misericorditer cognovi, patres eorum, Abraham, Isaac et Jacob, qui fuerunt principium propagationis plebis istius, et posteris suis per gratiam altiores. Si enim totus populus Judæorum per modum arboris consideretur et velut una progenies, præfati Patriarchæ stabunt in vertice, quorum meritis et posteris misertus est Deus. Propter quod in Deuteronomio legitur : En Domini Dei tui cœlum est et cœli cœlorum, terra et omnia quæ in eis sunt ; et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos, elegitque semen eorum post eos.24

Ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, id est ad cultum idoli sic vocati, quod erat Deus Moabitarum : quando videlicet ad consilium Balaam missæ sunt mulieres Madianitæ, quæ facerent filios Israel secum peccare, et deum suum, videlicet Beelphegor, adorare, quemadmodum in Numeris habetur. Et abalienati sunt, id est a Deo per idololatriam alieni effecti, quidam eorum, non omnes, in confusione, id est in confusibili ac inordinatissima veneratione Beelphegor : tuncque corporaliter fornicabantur cum prædictis mulieribus, edebantque de sacrificiis idoli Phogor, juxta illud Psalmi, Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.25

Et abominabiles facti sunt, sicut ea quæ dilexerunt, id est idola quæ coluerunt.26

Nam sicut idola naturali vita corporalique sensu carent, dicente Psalmista, Oculos habent, et non videbunt, etc.2728 ; sic ipsi vita gratiæ et spirituali sensu privati sunt. Unde ait Scriptura :29 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

Ephraim, id est populus decem tribuum, quasi avis avolavit, id est, a propria terra velociter ductus est per captivitatem in terram Assyriorum. Ponit autem præteritum pro futuro. Gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu. Hoc dupliciter legitur. Primo sic : Gloria eorum, id est gloriatio decem tribuum, fuit a partu, id est de hoc quod multos procreaverint filios, quorum procreatio, per partum, uterum et conceptum significatur : sicque jactabant se quod populum regni Juda multitudine vincerent, feminasque fecundas haberent. Secundo sic : Gloria eorum, id est, gloriatio eorum etiam avolavit a partu, etc., id est a filiis ipsorum, ita quod filii quoque destituti sunt divinæ protectionis auxilio, et ab hostibus capti. Quod et si enutrierint filios suos, id est, quamvis eos ad incrementum perduxerint, absque liberis eos faciam in hominibus, id est, filios eorum ab Assyriis permittam interfici. Quidam autem referunt ista ad pressuram et calamitatem Israel quam ab Hazaele rege Syriæ passi sunt, qui eos dirissime devastavit, ut dicitur quarto Regum.

Sed et væ eis quum recessero ab eis. Huic loco paululum immorari oportet.30 Dicunt enim frater Raimundus, in lingua Hebræa multum peritus, et Lyra, quod locus iste sit unus de punctis veteris Testamenti, a Judæis incredulis post Christi adventum corruptis. Unde secundum eos, vera littera hæc est : Quia etiam væ eis, incarnatio mea de eis. Probationem hujus prosequitur Lyra. Exponunt ergo hanc partem de populo Juda a Romanis vastato, ita quod Osee ex occasione captivitatis decem tribuum, occasionaliter loquitur de destructione Judæorum a Romanis, eo quod Filium Dei ex ipsis incarnatum abjecerunt. Ait ergo Unigenitus Dei per Prophetam : Væ eis, id est, temporalis captivitatis afflictio, atque æternæ damnationis illatio, instat Judæis ; incarnatio mea de eis, id est, ex Virgine de eorum stirpe progenita, humanam carnem assumpsi. Huic autem assertioni concordat, quod translatio Septuaginta interpretum ac Theodotionis, sic continet : Sed et væ eis est, caro mea ex eis. Ex quibus arguitur, quod Christus sit Deus et homo in unitate Personæ. Verum, ut recitat Lyra, Rabbi Salomon adinvenit quamdam solutionem ad hæc, dicens quod in Hebræo scriptum sit: Væ eis quum recessero ab eis. Hieronymus quoque hoc dicit. Sed ad hoc respondet Lyra, quod littera ista corrupta fuit antequam Hieronymus transtulit. — Porro Hieronymus et alii communiter exponunt hæc de decem tribubus, ut sit sensus: Væ eis quum recessero ab eis, id est, quum auxilium meum eis subtraxero, et adversariis suis ipsos tradidero: imo æternum væ eis, dum Deus gratiam in præsenti, et gloriam in futuro eis abstraxit.

Ephraim, ut vidi, Tyrus erat: id est, olim populus decem tribuum fuit tantæ multitudinis, abundantiæ et excellentiæ, quando videlicet Jeroboam primo elegerunt in regem, et nondum idololatriam inciderunt, quod Tyro similes erant; fundata in pulchritudine, id est, quæ Tyrus posita fuit in maxima excellentia in introitu maris. Quanta enim fuerit gloria Tyri, Ezechiel diffuse prosequitur. Et Ephraim educet ad interfectores, id est Assyrios vel Hazaelem Syriæ regem, filios suos.31 Non sponte, sed necessitate compulsi, patres cum filiis tradiderunt se hostibus.

Consequenter Propheta precatur vel prænuntiat, auferri decem tribubus occasionem superbiæ: jam enim prædictum est, quod de multitudine prolis inaniter gloriabantur. Da eis, Domine, id est, rogo ut des, vel dabis. Propheta enim hæc orat zelo justitiæ et caritatis affectu, ne superbiendo gravius peccent; vel prænuntiat ea more prophetico. Quid dabis eis? Cur quærit, nisi ut audientes reddat attentos? Et respondet: Da eis vulvam sine liberis, id est conjuges infecundas, et ubera arentia, ut nec concipiant, nec lactent infantes. Quod in multis feminis illorum erat impletum: nam et Hazael scidit prægnantes.32

Omnes nequitiæ eorum in Galgal: id est, decem tribus peccata sua multipliciter commiserunt in loco qui dicitur Galgala, ubi Josue populum circumcidit, quievit, et arcam ad tempus reposuit, ut patet33 in libro Josue. Propter quod filii Israel, propter loci hujus solennitatem coluerunt in eo idola sua, et alia innumerabilia commiserunt facinora. Quia ibi exosos habui eos, non quoad naturam secundum se consideratam, sed ut tot peccatis contaminatam. Odio quippe sunt Deo impius et impietas ejus;34 sed impietas secundum se oditur a Deo, impius vero ratione impietatis, qua Deo dissimilis redditur. Similitudo enim causa amoris, et dissimilitudo odii causa est. Non quod in Deo sit rancoris affectus, quum ipse sit essentialiter amor seu caritas; sed odire asseritur eos quos detestatur et reprobat. Denique constat ex his, quod dum beneficiis Dei abutimur, expediens est ut tollantur a nobis, ne abutendo damnabilius pereamus. Unde de lingua, quæ data est ad laudandum Deum, et ad proferendum utilia, orat Psalmista: Muta fiant labia dolosa.35 Itaque, Exosos habui eos propter multitudinem adinventionum ipsorum, id est innumera vitia, quæ ex propria cogitatione conceperunt et effectui manciparunt.36 De domo mea ejiciam eos, id est de terra Israel quam eis concessi, vel domibus et urbibus suis sibi a me collatis.

Non addam ut diligam eos, id est, de captivitate ista non redimam eos, sed usque in finem sæculi derelinquam. Dicitur autem Deus diligere eos quibus benefacit. Simpliciter vero loquendo, diligit eos quos ad bona gloriæ præordinavit, quibus in præsenti dat bona gratiæ gratum facientis. Propterea, si nunc aliquem temporaliter puniat usque ad mortem, hanc tamen punitionem ordinat ad bonum animæ ejus, videlicet ne æternaliter pereat, sed purgatus et castigatus gratiam sortiatur, dicitur eum diligere. Sic autem non afflixit decem tribus; sed temporaliter ac æternaliter eas reliquit pro majori utique parte, quia nec in captivitate pœnituerunt, nisi pro modica parte, ut dictum est, et ex libro Tobiæ aliqualiter elici potest:37 ideo non addit diligere eos. Omnes principes eorum recedentes.

16

Percussus est Ephraim ab hostibus, et partim occisus, partim translatus, vulneratus aut venditus; radix eorum exsiccata est, id est, virtus generativa ipsis pro parte ablata est. Vel per radicem intelligitur omnipotens virtus Dei, in qua primo erant quasi in radice fundati : quæ dicitur exsiccata, non in se, sed quantum ad eos, quibus cessavit rorem gratiæ, vim prolificandi, ac cetera beneficia consueta influere. Vel radix sunt sancti Patriarchæ, qui malis filiis non subvenerunt. Fructum nequaquam facient, meritorie operando, aut filios generando : quod non est de omnibus universaliter intelligendum, alioquin tota gens illa jam defecisset. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum, id est eorum carissimos filios. Unde jam dixit : Absque liberis eos faciam. Abjiciet eos Dominus Deus meus de propria terra in Assyrios, quia non audierunt eum, id est, præceptis divinæ legis et verbis Prophetarum non obedierunt; et erunt vagi in nationibus, habitando inter gentiles in locis non propriis, et per diversos errores atque peccata vagando. Postremo multa eorum quæ circa finem hujus capituli dicta sunt, Judæis qui Christum crucifixerunt, posterisque eorum convenienter aptantur. Illi enim a Romanis gravissime arctabantur; et Deus habuit eos exosos propter multitudinem adinventionum suarum contra Christum. Ejecit quoque eos de domo sua, id est de Jerusalem et Judæa; nec addidit eos diligere, sed usque in finem eorum desolatio permanet. Omnes etiam principes eorum, puta pontifices, fuerunt recedentes a Christo. Sed et radix eorum quodammodo exsiccata est; nec faciunt fructum virtutum, sed sunt arbores steriles. Abjecit insuper eos Dominus Deus, quia non audierunt vocem ejus, nec Christi prædicationem receperunt, dicentes: Non est hic homo a Deo. Unde usque in præsens sunt vagi in nationibus.38

Footnotes

  1. II Petr. II, 22; ↩

  2. Prov. XXVI, 11. ↩

  3. Ibid. 47. ↩

  4. Luc. xII, 48. ↩

  5. Osee II, 12. ↩

  6. III Reg. xvii, 1 et seq.; ↩

  7. Jacob. v, 17. ↩

  8. IV Reg. vi, 25-30. ↩

  9. IV Reg. xvii, 4. ↩

  10. Num. xix, 14. ↩

  11. Exod. xxiii, 15; xxxiv, 20. ↩

  12. Jer. xli, 18, 17; xliii, 5-7. ↩

  13. Jev. xli, 18, 17; xliii, 5-7. ↩

  14. retributionis ↩

  15. Exod. IV 23; v, 1. ↩

  16. IV Reg. IX, 11. ↩

  17. Ezech. III, 17. ↩

  18. III Reg. xii, 28 et seq. ↩

  19. * alias super omnes vias ↩

  20. Osee v, 1. ↩

  21. III Reg. xii, 29. ↩

  22. Habac. ii, 1. ↩

  23. Is. xxi, 8. ↩

  24. Deut. x, 14, 15. ↩

  25. Num. xxv, 1-3; xxxi, 16. ↩

  26. Ps. cv, 28. ↩

  27. Ps. cxiii, 5, sec. ↩

  28. Hebr. ↩

  29. Hebr. , 8. ↩

  30. IV Reg. x, 32, 33. ↩

  31. Ezech. xxvi-xxviii. * interfectorem ↩

  32. IV Reg. viii, 12. ↩

  33. Josue v, 3, 9, 10. ↩

  34. Sap. xiv, 9. ↩

  35. Ps. xxx, 19. ↩

  36. * alias malitiam ↩

  37. Tob. i, 12; xiii, 8. ↩

  38. Joann. IX, 16. ↩

Chapter 21 of 32