Skip to the text

Articulus 20

EXPLANATIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI NONI.

PER Israel legem Dei abjicientem, significantur mali Christiani, falsi religiosi, atque hæretici. Quibus nunc dicitur: Noli lætari, Israel, noli exsultare, id est, nec intus nec foris gaudete, sicut populi, id est, quemadmodum lætari possunt qui humane ac rationabiliter conversantur; quia fornicatus es a Deo tuo, id est, præceptis Christi non obtemperasti. Mali itaque non habent in se causam justæ lætitiæ, sed incumbit eis dolere ac plangere; nec gloriari vel jactare se habent de hoc quod sunt christiani, sed humiliari et contristari, quod fidem Christi non adornaverunt operibus, et solo nomine seu fide informi christiani consistunt. Et idem exstat judicium de falsis religiosis, sub habitu spirituali cor sæculare atque carnale gerentibus: quibus dicit Jeremias: Scito et vide quia malum et amarum est te reliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te.1 Jacobus quoque: Risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.2 Verumtamen isti exsultare possunt et debent in spe miserationis divinæ et in operibus pœnitentiæ, gratias Domino referentes quod non statim quum peccaverunt tam graviter, vindicavit in eis. Dilexisti mercedem super omnes areas tritici. Hoc secundum sensum in præcedenti articulo positum faciunt, qui actum prædicationis, vel cetera opera spiritualia ex suo genere bona, exhibent fine præpostero, scilicet propter commodum temporale et corporales divitias: cujus oppositum dicit se fecisse Apostolus;3456 quoniam temporalia et corporalia, ad bona divina ac spiritualia quasi ad finem sunt referenda: cujus oppositum agunt avari atque hypocritæ, imitantes Pharisæos, qui ut ait Salvator, devorant domos viduarum sub prolixæ orationis obtentu.78

Area, id est, Ecclesia Dei, in qua velut in horreo continentur fideles et sacramenta ac alimonia animarum. Unde Joannes Baptista dicit de Christo:9 Triticum congregabit in horreum suum. Et Isaias loquitur Synagogæ: Tritura mea et filia areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, annuntiavi vobis.10 Et torcular, id est passio Salvatoris vel persecutio adversitatis. Unde habetur in Isaia:11 Torcular calcavi solus. Non pascet eos: quia instructionem bonorum non advertunt; nec participes sunt meritorum Ecclesiæ, quum sint extra caritatem; nec dicere possunt cum Psalmista, Particeps ego sum omnium timentium te;12 nec sortiuntur effectum, fructum seu meritum dominicæ passionis, quoniam sacramenta Christi non venerantur, neque suscipiunt ea reverenter. Insuper per adversa non purgantur, quia non sustinent ea patienter. Et vinum mentietur eis. Per vinum intelligi potest sanguis Christi, sub vini speciebus contentus: qui dicitur eis mentiri, dum ejus potatione damnationem potius quam salutem merentur. Qui enim biberit calicem Domini indigne, judicium sibi bibit, et reus erit sanguinis Christi.13

Non habitabunt in terra Domini, id est in Ecclesia triumphanti seu patria, de qua cantatur: Credo videre bona Domini in terra viventium.14 Propter quod scriptum est: Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.15 Nunc quoque non habitant per caritatem et sanctam conversationem in Ecclesia militanti, nec actualiter perfecteque pertinent ad mysticum corpus Christi, quemadmodum de talibus fert Joannes in prima sua Canonica: In nobis erant, sed non erant ex nobis.16

Reversus est Ephraim, id est, mundana sibi adaugens est quilibet Christianus, in Ægyptum, redeundo ad sæcularem vitam et priores ignorantiæ tenebras. Quocontra admonet in prima sua epistola Petrus:17 Succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecti, sperate in eam quæ vobis offertur gratiam, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ tenebris, sed secundum eum qui vos vocavit, Sanctum: et ipsi sancti in omni conversatione sitis. Et Paulus:18 Nolite, inquit, conformari huic sæculo. Tales sunt carnales ac tepidi religiosi, qui exterioribus consolatiunculis gaudent. Et in Assyriis pollutum comedit. Assyrii interpretantur dirigentes: per quos intelliguntur prudentes hujus sæculi, de quibus ait Salvator, Filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt;19 et Jeremias, Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.20 Inter hos comedit pollutum, qui illorum peccatis communicat opere aut consensu, vel non corrigit quum potest et debet. Unde hortatur Apostolus: Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis.21

Non libabunt Domino vinum. Per vinum frequenter designatur sapientia, quæ est notitia sapida. Qui ergo per sapientiam sibi concessam Deum non veneratur, neque fructuose ea perutitur, non libat Domino vinum, sed dicitur ei illud Isaiæ:22 Vinum tuum mixtum est aqua. Et non placebunt ei sacrificia eorum ex parte offerentium. Qui enim non est in caritate, nihil facit Deo acceptum seu meritorium. Et quamvis sacrificium novæ legis, videlicet Sacramentum altaris (quod pluraliter sacramenta et sacrificia dicitur propter pluralitatem specierum sub quibus consistit), sit semper placitum Deo ex propria dignitate, tamen ex parte indigne offerentium dicitur non placere, quamvis in se placeat, quoniam peccat qui offert imparatus. Quasi panis lugentium luctu inordinato pro temporalium amissione vel de profectu alterius. Talium enim panis, id est lacrimæ, seu operatio, Deo non placent. — Denique in præcedenti articulo verba ista ad litteram exposita sunt, ita quod per panem lugentium, designatur cibus deflentium mortuum. Sed nunc addam quod ibi omisi. Hieronymus enim, per panem lugentium, litteraliter intelligit sacrificium legis quod offerebatur pro mortuis.23 Unde Glossa ait : Apud Judæos sacrificium pro mortuo offerebatur, quæ oblatio panis lugentium dicitur, quia a lugentibus offerebatur. Quum autem quis de illo comedebat, ipse immundus et sacrificium immundum dicebatur.

Quid facietis in die solenni, in quo deberetis cum speciali devotione Deo vacare, et negligentias dierum ferialium recuperare? quasi dicat : Dies solennes non expenditis fructuose. Ecce enim profecti sunt, id est, ab ecclesiastica unitate et caritate recesserunt, a vastitate, id est propter adversitatem tentationis seu persecutionis. De quibus in Evangelio scribitur :24 Quia ad tempus credunt, et tempore tentationis recedunt. Ægyptus congregabit eos. Ægyptus figura est mundi hujus, qui totus in maligno positus est :25 eos autem qui a Deo recedunt, recipit mundus. Desiderabile argentum eorum, id est sæcularem prudentiam quam dilexerunt, urtica hereditabit, id est pœnalis punctura damnationis : quia ut dicit Apostolus ad Romanos, Prudentia carnis, mors est ;26 lappa, id est spina seu remorsus conscientiæ, in tabernaculis, id est cordibus eorum. Synderesis enim remurmurat malo ; et dum impii intra se redeunt, non veram mentis quietem seu tranquillitatem, sed conscientiæ remorsum inveniunt.

Venerunt dies visitationis. Dies enim mortis et particularis judicii, singulis nobis indesinenter propinquat. Propter quod Jacobus dicit : Ecce judex ante januam adsistit.27 Scito te, o Israel, stultum : id est, tu, Christiane, qui fide, non caritate et opere, christianus es, nosce te esse stultum, quia non habes sapientiam veram, illam quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti, de qua Sapientiæ primo inducitur : In malevolam animam non introibit sapientia.28 Scito quoque te esse prophetam insanum, dum tibi longam vitam promittis, dicens illud Lucæ : Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos ; requiesce, comede, bibe, epulare.29 Tali enim dicitur : Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te : quæ autem parasti, cujus erunt ?30

Speculator Ephraim, id est prælatus Ecclesiæ, cum Deo meo propheta, id est, a Deo quasi propheta effectus est, dum populo futura prædicit, videlicet universale judicium, gaudia Beatorum, et pœnas reproborum. Vel est propheta, exponendo Scripturas et interpretando. Sic enim, secundum Ambrosium, Apostolus loquitur de Prophetis, dicendo : Prophetæ duo vel tres dicant, et ceteri taceant;31 itemque, Potestis per singulos prophetare.32 Laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus. Hoc intelligi potest de prælato malo et bono. Malus enim prælatus, est aliis directe laqueus ruinæ, quos male agendo, vel debita omittendo, subvertit. Bonus quoque prælatus est aliis laqueus ruinæ occasionaliter et indirecte, quoniam multi sunt qui ejus justitiam ferre non possunt, in quibus veritas parit odium, et suo superiori rebelles sunt. Insania, id est gravis error, irrationabilis vita, et bestialis concupiscentia, sunt in domo Dei ejus, id est in congregatione talis prælati, quæ merito esset Ecclesia Dei per caritatem, sed sola fide Ecclesia est. Qui enim bono carent prælato vel ei resistunt, multis modis insaniunt.

Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Hoc competit omnibus qui ex proposito, deliberatione, habitu vitioso, animo indurato, Deum offendunt, qui difficulter sanantur; qui autem peccat ex sola ignorantia, infirmitate vel passione, sanatur faciliter.

Quasi uvas in deserto inveni Israel, id est electos gentiles mihi pretiosos et caros, quos post passionem per Apostolos ad fidem converti. In cacumine ejus, id est in præcipuo statu seu principio militantis Ecclesiæ, vidi patres eorum, id est Apostolos, qui eos spiritualiter genuerunt in Christo, sicut ad Galatas scribit Apostolus: Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.33 Ipsi autem, non iidem numero, sed quidam de fide ipsorum, intraverunt ad Beelphegor. Tales sunt avari, gulosi et lubrici, quorum deus est vel aurum, vel venter, aut venus:34 qui abalienati sunt a Deo et abominabiles, sicut ea quæ colunt ac diligunt.

Ephraim quasi avis avolavit: id est, talium quilibet celeriter a Deo recessit, tanquam levis et vagus: quorum gloria est a partu et ab utero, id est in actibus venereis seu multitudine filiorum carnalium, qui plerumque filiis suis privantur. Ephraim ut Tyrus erat, id est, ecclesia malignorum olim in Baptismo vel postea, erat tanta gratia totque virtutibus adornata, quot terrenis divitiis Tyrus quondam abundavit; Ephraim educet ad interfectores filios suos, id est, dæmonibus animarum occisoribus exponit posteros suos seu imitatores, quos in propriis fovet peccatis, quemadmodum scriptum est:35 Dimiserunt reliquias suas parvulis suis. Hoc faciunt et mali prælati, pestiferique doctores, de quibus dicitur: Cæci sunt et duces cæcorum.36 Hi pariter cadunt in lacum gehennæ, traduntque se ipsos adversariis suis dæmonibus, quibus dant locum.

Omnes nequitiæ eorum in Galgal, id est in volutabro vel cœno carnalis seu turpis affectionis, ex qua prodeunt vitia. Galgal autem interpretatur revelatio, vel volutabrum. Ibi exosos habui eos: quoniam propter interiorem immunditiam displicent Deo homines operaque eorum. De domo mea ejiciam eos, id est de societate electorum militantis ac triumphantis Ecclesiæ. De militanti quippe Ecclesia scribit Timotheo Apostolus: Scias quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.37 Non addam ut diligam eos, quoniam æternaliter damnabuntur. Omnes principes eorum, id est negligentes prælati ac impii dominatores, sunt recedentes a Deo per culpam, quærentes semetipsos potius quam aliorum salutem.

Percussus est Ephraim, id est, mali Christiani per peccatum læsi sunt a diabolo, et in naturalibus vulnerati, atque ad opera bona ineptiores effecti. Radix eorum, id est gratia, in qua fuerant radicati, exsiccata est, id est destructa, quia non habuit humorem bonæ operationis se conservantis, nec divinæ pietatis influentia est compluta: quod contigit ex eorum negligentia. Unde et pœnitens ait in Psalmo: Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.38 Fructum nequaquam facient: quoniam nemo potest sine gratia promereri, vel fructus spirituales producere, de quibus ad Galatas dicit Apostolus:3940 Fructus Spiritus est: caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, etc. Quod et si genuerint spiritualiter vel carnaliter sibi similes in peccatis, ita quod patrem sequatur sua proles, interficiam amantissima uteri eorum, id est, eos quos maxime dilexerunt, et ex utero suo, id est corde per instructionem pestiferam, vel ventre per carnalem propagationem, genuerunt in esse naturæ aut culpæ seu utroque, occidam, omne spirituale ac beatificum esse subtrahendo, eosque damnando, ita quod spiritualiter nihil erunt, imo et nihil respectu ultimi finis et electorum, qui esse gratiæ vel gloriæ sunt sortiti.

Footnotes

  1. Jer. II, 19. ↩

  2. Jacob. IV, 9. ↩

  3. Act. xx, 33-35; ↩

  4. I Cor. IV, 12; ↩

  5. I Thess. II, 9; ↩

  6. II Thess. III, 8. ↩

  7. Luc. XX, 47. ↩

  8. Marc. XII, 40; ↩

  9. Matth. III, 12. ↩

  10. Is. XXI, 10. ↩

  11. Is. LXIII, 3. ↩

  12. Ps. CXVIII, 63. ↩

  13. I Cor. XI, 27, 29. ↩

  14. Ps. XXVI, 13. ↩

  15. Ps. V, 6. ↩

  16. I Joann. II, 19. ↩

  17. I Petr. I, 13-15. ↩

  18. Rom. XII, 2. ↩

  19. Luc. XVI, 8. ↩

  20. Jer. IV, 22. ↩

  21. II Cor. VI, 17. ↩

  22. Is. I, 22. ↩

  23. Is. XI, 2. ↩

  24. Luc. VIII, 13. ↩

  25. 1 Joann. V, 19. ↩

  26. Rom. VIII, 6. ↩

  27. Jacob. V, 9. ↩

  28. Sap. I, 4. ↩

  29. Luc. XII, 19. ↩

  30. Ibid. 20. ↩

  31. 1 Cor. XIV, 29. ↩

  32. Ibid. 31. ↩

  33. Galat. IV, 19. ↩

  34. Philipp. III, 19. ↩

  35. Ps. XVI, 14. ↩

  36. Matth. XV, 14. ↩

  37. I Tim. III, 15. ↩

  38. Ps. CI, 5. ↩

  39. Galat. V, 22. ↩

  40. Luc. VIII, 6. ↩

Chapter 22 of 32