Skip to the text

Articulus 21

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI DECIMI : VITIS FRONDOSA ISRAEL.

HOC loco ostendit Propheta qualiter decem tribus beneficiis Dei abusæ sint. Et ut earum ingratitudo clarius innotescat, primo inducit quales olim erant dono piissimi Dei. Vitis frondosa Israel, id est Synagoga seu domus aut familia decem tribuum : de quibus Propheta nunc specialiter tractat, quamvis quod dicit, toti duodecim tribuum Synagogæ olim convenerit, quæ fuit similis vineæ pulchræ, frondibus ac uvis fecundæ. Habuit enim multas personas tanquam frondes vel uvas, erantque personæ illæ fructibus virtutum ornatæ, antequam idololatria tempore Jeroboam subintravit. Propter quod subditur : Fructus adæquatus est ei, id est, secundum multitudinem ac pulchritudinem suam, fructum protulit operum bonorum, ita quod numero hominum et merito vitæ proportionabiliter crevit, maxime tempore David et Salomonis. Vel, Fructus adæquatus est ei, quoniam terra eis concessa, fertilissima fuit, et populo sufficientiam terræ nascentium protulit. Sed prima expositio melior est, quoniam Septuaginta interpretum translatio talis est : Fructus multus in ea.

Denique, pro eo quod nostra translatio continet, Vitis frondosa Israel, Aquila transtulit, Vitis aquosa Israel : quod secundum Hieronymum, in malam partem accipitur, pro his qui cultu Dei relicto, venerati sunt idola. Vitis enim aquosa nisi fuerit a vinitore putata, tota in frondes excrescit, et humorem quem debuit in vina mutare, superflua foliorum ac frondium extensione dispergit. Totæ erant decem tribus crescentes in multitudinem hominum, sed fructum bonæ conversationis Deo agricolæ non exhibentes : quia pro eo quod debuerunt facere uvas, fecerunt labruscas.1 — Solet autem populus Israel nomine vineæ designari : sicut in Psalmo, Vineam de Ægypto transtulisti;2 et in Jeremia, Pastores multi demoliti sunt vineam meam;3 et in Isaia, Vinea Domini Sabaoth, domus Israel.4 De qua in Evangelio ait Salvator :5 Homo quidam plantavit vineam, et locavit eam agricolis.6 Quæ quondam in tantum fuit frondosa, ut dicat Psalmista : Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.7

Deinde scribitur ingratitudo atque abusio vineæ hujus. Secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, id est, quo copiosior fuit in divitiis et multitudine populi, eo plura construxit altaria ad idola honoranda; juxta ubertatem terræ suæ, id est secundum quod terram fertilissimam possidebat, exuberavit simulacris, id est, plurimis idolis abundavit, diversarum gentium deos colendo, ut dictum est.8

Divisum est cor eorum. Hoc dupliciter elucidatur. Primo, secundum Hebræos, qui (ut refert Hieronymus) dicunt quod quamdiu reges decem tribuum et ipsæ tribus pari consensu idola honorabant, non venit captivitas : quia tunc culpa populi aliquo modo excusabatur propter imperium atque tyrannidem regum, inducentium subditos ad idololatriam, imo et prohibentium ne irent ad sacrificandum in Jerusalem Domino.9 Ultimus vero rex Israel dictus Osee, qui licet fecerit malum coram Domino, non tamen sicut patres ejus, ut legitur quarto Regum, præcepit ne vituli aurei tanto studio colerentur;10 sed dedit licentiam populo eundi et sacrificandi in Jerusalem : cui populus contradixit. Sicque divisum fuit cor populi a corde regis, et nullam idololatriæ excusationem habebant. Propter quod mox venit extrema captivitas, sicut subjungitur: nunc interibunt, id est, protinus ab Assyriis vastabuntur. Quidam enim eorum erant occisi; alii autem translati, quos fecit Salmanasar rex Assyriorum habitare juxta flumen Gozan in civitatibus Medorum, ut scribitur quarto Regum. — Secundo exponitur sic:11 Divisum est cor eorum, id est, partim Deo, partim idolis ministrando, atque in duas partes claudicando, habent mentem divisam, non totaliter Deo se unientem.12

Ipse Deus omnipotens per manum Assyriorum confringet simulacra eorum, id est idola et vitulos aureos Israelitarum, aurum et alia pretiosa sibi inde tollentium, et depopulabitur aras eorum, id est altaria idololatriæ deputata.

Quia nunc dicent filii Israel: Non est rex nobis. Hoc dicere poterant, capto jam ultimo eorum rege Osee. Vel dixerunt hoc jam ante, ut ideo dicant, Regem non habemus, quoniam nunc quem habemus, non potest regiæ dignitatis officium exercere in nobis, adversariis nostris reluctando. Ad utrumque istorum quod sequitur, pertinet. Non enim timemus Dominum: idcirco meruimus nostrum perdere regem, nec ipse potuit nos tueri, quibus restitit Deus. Et rex quid faciet nobis? id est, quid poterit nos juvare rex homo, quum Deus rex omnipotens nobis resistat? Istud præcipue dicebant boni in decem tribubus, qui propter peccata in Deum commissa, fatebantur populum Israel opprimi.

Deinde Propheta ex parte Dei redarguit populum istum, verbis pseudoprophetarum acquiescentem. Loquimini verba visionis inutilis, id est, verba falsorum prophetarum, vobis pacem et prospera pollicentium, repetite cum credulitate et allegatione, quasi oppositum vobis evenire non poterit. Vel istud est verbum populi ad pseudoprophetas, a quibus desiderabant prospera sibi sponderi. Sed quoniam sponsio talis fuit conficta et fallax, sanctus Osee rem ipsam respiciens, vocat verba illa prophetica, verba visionis inutilis: quia re vera sic fuit, licet populus Israel non ita putaverit. Et simili modo dicitur in Isaia: Loquimini nobis placentia, videte nobis errores.13 Et ferietis fœdus cum mendacio, id est, cum sermonibus falsis seu deceptoribus vatibus consensum seu confœderationem habebitis, dicendo:14 Pax erit nobis. Et germinabit quasi amaritudo, id est, confœderatio ista tanquam semen amarum, producet judicium damnationis super sulcos agri, id est habitatores terræ vestræ, per modum sulcorum ab Assyriis opprimendos, eo quod tali pacto consenserint.

Vaccas Bethaven, etc. Hunc locum Hieronymus et ejus sequaces ita exponunt: Vaccas, id est vitulum aureum, qui derisorie dicitur vaccæ, ponendo plurale pro singulari, quemadmodum in Exodo dixerunt filii Israel de vitulo aureo: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti;15 Bethaven, id est vitulum istum positum in Bethel, quæ alio nomine dicitur Bethaven, id est domus idoli; coluerunt habitatores Samariæ, id est decem tribus.

Potest enim nomine Samariæ, urbs metropolitana vel tota regio decem tribuum designari. Signum autem quod coluerunt vitulum istum ex corde, est quia luxit super eum, id est de vitulo isto, populus ejus: id est, decem tribus planxerunt ac doluerunt, dum vitulus iste missus fuit regi Assyriorum, ut statim dicetur. Ingemuerunt ergo quod deus quem colebant, esset eis ablatus. Et æditui ejus, id est sacerdotes custodes vituli: æditui namque, quasi ædem idoli tuentes, dicuntur; super eum, id est de vitulo isto, exsultaverunt: quia pro vitulis aureis quos furtim sustulerunt, reposuerunt vitulos æneos deauratos. Unde quum vituli deaurati exportati fuerunt, gaudebant quod furtum eorum mansit occultum. Istud, ut refert Hieronymus, dicunt Hebræi. Exsultaverunt ergo æditui in gloria ejus, id est in auro quo vitulus tam pretiose et gloriose erat formatus; vel, In gloria ejus, id est in aureo

Footnotes

  1. Is. v, 2. ↩

  2. Ps. LXXIX, 9. ↩

  3. Jer. xii, 10. ↩

  4. Is. v, 7. ↩

  5. Matth. xxi, 33; ↩

  6. Luc. xx, 9. ↩

  7. Ps. LXXIX, 12. ↩

  8. Osee viii, 11, 14. ↩

  9. III Reg. xii, 28. ↩

  10. IV Reg. xvii, 2. ↩

  11. IV Reg. xvii, 6. ↩

  12. III Reg. xviii, 21. ↩

  13. Is. xxx, 10. ↩

  14. Ezech. xiii, 10. ↩

  15. Exod. xxxii, 8. ↩

Chapter 23 of 32