Articulus 21
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI DEMI : VITIS FRONDOSA ISRAEL.
HOC loco ostendit Propheta qualiter de-cem tribus beneficiis Dei abusæ sint. Et ut earum ingratitudo clarius innote-scat, primo inducit quales olim erant dono piissimi Dei. Vitis frondosa Israel, id est Synagoga seu domus aut familia decem tribuum: de quibus Propheta nunc speci-aliter tractat, quamvis quod dicit, toti duodecim tribuum Synagogæ olim convenerit, quæ fuit similis vineæ pulchræ, frondibus ac uvis fecundæ. Habuit enim multas per-sonas tanquam frondes vel uvas, erantque personæ illæ fructibus virtutum ornatæ, antequam idololatria tempore Jeroboam subintravit. Propter quod subditur: Fructus adæquatus est ei, id est, secundum multi-tudinem ac pulchritudinem suam, fructum protulit operum bonorum, ita quod nu-mero hominum et merito vitæ propor-tionabiliter crevit, maxime tempore David et Salomonis. Vel, Fructus adæquatus est ei, quoniam terra eis concessa, fertilis-sima fuit, et populo sufficientiam terræ nascentium protulit. Sed prima expositio melior est, quoniam Septuaginta inter-pretum translatio talis est: Fructus mul-tus in ea.
Denique, pro eo quod nostra translatio continet, Vitis frondosa Israel, Aquila trans-tulit, Vitis aquosa Israel: quod secundum Hieronymum, in malam partem accipitur, pro his qui cultu Dei relicto, venerati sunt idola. Vitis enim aquosa nisi fuerit a vi-nitore putata, tota in frondes excrescit, et humorem quem debuit in vina mutare, superflua foliorum ac frondium extensio-ne dispergit. Totæ erant decem tribus cre-scentes in multitudinem hominum, sed fructum bonæ conversationis Deo agricolæ non exhibentes: quia pro eo quod debu-
Aunt facere uvas, fecerunt labruscas. — Olet autem populus Israel nomine vineæ designari:1 sicut in Psalmo, Vineam de Egypto transtulisti;2 et in Jeremia, Pastores Multi demoliti sunt vineam meam;3 et in Naiia, Vinea Domini Sabaoth, domus Israel. Et qua in Evangelio ait Salvator:4 Homouidam plantavit vineam, et locavit eam agricolis. Quæ quondam in tantum fuit frondosa, ut dicat Psalmista: Extendit almites suos usque ad mare, et usque ad tamen propagines ejus.5
Deinde scribitur ingratitudo atque abu-o vineæ hujus. Secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, id est, quod copiosior fuit in divitiis et multitu-ne populi, eo plura construxit altaria ad idola honoranda; juxta ubertatem terræ sar, id est secundum quod terram fertilis-mam possidebat, exuberavit simulacris, id est, plurimis idolis abundavit, diversa-mum gentium deos colendo, ut dictum est.
Divisum est cor eorum. Hoc dupliciter ecidatur. Primo, secundum Hebræos, qui (t refert Hieronymus) dicunt quod quam-du reges decem tribuum et ipsæ tribus pri consensu idola honorabant, non venit optivitas:6 quia tunc culpa populi aliquo ido excusabatur propter imperium atque trannidem regum, inducentium subditos a idololatriam, imo et prohibentium ne irent ad sacrificandum in Jerusalem Domini.7 Ultimus vero rex Israel dictus Osee, qui licet fecerit malum coram Domino, non tamen sicut patres ejus, ut legitur quarto Regum, præcepit ne vituli aurei tato studio colerentur; sed dedit licen-tum populo eundi et sacrificandi in Je-rsalem: cui populus contradixit. Sicque evisum fuit cor populi a corde regis, et vitulo, quod fuit gloria populi;8 quia migravit ab eo, id est, quia vitulus recessit a populo, secundum populi æstimationem. Putabant enim aureum vitulum sublatum, et ad Assyrios missum. Siquidem et ipse vitulus deauratus, in Assur delatus est, munus regi ultori, id est, regi Assyriorum transmissus est a rege Israel pro munere : qui rex Assyriorum dicitur ultor, quia fecit vindictam in regem Syriæ, impugnantem regem Israel. Legitur autem quarto Regum, quod Manahem rex Israel misit Phul regi Assyriorum mille argenti talenta, ut sibi præberet auxilium, inter quæ aliqui dicunt vitulos prædictos fuisse directos. Confusio Ephraim, id est regem Israel, qui dicitur Ephraim, quoniam primus rex decem tribuum fuerat Ephratæus, capiet, id est, operiet et implebit; et confundetur Israel in voluntate sua, id est in eo quod fecit secundum proprium placitum, non secundum Deum, procurando videlicet sibi auxilium impii regis per missionem sacrilegorum donorum. Quum enim rex Assyriorum cognovisset quod vituli non essent aurei, sed deaurati forinsecus, iratus est vehementer, putans fraudem a rege, non a sacerdotibus, factam; scripsitque regi Israel quod factum fuit : quo audito confusus est, et inde magis displicuit, unde placere speravit.
Porro contra hanc expositionem quidam multipliciter arguit. Primo, quia videtur satis extorta. Secundo, nam conjunctio, Quia, exprimit causam dicti præcedentis; sed quod dictum est, Quia luxit populus ejus, non est causa quod habitatores Samariæ colebant vitulos. Tertio, quoniam dictum illud de furto et deauratione vitulorum, videtur confictum, eo quod Rabbi Salomon inde nil referat. Dicit ergo in Hebræo sic haberi : Ad vaccas Bethaven timuerunt habitatores Samariæ, id est, propter asportationem vituli aurei ad regem Assyriorum, timuerunt habitatores Samariæ, ne propter inhonorationem hanc vituli aliquid mali eis accideret. Noster autem translator videtur credidisse quod timor iste fuerit reverentiæ : ideo pro Timuerunt, transtulit, Coluerunt.
Sed dicendum, quod expositio S. Hieronymi atque translatio ejus sint veræ; nec ad improbationem expositionis ejus sufficit simpliciter dicere quod videatur extorta. Ex prædictis etiam constat, quod non sit extorta, sed textui consona : propter quod Glossa et Beda et alii communiter eam sequuntur. Ad secundum argumentum dicendum, quod conjunctio, Quia, non semper in Scripturis dicit causam a priori, quæ est causa rei, sed sæpe denotat a posteriori, quæ est causa signi, sicut in Psalmo : Confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est; quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Non etiam dicit semper causam dicti præcedentis, sed subinde exprimit causam dicti sequentis, ut in illo Jeremiæ : Quia stulte egerunt pastores, propterea omnis grex eorum dissipatus est. Itemque in Psalmo : Quia melior est dies una in atriis tuis super millia, elegi abjectus esse in domo Dei mei. Itaque, Quia, hoc loco notat causam a posteriori, ut lucet ex elucidatione inducta. Ad tertium dico, quod nequaquam putare debemus B. Hieronymum dictum illud de furto et deauratione vitulorum finxisse, nec diceret hoc asseri ab Hebræis, nisi de hoc certus fuisset, quia sæpissime contulit cum Hebræis. Nec sequitur : Rabbi Salomon non dicit hoc, ergo non est. Præterea translatio Hieronymi hoc loco bona est, et Hebraicæ consona veritati : imo translatio Septuaginta interpretum magis consonat translationi Hieronymi, quam litteræ quam prædictus adstruit in Hebræo haberi. Sic enim transtulerunt Septuaginta : Apud vitulum domus On morabantur, qui habitabant in Samaria. Per hoc namque, quod dicunt eos esse moratos apud vitulum domus On, id est Bethaven, datur intelligi quod cultui idoli insistebant. Verum esse potest, quod dictio Hebraica sit æquivoca ad Timuerunt, et Coluerunt.
Transire fecit Samaria regem suum : id est, decem tribus per idololatriam meruerunt regnum sibi auferri, et regem suum transire, id est deficere, ita quod nullum de cetero regem habent. Potest quoque specialiter accipi de ultimo rege eorum Osee, quem fecerunt secum transire in manus hostiles, per hoc quod consilium ejus abjecerunt non eundo in Jerusalem ad sacrificandum Domino, præsertim quia et ipse Osee aliunde peccavit, quamvis minus quam prædecessores ejus. Quasi spumam super faciem aquæ, id est viliter atque celeriter, sicut spuma est res vilis, et cito discurrit ac dissolvitur, currendo in superficie aquæ.
Et disperdentur, id est, ab Assyriis destruentur, excelsa idoli, id est loca sublimia in quibus idola coluerunt: quod idolum fuit peccatum Israel, id est materia maximi peccati Israelitarum, qui in vitulorum aliorumque adoratione deorum gravissime peccaverunt. Lappa et tribulus, id est herbæ infructuosæ sponte nascentes, videlicet spinæ, vepres, urticæ, etc., ascendent super aras eorum, id est super loca altarium sacrilegorum ab Assyriis destructorum: per quod insinuatur longa desolatio terræ. Et dicent, captivitate jam instante, præ vehementi pavore, montibus, Operite nos; et collibus, Cadite super nos. Per quod innuitur, quod magis optabant mori subita morte, quam videre ea quæ inferunt mortem, et crudelissimis hostibus tradi. Siquidem gravior mors exspectata, quam illata. Hoc quoque dixerunt Judæi tempore captivitatis suæ ab exercitu Romanorum, quemadmodum Christus bajulans sibi crucem, prædixit:9 Tunc incipient montibus dicere, Cadite super nos, etc.
Ex diebus Gabaa, id est a tempore quo filii Benjamin in Gabaa civitate sua sceleratissime oppresserunt uxorem Levitæ, peccavit Israel, id est duodecim tribus:10 non quia peccatum illud in filios Benjamin ulti sunt (in hoc enim bene fecerunt: quamvis, secundum Hieronymum, moti fuerint ad pugnam illam magis ex naturali dolore, quam amore justitiæ), sed propter illud quod subditur: ibi steterunt, id est, ulto illo peccato, non processerunt ad vindicandum injuriam Dei in filios Dan, qui idolum Michæ coluerunt. Potius quippe et primo debebant ulcisci injuriam Dei, videlicet idololatriam, et destruere idolum Michæ, quam humanam injuriam.11 Quia ergo non correxerunt scelus quod corrigere debebant atque valebant, participes erant in malo. Denique factum illud de idolo Michæ, contigit circa tempus quo oppressa fuit uxor Levitæ.
Non comprehendet eos in Gabaa prælium. Hoc Beda ita exponit: Non comprehendet, id est, populus Israel non periit in bello contra filios Benjamin, super filios iniquitatis, id est ob id quod contra filios Benjamin prædicti sceleris auctores aut defensores congressi sunt (in hoc enim, ut dictum est, bene fecerunt); sed quoniam non vindicavit hæc plebs in primis injuriam Dei, destruendo Micham et domum ac idolum ejus, propter quod bis victi fuerunt a filiis Benjamin:12 et redit hoc in idem cum præinductis, quia et Micham et tribum Dan tenebantur occidere. Secundum hanc autem expositionem Propheta ponit futurum pro præterito, scilicet Comprehendet, pro Comprehendit. — Hieronymus vero videtur ita exponere: Non comprehendet, id est, non invadet ac superabit, eos, scilicet decem tribus, in Gabaa, id est ratione pugnæ quam populus Israel intulit Gabaonitis propter oppressionem uxoris præfatæ, prælium captivitatis quo jam dejiciendi sunt, sicut subjungitur.
Juxta desiderium meum, id est, secundum propriam voluntatem et zelum justitiæ meæ, quo impiorum justam punitionem amo, corripiam eos, tradendo manibus Assyriorum. Juxta hunc modum loquendi ait Dominus in Isaia:13 Heu! ego consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis; et apud Ezechielem:14 Complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam, et consolabor. Itaque Deus sanctus et justus lætatur in punitione pravorum. Sed obviare videtur illud Sapientiæ: Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum;15 et illud in Tobia, Non delectaris in perditionibus nostris.16 Et respondendum, quod Deus non gaudet in damnatione seu punitione hominum, in quantum sunt homines, sed in quantum impœnitentes, vel in quantum temporalis afflictio expedit eis, tanquam medicinale emplastrum. Sic quoque non delectatur in ipsa perditione vel punitione, in quantum sunt quædam mala ac privativa, sed ut sunt effectus justitiæ. Propter quod ait in Proverbiis:17 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, quum vobis quod timebatis, evenerit. In his autem atque similibus verbis loquitur Deus affectu ac more humano, quia et desiderium proprie sumptum, videlicet pro appetitu boni absentis, non competit Deo, in quo præsentialiter æternaliterque consistit omnium bonorum atque pulchrorum ac desiderabilium perfecta possessio.
Congregabuntur super eos populi, id est, collectim in eos irruet exercitus cum rege Assyriorum adveniens, quum corripientur propter duas iniquitates suas, id est omissionis divini cultus, et commissionis idololatriæ. Unde apud Jeremiam loquitur Dominus de regno Juda: Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas dissipatas.18 Quidam per duas iniquitates, intelligunt duos vitulos aureos; alii, quod injuriam Dei non vindicaverunt in cultoribus idoli Michæ, et vitulos aureos adoraverunt. Sed non apparet quod isti ab Assyriis capti, puniti sunt propter peccatum quod contigit tempore Michæ et Judicum. Possumus quoque, per duas iniquitates intelligere persecutionem Prophetarum et idololatriam, vel idololatriam et contemptum præcepti seu exhortationis Osee regis Israel, ut irent et sacrificia Deo offerrent in templo Jerusalem.
Ephraim vitula docta diligere trituram. Secundum Hieronymum, locus iste usque ad finem capituli, magnis est obscuritatibus involutus. Denique consuetudo sanctarum est Scripturarum, maxime prophetalium, ut per tropologiam atque metaphoram historiæ exprimat veritatem. Ait ergo: Ephraim vitula, etc., id est, decem tribus pares sunt vaccæ seu vitulæ terenti seu trituranti in horreo, hoc est excutienti grana a paleis, ferreos orbes ad hoc deputatos super segetum acervos trahendo, secundum quod moris est grana excutere in Palæstina: quæ vitula amat trituram, id est locum trituræ, vel fruges seu messem excutiendam. Quemadmodum itaque vitula talis amat trituram, quia alitur ibi, juxta illud, Non alligabis os bovi trituranti:19 unde non vult inde cito exire;20 et si percussa ac fatigata parumper egreditur, tamen statim revertitur ut pascatur: sic populus Israel dilexit idololatriam.21 Et licet ob hoc frequenter castigaretur et hostibus traderetur, noluit tamen reverti ad Dominum; et si interdum rediit, non diu adhæsit, sed mox ad idololatriæ rediit vitia: quod etiam constat in libro Judicum.22 Cujus debita pœna subjungitur.
Et ego transivi, id est, transire feci hostes eorum, puta Assyrios, super pulchritudinem colli ejus, id est super pulchra, delicate nutrita, superba atque rebellia colla decem tribuum, subjugando eas totaliter hostium potestati conculcantium eas. Juxta quem modum loquendi ait Isaias: Posuisti dorsum tuum transeuntibus.23 Deus enim resistit superbis, et dejicit eos.24
Ascendam super Ephraim, id est, per adventum Assyriorum opprimam eos. Arabit Judas: id est, duæ tribus, videlicet Juda et Benjamin cum filiis Levi, visa decem tribuum extrema punitione et captivitate, cœperunt corda sua excolere, et vomere pœnitentiæ a pristina duritia frangere, atque ad virtutes disponere: quod factum est tempore Ezechiæ, qui eos hortabatur ad hoc.25 Confringet sibi sulcos, id est, obicem gratiæ tollet a se, et virtutum dura ac terrena obstacula conteret, Jacob, id est, tam illi qui ex decem tribubus manus hostium evaserunt, et ad consilium Ezechiæ Deum verum coluerunt, venientes in Jerusalem ad faciendum Pascha, sicut per litteras eis intimaverat Ezechias (de qua re Isaias prophetice prænuntiavit, et secundo Paralipomenon clarius recitatur), quam illi qui ex regno Juda ad meliora inducti sunt ex consideratione captivitatis decem tribuum.2627
Seminate vobis in justitia, id est, opera bona secundum præcepta legis juste peragite, et velut semina quædam præmittite, ut felicem mercedem in futuro obtineatis : quæ enim seminaverit homo, hæc et metet ;28 et metite, id est, opera bona per modum seminis sata colligite, in ore misericordiæ, id est in communicatione pietatis sinceræ, quatenus de bonis operibus non intumescatis, sed mutuo gratiam divinitus datam communicetis, secundum quod scriptum est in prima Petri epistola : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.29 Sit ergo justitia per misericordiam temperata, ne sit crudelis, sed peccatoribus condolens, omnibusque benigna, quemadmodum ad
Romanos admonet Paulus :30 Debemus nos firmiores aliorum imbecillitatem portare, et non nobis placere. Innovate vobis, id est, ad salutem vestram intus recens facite, novale, id est cor seu agrum cordis vomere pœnitentiæ nunc proscissum. Novale enim, ad litteram, dicitur ager nunc primum proscissus. Hoc est quod admonet Apostolus :31 Renovamini spiritu mentis vestræ, et exuite veterem hominem cum actibus suis.32 Propter quod orat Psalmista : Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.33 Oportet itaque vetera vitia abjectare, spinas passionum et tribulos inordinationum eradicare, et semen verbi cœlestis corde puro recipere.34 Propterea in Jeremia habetur Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.35 Qui autem passiones et vitia de agro cordis sui non abjicit, habet timere ne Christus eum visitans, dicat illud Proverbiorum : Per agrum hominis pigri transivi, et ecce totum repleverunt urticæ.36
Pro eo quod nostra translatio continet, Innovate vobis novale, Septuaginta transtulerunt : Illuminate vobis lumen scientiæ, id est, bene agendo adipisci satagite veram prudentiam et sanctæ discretionis splendorem, per quem valeatis discernere qualiter justitia per misericordiam sit temperanda, et econtra. Sicque Propheta docet nos tria habere, dicendo : Seminate in justitia, etc. Pro quibus orat vir sanctus : Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me.37 Quod autem lumen scientiæ obtineatur recte conversando seu præcepta implendo, constat ex eo quod scriptum est in Ecclesiastico :38 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.39 Et iterum scriptum est :40 Pie agentibus dedit sapientiam.
Præterea, quia Osee novit ista doctrinæ suæ monita non esse perfecte implenda a populo, nisi pro tempore Christi ac evangelicæ legis, adjecit : Tempus autem requirendi Dominum per caritatem et reformationem perfectam ac opera bona, erit quum venerit qui docebit vos justitiam, id est Christus, quando videlicet per se ipsum, et deinde per Apostolos, evangelicæ legis perfectionem cœperit prædicare. Unde in Isaia de Christo ait Pater cœlestis :41 In scientia sua justificabit ipse servus meus plurimos. Tunc enim electi Judæi toto ad Deum conversi sunt corde. Hinc habetur in Psalmo :42 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis. — Quidam exponunt istud quod ait, Quum venerit qui docebit, etc., de Ezechia rege, qui docuit populum colere Deum. Quod non videtur convenienter dictum, quia Osee hæc dixit imminente decem tribuum captivitate, quæ facta est undecimo anno imperii Achaz :43 et tunc Ezechias habuit viginti circiter annos. Achaz namque regnavit sedecim annis, et Ezechias cœpit regnare quum esset viginti quinque annorum.4445 Pauci quoque ex decem tribubus acquieverunt consilio Ezechiæ. Aptius ergo de Christo accipitur, qui in Isaia protestatur, Ego qui loquor justitiam;46 qui præceptis legis adjecit evangelicorum consiliorum justitiam : Nisi, inquiens, abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum.47
Consequenter ait Propheta ad decem tribus, sibi inobedientes in prædictis doctrinis: Arastis impietatem, id est, peccata in animo concepistis per cogitationem et consensum; iniquitatem messuistis, id est, ad effectum impie cogitata deduxistis, vel captivitatem pro mala aratione recepistis; comedistis frugem mendacii, id est, fructum erroris consecuti estis, et vobis incorporastis, delectando in vitiis, vel experiendo pro peccatis debitas pœnas, sicque fecistis directe contraria documentis præhabitis. Quia confisus es, o popule decem tribuum, in viis tuis, id est peccatis et actibus idololatriæ, æstimans te liberandum ab hostibus idola invocando; confisus es quoque et in multitudine fortium tuorum, id est principum, potentium atque nobilium, vel in robore tui exercitus et multitudine pugnatorum, non in Deo.
Consurget tumultus in populo tuo, id est, exercitus Assyriorum cum tumultu, sonitu seu clangore invadet te; vel, Consurget tumultus, id est sonus confusus et ululatus, in populo tuo fugiente Assyrios; et omnes munitiones tuæ, id est fortalitia atque præsidia, vastabuntur ab hostibus jam præfatis; sicut vastatus, id est captus ac interfectus, est Salmana, princeps Madianitarum, a domo, id est populo seu familia, ejus, videlicet Gedeonis, qui judicavit, id est, reprobavit atque damnavit, Baal, idolum quod coluit Israel: cujus fanum quoque Gedeon destruxit, et lucum aramque demolitus est.48 Aliqui textus habent, Qui vindicavit Baal, id est, Gedeon in Baal vindictam exercuit. De hac re plenius legitur in libro Judicum, ubi habetur quod Gedeon cum suo exercitu persecutus est Zebee et Salmana, comprehenditque eos, et propria manu occidit.49 Nunc tamen dicuntur vastati a domo Gedeonis, quia cooperabatur Gedeoni in persequendo et capiendo. Consensit insuper ei in hoc, quod illos occidit. Istud itaque contigit in die prælii, quando Gedeon cum viris trecentis pugnavit contra maximum exercitum Madianitarum, matre super filios, id est de filiorum interfectione, allisa, id est nimio mœrore confracta, vel simul cum illis occisa.50 Præfati namque principes cum Madianitis interfecerunt multos filiorum Israel, matribus eorum præsentibus, quæ multo mœrore confectæ, vel simul occisæ defecerunt. Legitur quoque in Judicum libro, quod Gedeon dixit Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor?51 Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis. Quibus Gedeon dixit:52 Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, si servassetis eos, non vos occiderem. Unde quod ait Propheta, Matre super filios allisa, specialiter accipi potest de matre hac, tam speciosis filiis destituta.
Sic fecit vobis, o decem tribus, Bethel, id est idololatria quam exercuistis in urbe Bethel, in qua unus positus erat de aureis vitulis, quem colendo meruistis perire, quemadmodum periit Salmana:53 et hoc, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum, id est propter perversitatem vitiorum vestrorum, quæ adspexi, et oculis meis præsentia erant. Vel per Bethel intelligitur vitulus aureus, qui fuit eis materia occasioque peccandi; vel certe sacerdotes vituli habitantes in Bethel, qui populum in idololatria confortabant.
Footnotes
-
Is. v, 2. ↩
-
Ps. LXXIX, 9. ↩
-
Jer. xii, 10. ↩
-
Is. v, 7. ↩
-
Ps. LXXIX, 12. ↩
-
Osee vii, 11, 14. ↩
-
III Reg. xii, 28. ↩
-
IV Reg. xvii, 2. ↩
-
Luc. XXIII, 30. ↩
-
Judic. XIX, 25. ↩
-
Judic. XVIII, 31. ↩
-
Judic. XX, 21, 25. ↩
-
Is. I, 24. ↩
-
Ezech. V, 13. ↩
-
Sap. I, 13. ↩
-
Tob. III, 22. ↩
-
Prov. I, 26. ↩
-
Jer. II, 13. ↩
-
Deut. XXV, 4; ↩
-
I Cor. IX, 9. ↩
-
IV Reg. XVII, 7 et seq. ↩
-
Judic. II, 10 et seq. ↩
-
Cf. Is. LI, 23. ↩
-
I Petr. V, 5. ↩
-
II Par. XXIX, XXX. ↩
-
Is. xvii, 7; ↩
-
II Par. xxx, 1 et seq. ↩
-
Galat. vi, 8. ↩
-
I Petr. iv, 10. ↩
-
Rom. xv, 1. ↩
-
Ephes. iv, 23; ↩
-
Coloss. iii, 9. ↩
-
Ps. l, 12. ↩
-
Luc. viii, 15. ↩
-
Jer. iv, 3. ↩
-
Prov. xxiv, 30, 31. ↩
-
Ps. cxviii, 66. ↩
-
Eccl. i, 33. ↩
-
Eccli. i, 33. ↩
-
Eccl. xliii, 37. ↩
-
Is. liii, 11. ↩
-
Ps. lxxi, 7. ↩
-
II Par. xxix-xxxi. ↩
-
II Par. xviii, 2. ↩
-
IV Reg. XVI, 2. ↩
-
Is. lxiii, 1. ↩
-
Matth. v, 20. ↩
-
Judic. vi, 25-27. ↩
-
Judic. viii, 12, 21. ↩
-
Judic. vii, 16 et seq. ↩
-
Ibid. vii, 18, 19. ↩
-
Judic. viii, 18, 19. ↩
-
III Reg. xii, 29. ↩
Chapter 24 of 32