Skip to the text

Articulus 22

ELUCIDATIO TROPOLOGICA EJUSDEM CAPITULI DECIMI.

DE militanti denique Ecclesia Christi veraciter dicitur : Vitis frondosa Israel : Ecclesia enim Israel nuncupatur, quoniam oculis fidei conspicit Deum. Habet ergo hæc vitis frondes magnas atque pulcherrimas, puta Apostolos et apostolicæ perfectionis imitatores, virore virtutum splendentes, ipsamque Ecclesiam mirabiliter adornantes, qui primitias Spiritus receperunt;1 qui etiam botri vocantur, vinum sapientiæ continentes, et internæ refectionis nobis propinantes saporem. De qua vinea in Canticis scriptum est :2 Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos. De qua in Evangelio ait Salvator :3 Ite et vos in vineam meam. Sed et Christus qui est verissimus Israelita, tanquam vir videns Deum per speciem a maternæ suæ conceptionis exordio, vocat se vineam :4 Ego, inquiens, sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Ipse enim spiritualiter protulit botros Ecclesiæ. Fructus adæquatus est ei : id est, vinea ista secundum gratiam sibi concessam, copiosum attulit fructum, optime conversando, alios convertendo, instruendo, perficiendo, et in omni dono Spiritus Sancti quotidie proficiendo. Nec enim unquam tanta gratia alicui congregationi collata est, ut Ecclesiæ Christianorum. Propter quod tempus novæ legis vocatur tempus gratiæ.5 Porro qui satagit digne conversari vocatione qua vocatus est, et dicere potest cum Apostolo, Gratia Dei in me vacua non fuit, iste adæquat fructum gratiæ sibi exhibitæ, et dignus est nomine christiano.67

Secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria. Hoc accipi potest in bono, quod Ecclesia multiplicavit materialia templa atque altaria, secundum multitudinem fructus sui, id est secundum eminentiam devotionis sibi infusæ; vel secundum quod in exterioribus divitiis abundavit, cupiens cultum Dei et oblationem sacrificii evangelicæ legis multiplicari, et toto orbe diffundi. Juxta ubertatem terræ suæ, id est fecunditatem sui cordis, in quo, tanquam in bona terra, verbum Dei receptum est atque fructificavit, exuberavit simulacris, id est imaginibus Crucifixi et Sanctorum, qui sunt quasi scripturæ simplicium, et memoriam provocant, devotionemque inflammant;8 vel, Exuberavit simulacris, id est formis seu speciebus intelligibilibus divinorum, quæ jugiter contemplatur, ex visibilibus invisibilia contuendo, et in cœlestium memoria se indesinenter (quantum vitæ præsentis permittit fragilitas) occupando. Utinam animæ nostræ bonis simulacris dominicæ passionis, horrendæ mortis, futuri judicii, cœlestium gaudiorum, infernaliumque pœnarum depingantur.

Præterea accipi possunt ista in malo, de ingratis et reprobis, qui multitudine beneficiorum Christi abutentes, vanitates sibi quasi altaria quædam multiplicant, in quibus offerunt diabolo sua obsequia, non Dei, sed proprium desiderantes honorem. Exuberant quoque simulacris, id est mundanis cogitationibus, inutilibus phantasiis, cogitantes de feminis et pecuniis, de fama gloriaque terrena.9 Quibus dicit Joannes : Custodite vos a simulacris ; et Dominus per Isaiam : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.10 Horum Deus confringet simulacra, et depopulabitur aras, quando ipsi cum vanitatibus et phantasmatibus suis condemnabuntur : quia nec opus nec ratio erunt apud inferos.11 Et in Job habetur : Vidi impios Domino flan-

Ps. 1, 6. Ps. xxxvi, 2.

1 Esdr. 1x, 6 et seq.; Dan. 1x, 4 et seq.

1 Esdr. 1x, 6.

Ps. cxxvi, 1.

Lev. xix, 26.

Eccli. xxxiv, 2, 3.

Ibid. 1.

Is. xxviii, 15.

Job v, 13.

Ps. v, 7.

Joann. viii, 32. te periisse. De quibus cantatur in Psalmo: Iter impiorum peribit; et iterum, Quoniam tanquam fœnum velociter arescent. Hi frequenter merentur bonis privari rectoribus, et tanquam oves errantes dimitti; tuncque dicere possunt: Non est rex nobis. Sed quoniam inter perversos communiter inveniuntur aliqui boni, qui propter peccata sua vel cohabitantium sibi pensant id factum, idcirco in horum persona subjungitur: Non enim timemus Dominum. Justi quippe solent se impiis, cum quibus sunt, et quorum peccata deplorant, connumerari, quemadmodum Esdras et Daniel. Unde Esdras: Peccata, inquit, nostra creverunt usque ad cœlos. Et rex quid faciet nobis? id est, princeps seu pastor nil proficit subditis, nisi Deus adsit per gratiam. Nisi enim Dominus ædificaverit domum et custodierit civitatem, inaniter laboratur.

Loquimini verba visionis inutilis. Hoc derisorie dicitur contra somniatores et somniorum observatores, qui suas imaginationes vel diabolicas illusiones advertunt, reputant et enarrant, quasi visiones propheticas: quod in Levitico prohibetur, Non observabitis somnia; et in Ecclesiastico inducitur, Quasi qui apprehendit umbram et sequitur ventum, secundum hoc visio somniorum. Rursusque ait Scriptura: Somnia extollunt imprudentes. Ferietis fœdus cum mendacio. Hoc agunt fraudulenti, mendosi, simulatores, et callidi, qui in sua vulpina calliditate atque palliata confidunt astutia; qui dicunt illud Isaiæ: Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Istis germinabit, seu orietur, quasi amaritudo amarissima damnationis judicium, quum Deus apprehenderit astutos in astutia eorum, et perdere cœperit omnes qui loquuntur mendacium. Feriamus igitur fœdus cum veritate, immobiliter inhærentes testimoniis Scripturarum, et veritas certissime liberabit nos.

Vaccas Bethaven, id est lascivias carnis, coluerunt habitatores Samariæ, id est hi qui se dicunt et simulant permanere in custodia præceptorum Christi: quales sunt hypocritæ, clerici lubrici, et carnales religiosi. Samaria autem custoditio interpretatur. Quia luxit super eum populus ejus. Hoc fit, dum boni subditi, et vulgus indoctum, sed timoratum, superiorum suorum et clericorum ac religiosorum turpiter conversantium peccata deplangit. Et æditui ejus super eum exsultaverunt. Hoc plane contingit, dum summi prælati ac sacerdotes, qui esse tenentur diligentissimi custodes Ecclesiæ, de prædictorum lubrica conversatione lætantur, gaudentes de hoc quod sibi parificantur in vitiis carnis. Siquidem et ipse vitulus, id est motus lascivus, in Assur delatus est, id est ad diabolum dirigentem ad mala: Assur enim interpretatur dirigens; munus regi ultori, id est principi tenebrarum, per quem divina justitia ulciscitur hominum crimina, cui et impii dant se ipsos et opera sua. Quocontra monet Apostolus: Nolite locum dare diabolo.

Confusio operiet Ephraim, id est eos qui temporalia thesaurizant. Dives enim quum obierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia, ut dicitur in Job. Ephraim autem interpretatur augmentum. Et confundetur Israel, id est quicumque fidelis, in voluntate sua, id est, propriæ voluntatis affectiones, non divina præcepta, sequendo, nec ejus inhærendo vestigiis qui ait: Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. In quo inobedientes, præsertim religiosi rebelles et murmuratores notantur. Propter quod ad Hebræos jubet Apostolus: Obedite præpositis vestris, et subjacete illis. Porro, si nostra voluntas divina caritate formetur, et præceptis dominicis subjiciatur; tunc opus bonum erit tanto amplius Deo gratum ac meritorium, quanto vehementius ex voluntate agentis procedit, quoniam Deus magis pensat muneratque affectum quam opus. Sed tunc voluntas hominis est magis divina quam humana dicenda. Gran-

Ephes. iv, 27.

Job xxvii, 19, 20.

Joann. vi, 38.

Hebr. xiii, 17. dis ergo perfectio est, voluntate tota ac prompta facere quod jubetur, suadetur, aut postulatur.

Transire fecit Samaria regem suum. Sic multi perversi merentur sibi auferri prælatum seu principem bonum. Præterea in die judicii dicturi sunt reprobi quod subditur : Dicent montibus, Operite nos; et collibus, Cadite super nos. Tantus enim erit horror illius judicii, ut sanctus Job dicat : Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus?12 Hinc scriptum est in Apocalypsi : Reges terræ, principes et tribuni, divites et fortes, absconderunt se in speluncis et petris montium, dicentes montibus et petris : Cadite13 super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni.

Ex diebus Gabaa, id est a tempore elationis, peccavit Israel, id est fidelis infideliter agens : nam ex superbia oriuntur diversa peccata. Gabaa autem interpretatur collis, quo nomine designatur elatio. Hinc scriptum est in Tobia :14 Superbiam in animo tuo nunquam dominari permittas. Congregabuntur super eos populi, id est, contra impios Christianos convenient alii ad debellandum eos, quum corripientur propter duas iniquitates suas, id est propter peccatum in Deum et in proximum. Interdum enim dat Deus impios hostibus suis propter hæc duo peccata. Peccatum vero in Deum est, quod fit contra tria præcepta primæ tabulæ ; quod autem fit contra præcepta secundæ tabulæ, est peccatum in proximum.

Ephraim vitula docta diligere trituram. Hoc competit his qui non emendantur flagellis, vel qui lassantur in via perditionis et ambulant vias difficiles, jugumque Christi suave ac leve abjiciunt, qui in contrectatione terrenarum rerum infatigabiliter occupantur :1516 quod est, hujusmodi homines vitulæ trituranti sunt similes, ut patet ex proprietatibus vitulæ talis, in præcedenti articulo positis. Et ego transivi super pulchritudinem colli ejus, id est, talium colla humiliavi, et per pœnas mihi subjeci. Propter quod in Isaia legitur : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulabant collo extento, nudabit Dominus verticem filiarum Sion.17 Et in Ecclesiastico Sapientia ait :18 Omnium excellentium et sublimium colla propria virtute calcavi. Solet enim in colli erectione cordis superbia demonstrari atque rebellio, juxta illud in Job :19 Cucurrit impius adversus Deum erecto collo. Ascendam super Ephraim, id est, debitas castigationes super prædictos perversos inducam. Arabit Judas : id est, verus confessor fidei et actu ecclesiasticus, visa impiorum punitione, cor suum ad meliora disponet, et ferro pœnitentiæ ad gratiæ susceptionem pleniorem aperiet atque aptabit :20 tunc enim lavat in sanguine peccatoris manus suas. Et in Proverbiis habetur :21 Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Confringet sibi sulcos Jacob : id est, contra vitia luctans, eademque supplantans, cordis sui a se removebit duritiam, et franget se ipsum, petens sibi dari cor carneum, sciens scriptum : Qui cordis est duri, incidet in mala.22 Hoc nempe est quod docet Salvator :23 Qui vult venire post me, abneget semetipsum.24 Sulci autem animæ, sunt duri inordinatique motus, et universa gratiæ impedimenta. Hac quoque confractione præcipue egent, qui ex naturali dispositione iracundi, superbi, pertinaces, vel ad alia mala proclives sunt.

Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii. Arat impietatem, qui malum propositum concipit, et ad peccandum animam suam disponit, quemadmodum in Proverbiis dicitur : Cor cogitans cogitationes pessimas.25 Metit autem iniquitatem, qui procedit in opus. Comedit vero frugem mendacii, qui lætatur quum male fecerit, et in malitia gloriatur.26 Unde de impiis scriptum est in Proverbiis :27 Comedent igitur fructus suos, suisque consiliis saturabuntur.28 Comedunt quoque frugem mendacii, qui debitis afficiuntur et adimplentur tormentis, prout apud Jeremiam Dominus protestatur:29 Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potabo eos felle. Qui autem opus Dei reverenter delectabiliterque persolvit, comedit frugem justitiæ, et cum Christo dicere potest illud Joannis: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in cœlis est.30

Quia confisus es in viis tuis. Quidam confidunt in viis propriæ pravitatis, de quibus scriptum est in Isaia: Confidunt in nihili, et loquuntur vanitates.31 Alii vero confidunt in viis suæ justitiæ, putantes se aliquid esse, et dicentes se divites, non attendentes imperfectiones ac negligentias suas.3233 Et in multitudine fortium tuorum. Isti enim confidunt in fortibus actibus suis, non sequentes vestigia ejus qui profitetur: Domine, memorabor justitiæ tuæ solius;34 et alterius, Omnes justitiæ nostræ quasi pannus menstruatæ.35 Unde Job loquitur: Etiam si justus fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.36 Consurget tumultus, id est inordinatio vitiorum, multiplexque tentatio et afflictio, in populo tuo; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, id est, universa in quibus inaniter confidebant, peribunt. Humiliemur ergo sub potenti manu Dei;37 nec arbitremur nos apprehendisse, sed quæ priora sunt obliviscentes, in anteriora extendamur, proficiendo quotidie in timore atque sollicita cordis custodia.3839 Quum enim consummaverit homo, tunc incipiet.40 Et in solo Deo tota mente sperantes, dicamus carmen illud deificum, prorsusque dulcissimum: In Deo salutare meum et gloria mea;41 Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.

Sic fecit vobis, o Christiani Christo ingrati, Bethel, id est hi qui videntur aliis in spiritualibus præsidere, sed pessimæ conversationis exemplo inficiunt quos salvarent. Bethel autem interpretatur domus Dei. Præsidentes vero in spiritualibus, maxime esse videntur domus Dei. Et ne subditi pereuntes, totam suam damnationem et culpam in prælatos et clericos retorquerent, adjectum est: a facie malitiæ nequitiarum vestrarum. Interdum enim merentur tales superiores habere, vel eorum perversitati nimis faciliter se conformant, paratiores sequi malos quam bonos. Cetera patent ex præcedenti articulo.

Footnotes

  1. Rom. VIII, 23. ↩

  2. Cant. VIII, 11. ↩

  3. Matth. XX, 4, 7. ↩

  4. Joann. XV, 1. ↩

  5. Ephes. II, 7. ↩

  6. 1 Cor. XV, 10. ↩

  7. 1 Cor. IV, 1. ↩

  8. Luc. VIII, 15. ↩

  9. 1 Joann. V, 21. ↩

  10. Is. I, 16. ↩

  11. Eccle. IX, 10. Job IV, 8, 9. ↩

  12. Job xiv, 13. ↩

  13. Apoc. vi, 15, 16. ↩

  14. Tob. iv, 14. ↩

  15. Matth. xi, 30. ↩

  16. Sap. v, 7. ↩

  17. Is. iii, 16, 17. ↩

  18. Eccli. xxiv, 11. ↩

  19. Job xv, 26. ↩

  20. Ps. LVII, 11. ↩

  21. Prov. xix, 25. ↩

  22. Ezech. xi, 19. ↩

  23. Prov. xxviii, 14. ↩

  24. Luc. ix, 23. ↩

  25. Prov. vi, 18. ↩

  26. Prov. ii, 14. ↩

  27. Ps. li, 3. ↩

  28. Prov. i, 31. ↩

  29. Jer. xxiii, 15. ↩

  30. Joann. iv, 34. ↩

  31. Is. lix, 4. ↩

  32. Apoc. iii, 17. ↩

  33. Galat. vi, 3. ↩

  34. Ps. lxx, 16. ↩

  35. Is. lxiv, 6. ↩

  36. Job ix, 21. ↩

  37. 1 Petr. v, 6. ↩

  38. Mich. vi, 8. ↩

  39. Philipp. iii, 13. ↩

  40. Eccl. xviii, 6. ↩

  41. Ps. lx, 8. ↩

Chapter 25 of 32