Articulus 23
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI UNDECIMI: SICUT MANE TRANSIT.
PRÆCEDENTI capitulo dixit Propheta, Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ.1 Hoc idem nunc repetit sub alia similitudine, nec est nugatio, quum non sit inutilis repetitio. Sicut mane transit, id est, quemadmodum diluculum seu aurora cito finitur, sole in altum surgente, diemque perfectum causante, pertransit rex Israel: quod accipi potest de Osee ultimo rege Israel, qui nono imperii sui anno ab Assyriis captus atque occisus est;2 vel indeterminate, ut sit sensus: Pertransit rex Israel, id est, regnum decem tribuum destruetur, ita quod ultra regem non habebit: quod post hujus prophetiæ pronuntiationem statim impletum est.
Quia puer Israel, et dilexi eum, et ex Ægypto vocavi filium meum. Loquitur hic Propheta de toto duodecim tribuum populo, quasi de uno supposito: nam et plura sæpe singulariter designantur, ut homines nomine plebis. Itaque ait: Quia puer Israel, id est, populus Hebræorum quasi puer fuit in Ægypto. Quod tripliciter accipi potest: primo, quoniam in Ægypto natus, crevit, et multiplicatus est;3456 secundo, quoniam quidam de populo isto habuerunt se in Ægypto stulte et pueriliter, idololatriæ aliisque vitiis insistendo; tertio, nam quidam eorum velut pueri ab innocentia et puritate vocati, Deo vero servierunt in Ægypto corde devoto, quemadmodum habetur in Malachia propheta de Levi patriarcha, quod multos avertit ab impietate, haud dubium quin in Ægypto. Alii quoque Patriarchæ filios suos in Dei obsequio instruxerunt. Unde de talibus
Malach. II, 6.
Dominus loquitur Moysi in Exodo: Clamor filiorum Israel venit ad me. Et dilexi eum, id est, præ ceteris gentibus populum istum elegi, variisque beneficiis decoravi, et ad unius veri Dei cultum vocavi. Propter quod Moyses ait: Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. Et in Malachia habetur: Dilexi vos, dicit Dominus. Hinc quoque in Numeris Balaam fassus est: Dominus Deus cum illo est, et clangor victoriæ regis in illo est.
Exod. III, 9.
Deut. VII, 6.
Malach. I, 2.
Num. XXIII, 21.
Et ex Ægypto vocavi, id est, per manum Moysis eduxi, filium meum, id est populum istum mihi filialiter prædilectum. Porro dilectio Dei ad creaturas, potius dicitur effectualis seu operosa, quam affectualis seu affectuosa. Propterea, quamvis amor Dei sit in se simplex et uniformis, magis tamen dicitur unum amare quam alium, secundum quod majus bonum vult, seu majora præstat beneficia uni quam alteri, secundum voluntatis suæ liberrimæ propositum æternale. De hoc filio Dei seu populo Israel, Dominus ait in Exodo: Filius meus primogenitus Israel. Atque ad Pharaonem: Dixi (inquit) tibi, Dimitte filium meum, ut sacrificet mihi in deserto. Et apud Jeremiam: Ephraim primogenitus meus.
Exod. IV, 22.
Ibid. 23; V, 1.
Jer. XXXI, 9.
Porro hæc verba, Ex Ægypto vocavi filium meum, allegat Matthæus prædicta atque impleta in Christo. Ex quo sequitur, quod verba hæc ad litteram sint de Christo prænuntiata: quia, ut asserit Augustinus, probatio per auctoritatem Scripturæ,
Matth. II, 15. non tenet nisi ex sensu litterali. Nunc autem dictum est, verba ista litteraliter intelligenda esse de populo Israel. Quomodo ergo concordanda sunt ista? Advertendum ergo, quia (ut refert hoc loco Hieronymus) Julianus Augustus et apostata, septimo libro contra Christianos, objecit Christianis hunc passum, dicens: Quod Propheta de Israele dixit, Matthæus evangelista ad Christum transtulit, ut simplicitati eorum qui ex gentibus crediderunt, illuderet. Huic venenosæ objectioni S. Hieronymus eleganter respondet his verbis: Matthæus evangelista primo scripsit Evangelium in Hebræo, quod non poterant legere, nisi qui fuerant ex Hebræis. Non ergo propter ea ista allegavit, ut illuderet ethnicis. Si autem Hebræis illudere voluit, aut stultus fuit, aut imperitus: stultus, si apertum fecit mendacium; imperitus, si non intellexit de quo ista dicerentur. Stultitiam ipsum volumen evangelicum S. Matthæi excusat, quod prudenter ordinateque dispositum est. Imperitum quoque non possumus dicere, quem ex aliis testimoniis Scripturarum ab ipso allegatarum, scientiam legis habuisse cognoscimus.
Est ergo dicendum, quod ea quæ de personis vel populo veteris Testamenti dicta sunt typice, hoc est figuraliter, in quantum erant figura Christi, in Christo vere litteraliterque impleta sunt. Et de illis scripta sunt, secundum quod erant figuræ Christi. Ideoque de Christo principaliter, imo et litteraliter intelliguntur, quum non sit inconveniens, secundum Augustinum, eamdem scripturam intellectum litteralem habere multiplicem. Unde secundum hunc modum, quod in libro Paralipomenon de Salomone conscriptum est, Ipse erit mihi in filium et ego ero illi in patrem, Apostolus ad Hebræos allegat de Christo: quia hoc dixit Deus de Salomone, secundum quod erat typus Salvatoris, qui non solum per certas personas, sed et per ipsum populum veteris Testamenti sæpe significatur. Sic ergo Matthæus præinducta verba allegat pro testimonio
1 Par. XVII, 13.
Hebr. I, 5.
Christi, quia de populo Israel dicuntur, ut erat Christi figura, ita quod per eductionem filiorum adoptivorum ex Ægypto, præfigurabatur eductio filii naturalis ex loco illo.7
Vocaverunt eos: id est, Moyses et Aaron collegerunt filios Israel in Ægypto, prænuntiantes quod Deus educturus esset eos de solo illo;8 sic abierunt a facie eorum, id est, eos non audierunt, sed terga verterunt, dicentes: Judicet Dominus inter nos et vos, quia fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone:9 ut patet in Exodo. Vel sensus est, quod Prophetæ vocaverunt filios Israel, hortando eos ad cultum Dei, quibus non obedierunt, sicut subjungitur. Baalim immolabant, et simulacris, id est idolis vel sculptilibus, sacrificabant, videlicet Astaroth, Moloch, sicut in libris Regum ac Judicum plenius continetur.
Et ego quasi nutricius Ephraim: id est, illis peccantibus ego clementissimus Deus sicut pius fotor ac pater eram populo Israel, præcedendo eos in eremo per diem in columna nubis, ne solis urerentur fervore, et per noctem in columna ignis, ne tenebris terrerentur, vel aberrarent;1011 portavi eos in brachiis meis: id est, per modum nutricis piissimæ dulciter eos tractavi, et per desertum deduxi, ita quod brachia mea, id est misericordia et potestas, aderant eis. Unde in Deuteronomio Moyses fatur: Portavit te Dominus Deus tuus, sicut portare solet homo parvulum filium suum.12 Rursusque in Cantico: Expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.13 Et nescierunt, id est, non adverterunt, quod curarem eos, id est, a peccatis idololatriæ ceterisque piaculis eos vellem sanare, quantum in me erat, præstolando emendationem eorum in solitudine et in terra Judææ. Unde apud Isaiam scriptum est:14 Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri. Et Petrus in secunda sua epistola:15 Patienter agit Dominus, nolens aliquem perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
In funiculis Adam traham eos, id est, per beneficia similia beneficiis Adæ collatis alliciam, et dudum attraxi eos ad nominis mei notitiam, dilectionem, et cultum.16 Vel eo amore, quo sanctum feci Adam in paradiso, volui eos sanctificare. Propter quod subditur: in vinculis caritatis, id est effectibus dilectionis. Beneficia nempe vocantur vincula atque funiculi caritatis, quoniam colligant beneficiatum benefacienti, seu rationalem creaturam Creatori. Hinc per Jeremiam Dominus ait:17 In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Christus quoque apud Joannem:
Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum.18 — Pro eo quod nostra translatio habet, In funiculis Adam: Aquila, Symmachus, Theodotion et Septuaginta transtulerunt, Hominum, pro Adam, ita quod alia translatio continet, In funiculis hominum traham eos. Cujus diversitatis ratio potest esse, quod Adam in Hebræo est nomen commune et proprium. In quantum vero est nomen commune, significat hominem. Sed ut est nomen proprium, significat protoplastum parentem. Ex quo patet, quomodo intelligendum sit quod super Matthæum dicit Hieronymus: Ubicumque (inquit) habemus, Fili hominis, in Hebræo habetur, Fili Adam. — Est itaque sensus hujus translationis, imo et primæ, secundum Hieronymum: In funiculis hominum, etc., id est, propter vincula caritatis quibus adstrinxi mihi Abraham, Isaac et Jacob, etiam istos mihi colligavi vel colligabo, puta electos ex Israel; vel se-cundum Glossam, ea caritate qua mihi Patriarchas præfatos adstrinxi, conjungam mihi et istos. Unde in Deuteronomio Moyses: Patribus, ait, tuis conglutinatus est Dominus, et dilexit semen eorum post eos.19 In Jeremia quoque asserit Dominus:20 Sicut adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi domum Israel, ut esset mihi in populum, et nomen, et laudem, et gloriam.
Et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum. Hoc, ut breviter tangit Hieronymus, exponitur dupliciter: Primo sic : Ego Deus ero quasi exaltans, id est extollens seu sublevans, jugum super maxillas eorum, id est jugum ceterarum nationum eis superinductum, ut ab onere nationum liberati, mihi libere famulentur. Hoc fecit Deus frequenter tempore Judicum; et item post tempus hujus prophetiæ tribui Juda ac Benjamin, ut scribitur in libris Esther, Judith et Machabæorum. Secundo exponitur sic : Ero quasi exaltans, etc., id est, jugum legis gravissimum duræ cervici eorum imposui, ne idolorum insisterent laudibus. Hinc per Isaiam ait Dominus : Infrenabo os tuum laude mea. Et declinavi ad eum ut vesceretur, id est, populo huic condescendi, et manna eis transmisi, ut manducaret in eremo annis quadraginta.21
Non revertetur in terram Ægypti. Septuaginta transtulerunt : Habitabit Ephraim in Ægypto. Sed redit in idem, quoniam sensus est, quod decem tribus, instante Assyriorum adventu, optabant in Ægyptum fugere ac reverti, sed non potuerunt.22 Et Assur ipse rex ejus, id est, Salmanasar rex Assyriorum, suæ ditioni subjiciet eos invitos, et servient ei violentia pressi : quod ideo meruerunt, quoniam noluerunt converti ad Deum, pœnitentiam peragendo de idololatriis ac reliquis culpis.
Cœpit23 gladius in civitatibus ejus, id est, gladius Assyriorum cœpit occidere in urbibus decem tribuum, et consumet electos ejus, id est, pulchras ac elegantes populi hujus personas necabit, et comedet capita eorum, id est, principales in decem tribubus, scilicet sacerdotes, divites ac nobiles, devorabit, esse vitale tollendo. Propheta in isto capitulo frequenter ponit differentiam unius temporis pro alio, more prophetico, sicut in Psalmo quo decantamus : Annuntiabitur Domino generatio ventura, et annuntiabunt cœli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.24 Verumtamen quando Osee hæc dicit, cœpit gladius hostium debacchari in urbibus Israel, ut patet ex quarto Regum. Sed post introducta est finalis atque totalis captivitas. Et populus meus Israel ductus in captivitatem, scilicet decem tribus : quæ solo nomine erant populus Dei, vel jure conditionis, aut propter patres, vel quia specialiter a Deo vocati;25 pendebit ad reditum meum, id est, consolationem seu liberationem exspectabit a me, sero infructuoseque pœnitens. Vel, Pendebit ad reditum meum, id est, suspensus erit, confusus ac miser, quousque ad eum revertar per exhibitionem beneficiorum meorum. Jugum autem imponetur eis simul, id est, populo decem tribuum non occiso, sed translato, imponet rex Assyriorum onus duræ servitutis, quod non auferetur a populo decem tribuum. Nam ista eorum captivitas usque ad finem mundi protrahitur.
Deinde loquitur Dominus, vel quasi compatiendo perituris, sicut pius pater, vel quasi comminando iniquis, sicut justus judex. Quomodo dabo te, Ephraim? id est, quasi condoleo tibi, popule decem tribuum, quia traditurus sum te hostibus, vel dure ac terribiliter tradam te illis; protegam te, Israel? id est, qua justitia potero te ab hostibus defensare? tanquam dicat : Non hoc meruisti. Quomodo dabo te? Quærit Deus ut terreat, et terrendo ad pœnitentiam excitet interrogatos. Et respondet : Sicut Adama ponam te, et item ut Seboim : id est, subverti meruistis, o filii Israel, funditusque subverti, et in favillam ac cinerem redigi, sicut subversæ sunt igne et sulfure Adama et Seboim : quæ erant duæ urbes Pentapolis, seu quinque civitatum subversarum propter peccatum contra naturam. Quinque autem civitatum istarum hæc nomina sunt, Sodoma, Gomorrha, Adama, Seboim, Segor. Porro hæc verba, Sicut Adama ponam te, Dominus profert non asserendo, sed quid isti meruerint insinuando, vel per respectum ad causas particulares, puta ad merita hominum. Subditur enim :
Conversum est in me cor meum, id est, a rigore justitiæ ad suavitatem clementiæ me converti, non per aliquam mutationem in me factam, sed per comparationem ad opus sive effectum. Pro qua conversione orat Psalmista: Convertere, Domine, et eripe animam meam. Hoc enim modo dicitur immutabilis Deus mutari a severitate justitiæ ad lenitatem misericordiæ, et econtra. Unde Job ait: Conversus es mihi in crudelem. Et in Zacharia Dominus protestatur: Sicut cogitavi ut affligerem vos, quum ad iracundiam me provocassent patres vestri, sic conversus diebus istis cogitavi ut benefacerem domui Juda. Conturbata est pœnitudo mea, id est, viscera misericordiæ meæ, quibus sæpe dico me pœnitere de hominum damnatione, super te clementer commota sunt, ita quod tibi misereri decrevi. Loquitur autem Deus affectu humano: non quod in ipso sit veraciter pœnitudo, secundum quod scriptum est in libro Regum, Porro Triumphator in Israel non parcet et pœnitudine non flectetur; sed per modum pœnitentis se habet, dum a cœpto opere vel facta comminatione desistit. Unde præinducto Regum capitulo dicit: Pœnitet me quod constituerim Saul regem; in Genesi quoque, Pœnitet me fecisse hominem.
Non faciam furorem iræ meæ, id est, magnitudinem rigoris ac zeli justitiæ meæ non ad effectum perducam in populo isto; non convertar, id est, a proposito miserendi non variabor, ut disperdam Ephraim, id est, decem tribus totaliter ac irreparabiliter destruam, sicut destruxi urbes præfatas. Scit itaque Dominus revocare ac moderari sententiam, si tu noveris corrigere vitam: imo interdum ex sola sua benignitate hoc facit. Propter quod apud Jeremiam profitetur: Repente loquar adversus gentem et regnum, ut eradicem et destruam illud. Si pœnitentiam egerit gens illa, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem illis.
Denique pandit causam cur tam pie acturus sit: quoniam Deus ego, propter quod proprium est mihi, misereri et parcere, seu citra condignum punire, et non homo, ideo punio ad emendationem, quantum in me est, non ad interitum. Homo autem punit ut perdat. Vel ideo dicit hoc, quoniam judex seu ultor frequenter excedit in ulciscendo propter impetum passionum, sicque iram ac furorem suum adimplet. Deus vero quum sit simplicissima quædam essentia, passiones ignorat, sed cum tranquillitate omnia agit, juxta illud Sapientiæ: Tu autem, dominator Domine, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos.26 In medio tui sanctus, id est, tibi cohabitare et auxiliari, teque sanctificare paratus, quantum in me est. Proprie tamen et actualiter non dicitur Deus esse, nisi inter bonos, in quorum cordibus per gratiam habitat, quales utique quidam ex decem tribubus erant. Et non ingrediar civitatem. Verba hæc multipliciter exponuntur. Primo sic: Non ingrediar civitatem eo modo quo judex commotus, id est, non veniam ad te ut te judicialiter penitus destruam. Vel: Non ingrediar civitatem reproborum eo modo quo in medio tui sum. Vel: Non ingrediar in civitatem unam dumtaxat, id est, non in una tantum urbe ponam cultum meum, sed ubique terrarum hunc dilatabo, et offeretur mihi in omni natione oblatio munda. Judæi pro suo errore exponunt hoc modo: Non ingrediar, etc., id est, populum istum Israel non sic deseram, ut ad nationes me transferam.
Post Dominum ambulabunt: id est, qui ex populo Israel fuerint salvati, Deo fide et caritate cohærebunt, juxta illud in Psalmo: Adhæsit anima mea post te, hoc est, opera talia exercebunt, per quæ Deo feliciter uniantur. Quasi leo rugiet: id est, ipse Deus omnipotens efficaciter terribiliterque loquetur, et omnes suos adversarios perterrebit, quemadmodum leo suo rugitu animalia stupida facit et fixa. Hoc idem habetur apud Joelem et Amos. Præterea, secundum Hieronymum, Judæi hæc referunt ad tempus Messiæ, quem præstolantur venturum. Sed quæ exspectant implenda, sunt dudum impleta. Christus enim, quem scimus venisse, rugiit sicut leo, de quo in
Ps. vi, 5.
Job xxx, 21.
Zach. viii, 14, 15.
1 Reg. xv, 29.
Ibid. 11.
Gen. vi, 7.
9
Jer. xviii, 7, 8.
Malach. i, 11.
Ps. lxxii, 9.
Joel iii, 16; Amos i, 2; iii, 8.
B
C
D
Apoc. v, 5. Apocalypsi dicitur: Vicit leo de tribu Juda. Rugiit autem clamore terribilis comminationis, dicendo: Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis; et iterum, Ibunt hi in supplicium æternum; et, Arcta est via quæ ducit ad vitam; et, Multi vocati, pauci vero electi. Et alia multa terribilia loquitur in Evangelio. Eratque docens, sicut potestatem habens, non sicut Scribæ et Pharisæi. Ejecit insuper spiritus verbo. Et formidabunt filii maris: id est, habitantes in insulis, audita ab Apostolis prædicatione Evangelii Christi, timebunt casto timore, et convertentur ad fidem. Is. xlii, 12. Unde ab Isaia prædictum est: Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt. Vel, filii maris dicuntur homines hujus sæculi, qui mare procellosum vocantur, et sagena prædicationis capti adunatique sunt: quorum multi ab ipso sunt Christo docti atque conversi.
11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, id est, cito convertentur ad Christum Ægyptii, vel in Ægypto morantes. Quod per prædicationem Simonis ac Judæ constat impletum, quemadmodum Isaias prædixit: Ibid. xix, 21. Cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum, et colent eum in hostiis et muneribus. Et quasi columba de terra Assyriorum, id est, in regione Assyriorum manentes, festinanter ad Christum confugient. In his siquidem terris olim præcipue viguit christiana religio. Et collocabo eos in domibus suis, id est, nunc in Ecclesiis, deinde in cœlestibus mansionibus. Hoc est quod in Evangelio dicit Salvator: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno cœlorum. Et denuo: Ibid. xxiv, 14. Prædicabitur, inquit, Evangelium hoc in universo mundo. De hoc sæpissime loquitur Isaias, sicut quum ait: Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
12 Consequenter Dominus ingratitudinem et peccata regni decem tribuum repetit. Circumdedit me, id est, undique inhonoravit atque offendit, in negotiatione, meum honorem et nomen idolis adscribendo, Ephraim, id est Jeroboam primus rex decem tribuum Ephratæus.27 Nam vitulis aureis factis, dixit: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti.28 Circumdedit quoque me et in dolo domus Israel, id est in fraude qua decem tribus decepit, eas ad idololatriam inducendo. Dicitur autem Deus infinitus circumdari, non quod circumscribatur vel limitetur, sed quoniam ex omni parte ad eum acceditur, vel contra eum proceditur. Unde habetur in Psalmo:29 Synagoga populorum circumdabit te.
Judas autem, id est populus tribus Juda et Benjamin, testis fidelis, id est, bene vivendo, mihi et legi testimonium veritatis perhibuit verbo et opere, testificans me esse Deum verum, et vera esse quæ in lege scribuntur, descendit cum Deo, id est, Domino Deo adhærendo, humiliavit se, subjiciens se legis imperio, et cum sanctis fidelibus, id est Prophetis ac Patriarchis: cum quibus descendit, per hoc quod eorum vestigia imitans, in valle humilitatis processit. Quum enim decem tribus a domo David se segregassent, et idola colere ordirentur, duæ tribus cum tribu Levitica in cultu Dei permanserunt etiam diu, quamvis interdum ad tempus idolis deservirent.
Postremo, quidam Hebræorum, referente Hieronymo, exponunt hæc sic, quod quum Moyses cum duodecim tribubus ad Rubrum mare venisset, et filii Israel Ægyptios supra se venire vidissent, aliis inter eos desperantibus, aliis in Ægyptum redire optantibus, et omnibus istis contra Deum infideliter mendaciterque agentibus, tribus Juda fideliter stetit, et Moysen primo secuta est, ingrediendo post eum mare Rubrum.30 Propter quod meruit principatum et regiam dignitatem: sicque descendit cum Deo in mare Rubrum, et cum sanctis fidelibus, id est Moyse et Aaron ducibus populi. Hoc dictum vocat Hieronymus fabulam: multi tamen doctores catholici opinantur hoc verum.
Footnotes
-
Osee x, 7. ↩
-
IV Reg. xvii, 4-6. ↩
-
Ps. lxi, 8. ↩
-
Eccli. xviii, 6. ↩
-
I Petr. v, 6. ↩
-
Is. lix, 4. ↩
-
Exod. xii, 37 et seq. ↩
-
Exod. iv, 29, 30. ↩
-
Exod. v, 21. ↩
-
Deut. 1, 33. ↩
-
Exod. xiii, 21; ↩
-
Deut. 1, 31. ↩
-
Deut. xxxii, 11. ↩
-
Is. xxx, 18. ↩
-
II Petr. iii, 9. ↩
-
Gen. 1, 26 et seq. ↩
-
Jer. xxxi, 3. ↩
-
Joann. vi, 44. ↩
-
Deut. x, 15. ↩
-
Jer. xiii, 11. ↩
-
Exod. XVI, 15, 35. ↩
-
IV Reg. XVII, 3-6. ↩
-
IV Reg. XV, 20, 29; XVII, 3-6. ↩
-
Ps. XXI, 32. ↩
-
Is. XLVIII, 9. ↩
-
Sap. xii, 18. ↩
-
III Reg. xi, 26; xii, 20. ↩
-
III Reg. xii, 28. ↩
-
Ps. vii, 8. ↩
-
Exod. xiv, 9 et seq. ↩
Chapter 26 of 32