Articulus 24
EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI UNDECIMI TROPOLOGICA.
SICUT mane transit, pertransit rex Israel. Rex Israel, id est princeps populi christiani seu militantis Ecclesiæ, est Christus, cui sacrilegi acclamabant Judæi: Si rex Israel est, descendat nunc de cruce. Cui et boni Judæi in die Palmarum cantabant: Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel. Rex iste cito pertransiit in hoc mundo, quia Judæi, quibus missus fuerat, statim abjecerunt eum extra vineam, et in juventute ejus occiderunt eum, dicentes: Hic est heres, venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas. Hic fuit puer Dei Patris, de quo dixit primitiva Ecclesia, Convenerunt adversus sanctum puerum tuum Jesum in civitate hac: ipse enim est naturalis et unicus puer seu Filius Patris æterni. De quo scriptum est: Ecce puer meus, quem elegi; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Et dilexi eum. Hunc enim puerum, secundum quod Deus est, diligit Pater amore prorsus immenso, et tantum sicut se ipsum. Porro secundum naturam ejus assumptam diligit eum plus quam totum universum. Unde in baptismo et transfiguratione pueri hujus locutus est: Hic est Filius meus dilectus. Et ex Ægypto vocavi filium meum, Herode defuncto; spiritualiter vero, post passionem, quando ex mundo isto per Ægyptum significato, transtulit eum et ad dexteram suæ majestatis constituit. Præterea Regem istum, qui per fidem et gratiam corda nostra inhabitat, quidam negligentes, carnales seu impii cito a se transire, id est recedere faciunt, dando locum diabolo. De talibus enim ait in libro Geneseos: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est. In libro Job quoque: Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Qui enim in caritate et gratia est, nisi omni custodia cor suum custodierit, atque instanter in Dei timore se conservaverit, facile perdit quod habuit, domusque ejus subvertitur. Oportet ergo sollicite ambulare coram Deo sancto ac metuendo. Præterea rex noster dici potest intellectus seu ratio, quæ in regno animæ ceteris viribus dominatur: quem a se transire faciunt, qui passionibus et peccatis non efficaciter reluctantur, quorum omnis sapientia devoratur. Quocontra hortatur Psalmista: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.1
Quia puer Israel. Hoc de Ecclesia seu quolibet vero Christiano accipi potest, qui per puritatem et innocentiam puer, per contemplationem vero divinorum, Israel appellatur. Talibus enim ait Salvator: Pueri, numquid pulmentarium habetis?2 De quibus ait per Isaiam: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus. Hos diligit Deus, quemadmodum apud Joannem legitur: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.3 Et Paulus: Propter nimiam, ait, caritatem qua dilexit nos Pater, Filium suum misit, etc.4 Et ex Ægypto, id est sæculari et tenebrosa conversatione, vocavi per inspirationem internam, vel prædicationem quoque exteriorum, filium meum, id est quemcumque fidelem et Christianum. Unde dicit Apostolus: Eripuit nos de præsenti sæculo nequam, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.
Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum. Hoc de incorrigibilibus et superbis accipiendum est:56 quos per prælatos atque vicarios suos Christus vocat ad pœnitentiam, sed contemnunt.78910 Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. Hoc spiritualiter agunt, quorum deus venter est, venus, vel aurum, aut propriæ adinventionis perfidum dogma;11 qui amplius amant, colunt, et cogitant creaturas quam Creatorem, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus.12
Et ego quasi nutricius Ephraim, id est populi crescentis in bono. Christus nempe est noster nutricius, qui ait:13 Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Nutrit enim nos pane sacramentali, pane lacrimarum, pane consolationis internæ, pane vitæ et intellectus, gratiæ bonæque actionis.1415 Unde in Evangelio loquitur: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.16 Portavi eos in brachiis meis. In brachiis suis portavit nos Filius Dei ad Patrem, quando bajulans sibi crucem exivit, atque in crucis ligno brachia sua sancta pro nostra redemptione extendit.17 Eos quoque portat Christus quotidie in brachiis suis, quos jugiter tam dulciter tractat, consolatur, præservat, ita ut cum multa alacritate et sine gravi impugnatione omne opus Dei perficiant, viam mandatorum dilatato corde potius currant quam ambulent:18 quibus utique magna necessaria est cautela, ut vera circumspectione ac humilitate ornentur, Deoque grati consistant, nec alios aspernentur. Aliter diceret Christus de eis quod subditur: et nescierunt quod curarem eos.
In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Sic plane trahit nos Christus, dans nobis ineffabilia beneficia suæ caritatis indicia. Dat enim nobis se ipsum in cibum et potum, tribuit sacramenta, et ad originalis justitiæ conformitatem reducit nos in Baptismo et Pœnitentiæ sacramento. Hinc apud Joannem loquitur:19 Ego si exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum. Et Paulus: In fide, inquit, vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.20 Hoc tractu piissimo indiget pigritia atque infirmitas nostra, qui sine gratia semper inhæremus terrenis ac vilibus rebus. Propter quod Sponsa precatur in Canticis: Trahe me post te.21 Et ero eis quasi exaltans jugum, etc. Hoc est quod asserit Paulus: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis.22 Declinavi ad eum, id est, de cœlo ad terram descendi ad populum istum per incarnationis mysterium, ut vesceretur pane supersubstantiali ac sacramentali, ut dictum est.23 A summo enim cœlo egressio ejus.24 Et ipse ait in Joanne: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi;25 qui manducat hunc panem, habet vitam æternam.26 En quanta dilectio, liberalitas atque dignatio!
Non revertetur in terram Ægypti, id est, plebs vere christiana ad conversationem non revertetur mundanam. Quod si fecerit, tunc Assur, id est diabolus, erit rex ejus, qui est rex filiorum superbiæ.27
Cœpit gladius ejus, id est tentatio diaboli, prævalere, in civitatibus ejus, id est congregationibus Christianorum rebellium, qui a propriis concupiscentiis superantur; et consumet electos ejus, et comedet capita eorum: id est, eminentes ac superiores populi hujus ad nihilum redigit dæmon, pertrahens omnes simul in damnationem æternam. Et populus meus pendebit ad reditum meum: quia dum Christi gratiosam præsentiam piumque juvamen amittimus, nil boni valemus, quousque nos visitet et confortet.28 Idcirco ferventi semper dicamus affectu: Convertere, Domine, usquequo, et deprecabilis esto super servos tuos.29 Et interim renuat consolari anima nostra, suspirans ad reditum Sponsi. Jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur: quia perversi nunc subduntur jugo laqueisque diaboli, cum quo postea in inferno æternaliter cruciabuntur.
Quomodo dabo te, Ephraim? Hoc dicit Dominus comminando impiis Christianis, quibus melius esset viam justitiæ ignorasse, quam agnitam abjecisse.30 Unde merentur subverti, sicut Pentapolis.31 Sed Deus frequenter miseretur eorum, sicut subjungitur.32 Conversum est in me cor meum. Tempore enim evangelicæ legis, gratia et misericordia Dei præcipue abundavit. Propter quod dicit Apostolus ad Titum:33 Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. In medio tui sanctus. Christus enim in medio est suorum, quemadmodum ait apud Matthæum: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.34 Et non ingrediar civitatem, id est ecclesiam impiorum, juxta illud in Psalmo: Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.35
Post Dominum ambulabunt, id est, Christi vestigia assequentur veraciter christiani, scientes quod non sit servus major domino suo.36 Nemo enim venit ad Patrem, nisi per Christum.37 Ideo dicit in prima sua epistola Joannes: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.38 Petrus quoque: Christus, inquit, passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.39 Quasi leo rugiet Christus, præsertim in die judicii, dicens:40 Ite, maledicti, in ignem æternum. Tunc enim juxta Isaiæ sermonem, Dominus ut ignis veniet, et ut tempestas currus ejus.41 Nunc etiam rugit per ora efficacium prædicatorum atque doctorum, quibus ipse dat os et sapientiam.42
Et formidabunt filii maris: id est, homines sæculares audita prædicatione hujusmodi, metuent divinam justitiam, futurum judicium, pœnas æternas. Et avolabunt, id est, a pristina conversatione cito recedent, quasi avis, avium agilitatem sequendo per contemplationem cœlestium et supergressionem terrenorum, ne eis dicatur, Filii hominum, usquequo gravi corde?43 sed et illud Isaiæ eis conveniat:44 Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, volabunt et non deficient; ex Ægypto, id est tenebrosis operibus mundi hujus positi in maligno, ubi est civitas illa magna, quæ spiritualiter dicitur Sodoma et Ægyptus, ut dicitur in Apocalypsi.4546 De qua civitate accipitur quod jam dixit, Non ingrediar civitatem.47 Et quasi columba, imitando simplicitatem et innocentiam columbinam, avolabunt de terra Assyriorum, id est de proprio corpore, per recessum videlicet ab operibus carnis, ut vivant in spiritu.48 Nempe qui in carne sunt, Deo placere non possunt, ut dicitur ad Romanos. Et si secundum carnem vixerimus, moriemur; si autem spiritu facta carnis mortificaverimus, vivemus.49 Et collocabo eos, per fidem et caritatem observantiamque præceptorum, in domibus suis, id est Ecclesiis, vel in devotis congregationibus atque cœnobiis. Ista enim præsertim conveniunt his qui mundanam conversationem penitus detestantes, ad claustra confugiunt.
Circumdedit me in negotiatione Ephraim, id est prælati temporalia cupide congregantes, qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant, et negatione boni ac mendaciis Dominum undique inhonorant.50 Circumdant etiam isti Christum et in dolo domus Israel, id est fraude qua fallunt, subvertunt, scandalizant Ecclesiam, errantes et in errorem mittentes.51 Unde monet Apostolus: Videte ne quis vos decipiat per inanem fallaciam;52 et iterum, Ne quis vos seducat ullo modo.53
Judas autem, id est populus fide et actu ecclesiasticus, corde vero et opere confitens Domino, testis veritatis. De talibus enim ait Deus per Isaiam:54 Vere vos testes mei. Et Christus in Actibus:55 Eritis mihi testes in omni Judæa et Samaria. Descendit, humiliando se ipsum, ponensque in pulvere os suum, si forte sit spes, ut scriptum est.56 Descendit ergo a tumore superbiæ cum Deo, id est secundum voluntatem atque imperium Dei, qui per Petrum locutus est: Humiliamini sub potenti manu Dei. Descendit ergo cum Christo, discens ab eo quia mitis est et humilis corde:5758 qui non venit ministrari, sed ministrare, et Patri obedire usque ad mortem.5960 Et cum sanctis fidelibus, id est Apostolis ac apostolicis viris, illorum humilitatem sectando, dum alii fraude ac negatione Deum circumdant. Tales sunt, qui aliorum malis exemplis aut suggestionibus dolosis non corrumpuntur, quemadmodum docet Apostolus : Nolite fieri participes eorum;61 rursusque : Observetis eos qui offendicula et scandala concitant, et declinate ab eis.62
Footnotes
-
Ps. XXXI, 9. ↩
-
Joann. XXI, 5. ↩
-
Joann. III, 16. ↩
-
Ephes. II, 4; ↩
-
Is. VIII, 18. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Prov. IV, 23. ↩
-
Eccli. XXVII, 4. ↩
-
Mich. VI, 8. ↩
-
Ps. CVI, 27. ↩
-
Philipp. III, 19. ↩
-
Rom. I, 25. ↩
-
Joann. VI, 56. ↩
-
Eccli. XV, 3. ↩
-
Ps. LXXIX, 6. ↩
-
Matth. XI, 28. ↩
-
Joann. XIX, 17. ↩
-
Ps. CXVIII, 32. ↩
-
Joann. XII, 32. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
Cant. I, 3. ↩
-
I Cor. X, 13. ↩
-
Matth. VI, 11. ↩
-
Ps. XVIII, 7. ↩
-
Joann. VI, 41, 51, 59, 55. ↩
-
Joann. VI, 55. ↩
-
Job XLI, 25. ↩
-
Ps. LXXVI, 3. ↩
-
Ps. LXXXIX, 13. ↩
-
II Petr. II, 21. ↩
-
Ibid. 6; ↩
-
Gen. XIX, 25. ↩
-
Tit. III, 4. ↩
-
Matth. XVIII, 20. ↩
-
Ps. XXV, 5. ↩
-
Joann. XIII, 16. ↩
-
Joann. XIV, 6. ↩
-
1 Joann. II, 6. ↩
-
1 Petr. II, 21. ↩
-
Matth. XXV, 41. ↩
-
Is. LXVI, 15, juxta LXX. ↩
-
Luc. XXI, 15. ↩
-
Ps. IV, 3. ↩
-
Is. XI, 31. ↩
-
Apoc. XI, 8. ↩
-
1 Joann. V, 19. ↩
-
vers. 9. ↩
-
Rom. VIII, 8. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
*alias negatione* Tit. I, 16. ↩
-
II Tim. III, 13. ↩
-
Coloss. II, 8. ↩
-
II Thess. II, 3. ↩
-
Is. XLIV, 8. ↩
-
Act. I, 8. ↩
-
Thren. III, 29. ↩
-
Matth. XI, 29. ↩
-
1 Petr. V, 6. ↩
-
Philipp. II, 8. ↩
-
Philipp. XX, 28. ↩
-
Ephes. v, 7. ↩
-
Rom. xvi, 17. ↩
Chapter 27 of 32