Articulus 25
ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI : EPHRAIM PASCIT VENTUM.
FREQUENTER sanctus Osee eumdem repetit sensum, sub alia forma verborum, et aliqua adjiciendo. Peccantes enim multipliciter arguendi instruendique sunt. Quod ergo superius dixit, regnum decem tribuum vanitatibus suis insistere, et ab hominibus magis quam a Deo postulare auxilium, nunc resumit. Ephraim, id est rex et populus decem tribuum, pascit ventum, id est, vanam spem suam fovet, in Assyriis confidendo, et se ipsum fallit spe ventosa, in hominibus frustra sperando. Vel, Pascit ventum, id est, superbos et vanos similes vento Assyrios alit, solvendo eis annuatim magnum tributum, ut patet quarto Regum de Manahem et Osee regibus Israel. Et sequitur æstum, id est, Ægyptiorum auxilio innititur : a quibus tempore Osee regis postulavit auxilium contra regem Assyriorum. Ægyptus autem per æstum significatur, quoniam regio illa est in parte magis calida quam Judæa aut Samaria. Est enim respectu Terræ sanctæ in parte australi, ut fertur. Glossa vero exponit sic : Sequitur æstum, id est, it ad plagam meridianam : fluctuabat enim inter duos populos.
Tota die, id est jugiter, omni tempore de quo nunc sermo, singulis diebus ac noctibus, mendacium et vastitatem multiplicat, id est, verbo et actu mentitur, idola venerando, et opprimi vastarique meretur, Deum magis ac magis offendendo. Multiplicat igitur vastitatem, id est, causam suæ captivitatis adauget incessanter, peccando, vel a Pharaone subsidium implorando. Quo cognito, rex Assyriorum venit atque destruxit regnum decem tribuum. Et fœdus cum Assyriis iniit, id est pacis et amicitiæ pactum, tempore Manahem, qui dedit regi Assyriorum multa munera, ut regnum suum firmaret;1 et oleum in Ægyptum ferebat, id est, Pharaoni inter alia dona oleum (cujus Samaria fertilissima est, secundum Hieronymum, et quale in Ægypto non invenitur, secundum Glossam) destinavit et ferri fecit. Hoc fuit tempore Osee regis, qui cupiens a rege Assyriorum et tributo quod ei solvebat, liberari, misit munera regi Ægypti, ut eum a jugo Assyriorum erueret.23
Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob. Hoc dupliciter explanatur. Primo sic : Judicium ergo Domini, id est, quoniam decem tribus tot operatæ sunt mala, idcirco judicium reprobationis et pœnæ seu justa punitio Dei est cum Juda, id est pro populo regni Juda contra decem tribus : quoniam una causa captivitatis decem tribuum fertur fuisse, quod toties persecutæ sunt regnum Juda, ut patet in libris Regum tertio et quarto. Sicque Deus vindicavit persecutionem Juda illatam in regno Ephraim. Et visitatio ultionis venit super Jacob, id est regnum Israel seu decem tribuum. Secundo sic : Judicium ergo Domini cum Juda, id est, quoniam regnum Juda non pœnituit decem tribubus captis, idcirco post illarum vastitatem judicium Domini est cum populo duarum tribuum, ut judicet ac puniat eas per Chaldæos; et visitatio, id est flagellatio, irruit super Jacob, id est prædictum populum Juda ac Benjamin ex semine Jacob progenitum.456 Juxta vias ejus et juxta adinventiones ejus, id est secundum exigentiam operum et cogitationum, vel eorum quæ ex propriis adinventionibus gessit, reddet ei, id est regno Israel, secundum primam expositionem, vel regno Juda, juxta expositionem secundam. Utrumque enim regnum juste punivit Deus omnipotens, qui singulis tribuit quod merentur, quemadmodum in Job inducitur : Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas;7 opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet. Unde in Apocalypsi : Ecce venio (inquit) cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua.8
Consequenter recolit beneficia patriarchæ Jacob collata, quibus posteri fuerunt ingrati. In utero Rebeccæ genitricis suæ supplantavit Jacob fratrem suum Esau, non propria, sed Dei virtute. Ipse nempe quod egit, non sensit; sed Deus qui prævidit eum sibi futurum fidelem patriarcham, qui et prædestinatos amat, dedit ei hoc facere in signum futuri. De hac supplantatione habetur in Genesi, quod collidebantur in utero.9 Propter quod Rebecca pericula metuens, dixit :10 Si sic futurum mihi erat, quid necesse erat concipere ? Quumque ivisset ad consulendum Dominum, locutus est ei Deus : Duæ gentes in utero tuo sunt, et populus populum superabit, et major serviet minori.11 Hic itaque fuit supernaturalis mysticusque conflictus.
Et in fortitudine sua sibi a Deo concessa per naturam vel gratiam, directus, id est recte aptatus, est Jacob ad præliandum cum angelo sancto, quando sicut in Genesi scriptum est, vir, scilicet angelus in specie viri, luctabatur cum eo usque mane.12 Et invaluit ad angelum : sicut illic subjungitur : Qui quum videret quod eum superare non posset, dixit, Dimitte me, jam enim aurora est.13 Dicitur autem Jacob angelo prævaluisse dupliciter : Primo, quoniam precibus et devotione quasi extorsit ab angelo quod quærebat. Nec mirum si dicatur invaluisse ad angelum, quum Dominus dicat ad Moysen :14 Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos. Moyses ergo caritate et precibus quasi ligaverat Deum. Secundo, quod invaluit secundum apparentiam, ita quod angelus finxit se sanctum Jacob superare non posse. Quæ tamen fictio non fuit fallax aut mendosa, sicut nec illa qua Christus finxit se longius ire ;15 sed dispensatoria, et veritatis præfigurativa. Præfiguravit enim quod Jacob hostibus prævaleret, et populus nasciturus de eo, filios Esau superaret. Quod tempore David constat impletum, serviente Idumæa regi David sub tributo, quando et Joab interfecit omne masculinum in Idumæa.1617 Et confortatus est Jacob benedictione suscepta ab angelo, quando et dictus est Israel, atque audivit ab angelo : Si fortis fuisti contra Deum, id est me Dei nuntium, quanto magis contra homines prævalebis ?18 Quum enim Jacob nimis timeret adventum Esau, misit Deus hunc angelum, ut consolaretur confortaretque Jacob. Tamen, secundum Augustinum sextodecimo de Civitate Dei, fuit angelus qui cum Jacob venit de Mesopotamia.19 Flevit, et rogavit eum, id est, Jacob lacrimose precatus est angelum, ut se benediceret, atque in via custodiret :20 sicut et factum est.
In Bethel invenit eum, id est angelum. Non servatur hoc loco ordo historiæ. Ista namque inventio diu præcessit confortationem et luctam præfatam, quando videlicet Jacob ex consilio Rebeccæ fugit a facie Esau pergens ad Syriam, ad Laban fratrem Rebeccæ. Quumque venisset ad quemdam locum, et dormiret in eo, vidit in somnis scalam usque cœlos erectam, et angelos Dei ascendentes ac descendentes per eam, Dominum quoque innixum scalæ, et sibi dicentem :21 Ne timeas, Jacob, terram hanc dabo semini tuo, et ero custos tuus quocumque perrexeris. Quum ergo Jacob evigilasset, pavens : Quam terribilis, inquit, est locus iste ! Non est hic aliud, nisi domus Dei. Propter quod vocavit nomen urbis illius Bethel, quod interpretatur domus Dei: quæ ante Luza vocabatur. Quæ omnia in Genesi plenius describuntur. Et ibi locutus est nobiscum angelus. Per hoc enim quod in Bethel loquebatur in persona Dei ad Jacob, loquebatur et filiis ejus in lumbis patris, ad quos promissio Jacob facta pertinuit.
Hoc loco, ut recitat Lyra, multa fabulantur Judæi, dicentes quod Jacob fortitudine sibi ad horam concessa, vere prævaluit angelo; item, quod angelus victus flevit, rogavitque ipsum Jacob dilationem de obtinenda primogenitura et invalescentia super Esau, ita quod angelus iste fuit custos Esau, volens impedire Jacob ne ingrederetur terram promissionis ad acquirendum benedictiones ac primogenita Isaac in præjudicium Esau. Hæc autem stulta et frivola sunt. Quod enim angelus erat fortior Jacob, patet ex hoc quod quum tetigisset nervum femoris ejus, statim emarcuit, et claudicavit. Rursus, angelus ille quum fuerit bonus, et sciverit quod Deus promisisset ipsi Jacob terram promissionis, nequaquam conatus est impedire divinum promissum. Item, quia beatifica Dei visione fruebatur, dolor in ipso non habuit locum. Unde nec flevit, neque tristatus est de promissi impletione divini, sed erat divinæ voluntati in omnibus conformatus.
Et Dominus Deus, qui est exercituum, id est angelorum, Dominus, memoriale est ejus, utpote patriarchæ Jacob. Hoc ideo dicitur, quia in nomine Israel, quod angelus imposuit Jacob, includitur nomen Dei, quoniam Israel interpretatur, vir videns Deum; vel ideo, quoniam Jacob habuit Deum jugiter in memoria; et item, quoniam Deus universorum voluit se specialiter dici Deum Jacob. Sicque Deus est memoriale Jacob, quia per Jacob commemoratur. Vel iste est sensus: Et Dominus Deus exercituum, Dominus est memoriale, id est nomen ejus, scilicet Domini Dei, quia communiter in veteri Testamento Do-
Gen. xxxii, 25, 31.
Ibid. xxxii, 28.
Exod. iii, 16. minus exercituum appellatur. Unde scriptum est in Amos: Formans montes, et creans ventum; Dominus exercituum nomen ejus.
Amos iv, 13.
Deinde Propheta affatur et admonet posteros Jacob. Et tu, popule Juda seu Israel: ad utriusque etenim regni populum possunt hæc verba aptari; ad Dominum Deum tuum converteris, sequendo vestigia Jacob patris tui. Quod partim impletum est in primo adventu Christi, et post dominicam passionem, quando per Apostolorum prædicationem multa millia Judæorum ad fidem conversa sunt, ut patet in Actibus. Misericordiam et judicium custodi: primo, miserendo tibi ipsi, quemadmodum scriptum est, Miserere animæ tuæ, placens Deo; et, Qui sibi nequam est, cui bonus erit? et, Benefacit animæ suæ vir misericors; Judicium autem sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam. Est insuper judicium propriæ discussionis, et reprobationis, seu veræ discretionis, quod spectat ad omnes, ut scilicet unusquisque vitia sua dijudicet, inter bona et mala discernat, se ipsum discutiat, nec se impunitum relinquat. Unde ait Apostolus: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Et in libro Job habetur: Numquid qui non amat judicium, potest sanari? Qui autem prælatus est, aliis judicium justum exerceat tanquam judex illorum. Misericordia autem sine judicio, pusillanimitas dicitur; judicium vero sine misericordia, crudelitas fertur. Commiscenda ergo sunt hæc moderatione sagaci.
Act. ii, 41; iv, 4.
Eccli. xxx, 24.
Ibid. xiv, 5.
Prov. xi, 17.
Jacob. ii, 13.
I Cor. xi, 31.
Job xxxiv, 17.
Et spera in Deo tuo semper in prosperis et adversis, ut cum sancto Job dicas: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo. Quis enim speravit in eo, et confusus est? Propter quod Isaias disseruit: Deus judicii Dominus; beati omnes qui exspectant eum. Et Psalmista: Sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. Cum omni ergo fiducia invoca Deum, et longanimiter exspecta eum. Spera in eo, quasi in patre
Ibid. xiii, 15.
Eccli. ii, 11.
Is. xxx, 18.
Ps. ix, 11. clementissimo, sicut in amatore præcipuo, tanquam in Domino omnipotente, et crede te ei; certus esto quod paratus sit indulgere, auxiliari, et quidquid veram concernit salutem, conferre. De sic sperante dicit Psalmista: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te;2223 et Jeremias, Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et alibi scriptum est: Omnes qui sperant in eo, non infirmantur.24 Pro eo quod Hieronymus transtulit, Et spera in Deo tuo semper, Septuaginta transtulerunt, Et appropinqua Deo tuo semper: hoc est, de virtute in virtutem procede, omnem immunditiam culpæ absterge, et Deo per caritatem semper viscerosius atque intimius uniri, imo immergi, enitere.
Insuper redit Propheta ad decem tribuum increpationem. Chanaan, id est plebs decem tribuum: quæ Chanaan appellatur, non origine generis, sed parilitate et imitatione iniquitatis, quoniam Chananæorum vitia idololatriamque secuta est. Unde et Daniel ait presbytero judici, qui utique erat de semine Juda, secundum Hieronymum: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te.25 Judæ quoque atque Jerusalem dicitur in Isaia:26 Audite verbum Domini, principes Sodomorum; auribus percipite legem Dei vestri, populus Gomorrhæ.27 Itemque in Ezechiele: Pater tuus Amorrhæus, mater tua Cethæa. In manu ejus statera dolosa. Per hoc decem tribus reprehenduntur de fraude in proximum et avaritia, de legis etiam prævaricatione, quæ jussit:28 Nolite iniquum aliquid facere in judicio, in regula, in pondere, in mensura.29 Et denuo ait: Sit tibi æquus modius, æquusque sextarius.30 De hoc habetur in Psalmo: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant de vanitate in id ipsum.31 Denique quidam affirmant, quod Chanaan sit hoc loco nomen commune, significans mercatorem, quemadmodum in Proverbiis, ubi legitur: Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.32 Sicque mercatores Israel de statera notantur dolosa.
Calumniam, id est pauperum oppressionem, et aliorum injurationem, dilexit: quod est contra caritatem, contra legem naturalem et scriptam, et contra illud Levitici: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum.33
Et dixit Ephraim, scilicet decem tribus: Verumtamen dives effectus sum: id est, non obstante quod dilexi calumniam et stateram dolosam, in temporalibus nunc abundo, et sufficit mihi quod ea possideo, nec curo quomodo adeptus sim ea; inveni idolum mihi, id est deum conflatilem, cui serviendo effectus sum dives; vel, Idolum, id est aurum sive pecuniam, quod est deus idolumque avari, sicut venter dicitur deus gulosi.34 Propter quod dicit Apostolus: Deponite avaritiam, quod est simulacrorum servitus.35 Omnes labores mei non invenerunt mihi iniquitatem quam peccavi: id est, divitiæ, quas laborando collegi, non mihi ostenderunt iniquitatem meam; vel causa non fuerunt peccati quod feci.
Et ego Dominus Deus tuus de terra Ægypti: id est, quamvis tam graviter me offendisti, ego tamen ab eo tempore quo te seu patres tuos de Ægypto eduxi, semper misericors fui tibi, et quando converti volebas, pœnitentem clementer recepi. Imo adhuc veniam gratiamque promitto, et locum pœnitendi concedo. Unde subjungitur: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, id est synagogis, vel propriis domibus, vel in congregationibus sanctis, sicut in diebus festivitatis, id est cum ingenti solennitate, cum securitate, devotione cordis atque lætitia: quemadmodum in veteri Testamento consuetudo fuit veris Israelitis, sedere in legalibus festis. Hoc autem tripliciter accipi potest: Primo, conditionaliter, dummodo vitam corrigerent, ita quod ab imminente captivitate liberarentur. Secundo, pro tempore Christi, quando per ejus et Apostolorum sermocinationem, aliqui ex decem tribubus conversi, sederunt in tabernaculis illis præclarissimis primitivæ Ecclesiæ, secundum quod Dominus apud Isaiam prædixit: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. Tertio, pro tempore finalis conversionis Judæorum, quando plenitudine gentium introgressa, omnis Israel salvus fiet.
10 Et locutus sum super Prophetas, id est, revelationes inspiravi Prophetis, et per illos locutus sum, ita quod sermo meus cecidit super corda eorum, et locutio mea super eos descendit; et ego visionem, id est propheticas revelationes, multiplicavi, multifarie multisque modis loquens patribus in Prophetis. Unde apud Lucam habetur: Sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus. Eisdem etiam Prophetis valde multiplices visiones ostendit anagogice aut symbolice, scilicet David, Salomoni, Isaiæ, Jeremiæ, Ezechieli, Danieli. Multi demum fuerunt Prophetæ, quorum visiones non sunt conscriptæ. Et omnes Prophetæ principaliter locuti sunt pro tempore et de mysteriis Christi, quemadmodum in Actibus Petrus testatus est:36 Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps annuntiaverunt dies istos. Et in manibus Prophetarum, id est per verba et actus eorum, assimilatus sum, id est, hominibus assimilatus, prænuntiatus, præfiguratus, et similitudinarie præsignatus sum. Sic enim unio Christi et Ecclesiæ præfigurata est per conjunctionem Adæ et Evæ; per formationem quoque Evæ de costa Adæ, præfigurata est formatio Ecclesiæ de latere Christi dormientis in cruce. Sic arca Noe, typus fuit Ecclesiæ;3738 et
Isaac ligna bajulans, Christum significavit, crucem propriam ad locum immolationis suæ portantem.39404142 David quoque et Jeremias per tribulationes suas et opera, Christi passionem et opera apertissime figuraverunt. Et Jonæ deglutitio triduo durans, Christi triduanam sepulturam monstravit.
Loquitur autem Osee commixtim de beneficiis Dei, et maleficiis populi. Unde nunc rursus, recitatis beneficiis Creatoris, commemorat vitia et ingratitudinem populi. Si in Galaad idolum, id est, quia in urbe trans Jordanem nomine Galaad, idololatria exercetur, et idolum reperitur: sicut superius dictum est, Galaad civitas operantium idolum;43 tamen frustra errant in Galgal, id est, duæ tribus graviter peccant, et gravius aliis, dum idola colunt in Galgala civitate duarum tribuum, de qua dictum est:44 Omnis nequitia eorum in Galgal. Tanquam dicat: Quum duæ tribus habeant sacerdotes et templum, in quo et per quos secundum legem offerre possunt, et nihilo minus idola colant in loco Galgal; inexcusabiliores sunt, quoad hoc, decem tribubus, quæ nihil horum habuerunt. Bobus, id est vitulis aureis, immolantes. Quod enim hoc frustra fecerunt, hinc liquet: Nam et altaria sacrilega eorum erunt quasi acervi, id est tumulus seu congeries lapidum, jacentes super sulcos agri: id est, altaria decem duarumque tribuum, in quibus idolis servierunt, penitus destruentur ab Assyriis et Chaldæis.
Fugit Jacob a facie Esau in regionem Syriæ ad Laban avunculum suum fratrem Rebeccæ, ut dicitur in Genesi, et servivit Israel in uxorem:45 id est, Jacob, alio nomine Israel, septem annis servivit avunculo suo Laban pro Rachele filia ejus in conjugem recipienda;46 videbanturque sibi anni breves propter amoris magnitudinem, ut in Genesi describitur; et in uxorem servavit, vel, servivit, ut aliqui continent textus: id est, quum Jacob vidisset sibi pro Rachele suppositam Liam, servivit avunculo aliis septem annis, ut Rachelem reciperet:47 quam tamen statim post Liam recepit, octo (ut dicitur) evolutis diebus. Et per ista septennia servavit, id est, oves et pecora Laban custodivit; vel, servavit pactum, quod fecit cum Laban de tempore ministrandi sibi pro filiabus.
In Propheta autem, id est per manum Moysis excellentis prophetæ, de quo in Deuteronomio scriptum est: Non surrexit ultra Propheta in Israel sicut Moyses, qui nosceret Dominum facie ad faciem;48 eduxit
Dominus Israel de Ægypto in manu potenti et brachio extento; et in Propheta, id est per caritatem, precem et meritum hujus Prophetæ, servatus, id est a morte præservatus, est populus Israel frequenter, quando Deum gravissime offenderunt, sicut in adoratione vituli conflatilis, et tentationibus ac murmurationibus contra Deum, quemadmodum in libris Moysis copiosissime recitatur. Dixerat equidem Moyses: Aut dimitte populo hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti.49 Cui Dominus: Dimisi, inquit, juxta verbum tuum.50 Hinc fertur in Psalmo: Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus.51
Deinde ponitur decem tribuum ingratitudo. Ad iracundiam, id est ultionem terribilem et effectum similem ei qui ex ira procedit, me provocavit Ephraim, id est decem tribus, in amaritudinibus suis, id est peccatis ac idololatriis, veræ ac sanctæ suavitati contrariis, atque ad æternam amaritudinem pertrahentibus. Unde in Jeremia habetur: Amarum est, te reliquisse Dominum Deum tuum.52 Nihilo minus vitia peccantem delectant, sed delectationem amarissima amaritudo consequitur, juxta illud Apocalypsis: Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.53 Præterea, pius ac dulcis invariabilisque Creator dicitur ad iracundiam provocari, non quod in ipso sit passio sive mutatio, sed quia exigente sua justitia, et promerente hominum culpa, per modum provocati et irati se habet in vindicando. Propter quod ait apud Jeremiam: Numquid me ad iracundiam provocant?54 nonne semetipsos in confusione vultus sui?
Et sanguis ejus super eum veniet, id est, causa mortis suæ redundabit in eum, ita quod suis peccatis erit causa propriæ punitionis, quemadmodum in Ezechiele Dominus ait frequenter de eo qui propria negligentia, non pastoris ignavia, perit: Sanguis ejus erit super caput ejus. Et puero Amalecitæ occiso, dixit David:5556 Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est, dicens, Ego occidi christum Domini. Vel: sanguis ejus, id est sanguis innocentium atque infantium suorum, quem fudit, juxta illud in Psalmo: Effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan;57 super eum veniet, ita quod debitam pœnam persolvet. Et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus, id est, pro contemptu et blasphemia Dei, recipiet a Deo opprobrium pœnæ, et in magno erit contemptu ac vilitate: quatenus sicut fecit, fiat ei, et per quæ peccavit, puniatur;58 et fiat quod ait Salvator, Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.5960 Unde et David, qui uxorem tulit Uriæ, Dominus ait: Ego tollam uxores tuas, et dabo eas proximo tuo.61
Footnotes
-
IV Reg. xv, 19, 20; xvii, 3. ↩
-
IV Reg. xvii, 4. ↩
-
IV Reg. xvii, 4-6. ↩
-
III Reg. xv, 6, 16; ↩
-
IV Reg. xiv, 11-14; xvi, 5. ↩
-
Osee ii, 5. ↩
-
Job xxxiv, 10, 11. ↩
-
Apoc. xxii, 12. ↩
-
Gen. xxv, 22. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Gen. xxxii, 24. ↩
-
Ibid. 25, 26. ↩
-
Exod. xxxii, 10. ↩
-
Luc. xxiv, 28. ↩
-
II Reg. viii, 14; ↩
-
III Reg. xi, 15. ↩
-
Gen. xxxii, 28. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Ibid. 26, 29. ↩
-
Gen. xxviii, 11-19. ↩
-
Jer. XVII, 7. ↩
-
Ps. LXXXIII, 13. ↩
-
1 Mach. II, 61. ↩
-
Dan. XIII, 56. ↩
-
Is. I, 10. ↩
-
Ezech. XVI, 3. ↩
-
Lev. XIX, 35. ↩
-
Deut. XXV, 15. ↩
-
Lev. xix, 36; ↩
-
Ps. LXI, 10. ↩
-
Prov. XXXI, 24. ↩
-
Lev. XIX, 13. ↩
-
Philipp. III, 19. ↩
-
Coloss. III, 5. ↩
-
Act. III, 24. ↩
-
Jonæ II, 1; ↩
-
Matth. XII, 40. ↩
-
Gen. XXII, 6; ↩
-
Joann. XIX, 17. ↩
-
Gen. II, 21, 22; ↩
-
Joann. XIX, 34. ↩
-
Osee VI, 8. ↩
-
Osee IX, 15. ↩
-
Gen. XXVIII, 5. ↩
-
Gen. XXIX, 20. ↩
-
Ibid. 24-30. ↩
-
Deut. XXXIV, 10. ↩
-
Exod. xxxii, 31, 32. ↩
-
Num. xiv, 20. ↩
-
Ps. cv, 23. ↩
-
Jer. ii, 19. ↩
-
Apoc. xviii, 7. ↩
-
Jer. vii, 19. ↩
-
Ezech. xviii, 13; xxxiii, 4. ↩
-
II Reg. i, 16. ↩
-
Ps. cv, 38. ↩
-
Judic. i, 7. ↩
-
Matth. vii, 2. ↩
-
Sap. xi, 17. ↩
-
II Reg. xii, 11. ↩
Chapter 28 of 32