Articulus 26
MORALIS EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI DUODECIMI.
NUNC dictum est sæpe, quod per Ephraim (qui interpretatur augmentum, et Dei cultum abjecit) signentur Christiani injusti, mali prælati, religiosi ignavi, qui sibi temporalia augent, vitia colligunt, et opus Dei negligenter exsolvunt. Unde de quolibet horum nunc dicitur: Ephraim pascit ventum, id est, propriam vanitatem et animi levitatem fovet ac roborat, et est tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ, et sicut arundo vento agitata, non habens radicem cordis in virtutibus fixam.1 Quocontra de electis ait Psalmista : In populo gravi laudabo te. Et sequitur œstum, id est concupiscentiæ ignem, iræ, furoris, cupiditatis ardorem, impetum passionum. Quocontra in Ecclesiastico dicitur : Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Et in Proverbiis dicitur : Impetum concitati spiritus quis poterit sustinere ?2 Hoc ad sapientem non pertinet, prout in Job dicitur : Numquid sapiens respondebit, quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ?3
Tota die, id est jugiter, mendacium et vastitatem multiplicat, agens contra veritatem vitæ, doctrinæ, atque justitiæ, dæmonumque captivitati ac laqueis se innectens, et æterni carceris inclusionem sibi accumulans. Et fœdus cum Assyriis, id est dæmonibus, iniit, quorum voluntati se æquat, sicut in Isaia habetur : Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.4 Assyrii autem interpretantur dirigentes, et dæmones dirigunt in viam damnationis æternæ. Et oleum, id est verba adulationis, vel apparentiam sanctitatis, vel sapientiæ nitorem, in Ægyptum ferebat, id est, ad homines sæculares adduxit, illis adulando, vel ab eis laudem optando, vel scientiam suam jactando : quod multi faciunt religiosi, prædicatores et clerici, ut temporalia commoda consequantur et honorentur. De quo oleo scriptum est :5 Oleum peccatoris non impinguet caput meum.
Judicium ergo Domini cum Juda : id est, hujusmodi Christianos, qui dicunt se nosse confiterique Deum, sed operibus negant, Christus districte judicabit.67 Scienti enim bonum, et non facienti, peccatum est illi, ut Jacobus docet.8 Et Petrus :9 Tempus est, inquit, ut incipiat judicium a domo Dei. Et visitatio divinæ ultionis irruit super Jacob, id est eum qui cœpit vitiis reluctari et pœnitere, sed recidivans supplantatur a vitiis :10 quales sunt multi religiosi, qui quum cœperint spiritu, carne consummantur. Qui enim in claustro non studet quotidie cum vera diligentia affectiones animæ rectificare, vitia exstirpare, cogitationes vanas ac malas reprimere, pejor et incorrigibilior fit sæcularibus.
In utero supplantavit fratrem suum. Hoc salubriter competit his qui in medio Ecclesiæ alios superant in profectu virtutum, vel errorem eorum convincunt et destruunt sapientiali rationis discursu, quemadmodum Christus promisit discipulis :11 Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Et Paulus ad Titum : Verbum sanum, irreprehensibile12, ut is qui ex adverso est, nil habeat mali loqui de nobis.13 Petrus quoque in prima sua Canonica : Sic est voluntas Dei, ut benefacientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.14
Et in fortitudine sua directus, id est ad Deum recte erectus, est cum angelo. Tales sunt, qui angelicam conversationem ducunt in carne mortali, sursum habentes corda, et toto affectu cœlestis patriæ beatitudinem concupientes. Et invaluit ad angelum, id est, instantissimis precibus obtinuit gratiam desideratam, per cooperationem et administrationem angeli vitæ suæ custodis. Hoc quilibet nostrum facere debet, frequenter deprecando angelum sibi in custodiam delegatum, ut taliter sibi in omnibus adsit, dæmones repellendo, bona inspirando, imperfectum nostrum excusando, preces et merita nostra Domino offerendo, gratiam Dei reportando, ut tandem beatificemur cum ipso. Sicque conveniet singulis nobis, quod subditur de sancto Jacob : et confortatus est ; flevit, et rogavit eum, videlicet angelum. In Bethel, id est in Ecclesia seu domo Dei, invenit eum. Ibi enim Christianus invenit angelos sanctos, quos certum est personaliter ibi adesse, præcipue in officio Missæ. Ibi quoque præveniunt principes illi angelici conjuncti psallentibus, qui corde sincero fatentur :15 In conspectu angelorum psallam tibi.16 Oportet enim ut angelici vultus cogitemus ac veneremur præsentiam, quod nobis solitariis præsertim incumbit, ne audeamus agere angelo sancto præsente ac conspiciente, quod fratre adstante non faceremus. Et ibi locutus est nobiscum, per inspirationem internam, quemadmodum Zacharias testatur : Dixit angelus qui loquebatur in me.17
Chanaan in manu ejus statera dolosa. Chanaan interpretatur, quasi moventes : quales sunt seductores, qui alios a rectitudine quærunt virtutum avertere, a stabilitate mentis dejicere, spoliare seu defraudare : in quorum manu est statera dolosa, injusta mensura, compositio fraudulenta. Isti calumniam diligunt, gaudentes dum aliis injuriantur, et simplices ac egenos fallunt aut opprimunt. Quod etiam avaris mercatoribus certum est convenire, qui non curant qualitercumque procurent divitias, dummodo eas acquirant. Propter quod verba sequentia competunt eis : Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi, id est thesaurum in quo confido, in quo est cor meum, amor et cogitatio.18 Isti non pensant Scripturam dicentem : Nihil est iniquius quam amare pecuniam;19 et, Possibilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum cœlorum.20 — Quamdiu plebs christiana permanet talis, non est Deus proprie Deus ejus, quia nec ipse diligit eam secundum præsentem justitiam, nec ipsa recolit ac diligit eum ut Deum. Quod enim Deus universorum, non sit proprie Deus impiorum, innuit Psalmista, dicendo : Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus.21 Verum isti fiunt populus Dei, et ipse fit Deus eorum, dum a sæculari conversatione, ab impuritate carnali convertit eos ad se. Ideo subdit :
Et ego Dominus Deus tuus de terra Ægypti, id est a tempore spiritualis egressionis tuæ de mundo atque Ægyptiaca peccatorum servitute, adhuc sedere te faciam, id est per contemplationem quiescere, gustare et videre quam dulcis est Dominus, in tabernaculis, id est in conventu seu domo justorum.22 De quibus fertur in Psalmo :23 Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. Cum talibus enim habitat Deus, secundum illud Apocalypsis :24 Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Postea vero sedebunt in tabernaculis triumphantis Ecclesiæ, de quibus in Evangelio legitur :25 Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut recipiant vos in æterna tabernacula.26 Sic ergo sedebunt nunc in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis, ut quales fuerunt per Baptismum, tales fiant per pœnitentiam. De quibus cantatur : Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.27
Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israel in uxorem. Per Jacob a facie Esau fugientem et pro uxore servientem, præfiguratus est Christus, vitiorum victor omnipotens, et Deum clare contemplans, qui nonnunquam fugit a facie Judæorum, et habitavit in desertis locis, juxta civitatem quæ dicitur Ephrem, ut evangelista Joannes testatur.28 Servivit quoque Deo Patri, ejus præcepta servando, et usque ad mortem obediendo, ut sibi perfecte desponsaret per unionem gratiæ et gloriæ Synagogam, quæ per Rachelem pulchram facie designatur.2930 Sed Deus Pater supposuit ei Ecclesiam ex gentibus congregatam : quæ designatur per Liam, oculis lippam atque deformem, quia gentilitas cæca fuit, et vitiis deformata.31 Porro in fine sæculi desponsabitur Christo Synagoga.
In Propheta autem, id est per Christum prophetam et Dominum Prophetarum : de quo Moyses dixit, Prophetam suscitabit vobis Dominus;32 eduxit Dominus, Trinitas benedicta, Israel, id est omnes electos, de Ægypto, id est vitiis sæculi, ad regnum Ecclesiæ; et in Propheta servatus est, id est, virtute et merito Christi salvatur populus christianus.
Ad iracundiam me provocavit Ephraim, id est peccans populus christianus, in amaritudinibus suis, id est habendo amaritudines contra se invicem, quum deberent mutuo esse benigni, dulces, et caritativi.33 Habendo autem amaras inter se affectiones, merentur ut et ego talis sim eis, qualis unus eorum est alteri. Hinc ad Galatas dicit Apostolus: Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini; et alibi, Omnis amaritudo et clamor tollatur a vobis. Et Jacobus ait: Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Denique Moyses ille mitissimus, idem jussit in libro Deuteronomii: Non sit, inquiens, inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Quod Paulus quoque ad Hebræos curavit commemorare, dicendo: Pacem sequimini cum omnibus, contemplantes ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. Si igitur volumus ut Christus sit nobis pius dulcisque judex, simus et nos pii ac dulces ad proximos et confratres, supportantes invicem in caritate, et imperfectioribus condolendo sincere.
Et sanguis ejus super eum veniet, id est, iniquitas impii in ipsum retorquebitur, eique nocebit, et punitionis suæ causa consistet. Uniuscujusque enim peccatum in ipsum redundat, et ei prius ac magis quam alteri nocet, quemadmodum in Proverbiis legitur: In impietate sua corruet impius, et in insidiis suis capientur iniqui. Alibi quoque Salomon loquitur: Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber; et Psalmista, Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Et opprobrium ejus restituet ei Dominus, id est, pro culpa opprobrii quo Deum inhonoravit, aut proximum sprevit, faciet eum Deus contemptibilem, vilem ac miserum. Propter quod primo Regum affirmat: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Et Baruch inducit: Facti sumus subtus, et non supra, quia non obedivimus Domino. Postremo magnum est, et peccati vehementer consumptivum, ac singularis gratiæ meritorium, habere fortem ac fervidum zelum honorandi Deum excelsum et benedictum, atque optare ut opus Dei reverenter, itemque solenniter impleatur.
Galat. v, 15.
Ephes. iv, 31.
Jacob. iii, 14.
Num. xii, 3.
Deut. xxix, 18.
Hebr. xii, 14, 15.
Ephes. iv, 2.
Prov. xi, 5, 6.
Eccle. x, 8.
Ps. lvi, 7.
1 Reg. ii, 30.
Baruch ii, 5.
Footnotes
-
Ps. i, 4. ↩
-
Prov xxvii, 4. ↩
-
Job xv, 2. ↩
-
Is. xxviii, 15. ↩
-
Ps. cxl, 5. ↩
-
Tit. i, 16. ↩
-
Ps. xxxiv, 18. ↩
-
Jacob. iv, 17. ↩
-
I Petr. iv, 17. ↩
-
Galat. iii, 3. ↩
-
Eccl. xviii, 30. ↩
-
Tit. ii, 8. ↩
-
Luc. xxi, 15. ↩
-
I Petr. ii, 15. ↩
-
Ps. lxvii, 26. ↩
-
Ps. cxxxvii, 1. ↩
-
Zach. 1, 9; 11, 3. ↩
-
Matth. vi, 21. ↩
-
Eccli. x, 10. ↩
-
Matth. xix, 24. ↩
-
Ps. xxxii, 12. ↩
-
Ps. xxxiii, 9. ↩
-
Ps. cxvii, 15. ↩
-
Apoc. xxi, 3. ↩
-
Is. xxxii, 18. ↩
-
Luc. xvi, 9. ↩
-
Ps. xci, 14. ↩
-
Joann. xi, 54. ↩
-
Gen. xxix, 17. ↩
-
Philipp. ii, 8. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Deut. xviii, 15. ↩
-
Zach. i, 9; ii, 3. ↩
Chapter 29 of 32