Articulus 27
DECLARATIO CAPITULI TERTIIDECIMI: LOQUENTE EPHRAIM, HORROR INVASIT ISRAEL.
RURSUS Propheta describit maleficia populi Israel. Loquente Ephraim, id est, Jeroboam Ephratæo, primo decem tribuum rege, præcipiente aureos vitulos adorari, horror admirationis vel timoris invasit Israel, id est decem tribus. Primo enim non omnes consenserunt ei, et tamen verebantur ei resistere. Unde et multi ex timore regis cœperunt idololatrare. Quidam vero multum mirabantur, quando Jeroboam dixit de vitulis: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Et deliquit in Baal, id est in cultu idoli sic vocati. Unum enim peccatum trahit ad aliud. Unde quum decem tribus ad idololatriam vitulorum devolutæ fuissent, in alias idololatrias varias sunt prolapsæ. Et mortuus est morte peccati, quæ vitam gratiæ aufert, quum separet a Deo, omnis vitæ fontali principio. De qua morte scriptum est in libro Sapientiæ: Os quod mentitur, occidit animam. Et Christus apud Matthæum: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Paulus quoque ad Timotheum: Vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est.
Et nunc addiderunt ad peccandum, multiplicando idololatriam, aliaque peccata annexa, quia non dolent de perpetra-
1
III Reg. xi, 26.
Ibid. xii, 28.
Ibidem.
Sap. i, 11.
Matth. viii, 22.
1 Tim. v, 6. tis; feceruntque sibi conflatile de argento suo, id est vitulos argenteos conflatione formatos: quia ut asserit Glossa, quum Jeroboam fecisset vitulos aureos, populus fecit argenteos, ut secundum suam possibilitatem haberet deos argenteos ad similitudinem aureorum.1 Unde subjungitur: quasi similitudinem idolorum, id est partim similes vitulis aureis, scilicet in forma artificiali, quamvis non in materia. Factura, id est opus, artificum totum est, id est, omnia idola ista humano artificio sunt formata, nec sunt aliquid divinitatis aut potestatis sortita. Propter quod stultissimum est talia colere. His, id est de idolis istis, ipsi idololatræ, præcipue sacerdotes idolorum et principes regum Israel, dicunt: Immolate, homines vitulos adorantes. Hoc dupliciter legitur. Primo sic: O homines, id est populi decem tribuum, immolate hostias vitulis aureis, sic ut sitis, vel qui estis adorantes vitulos istos. Hortabantur enim subditos ad sacrificia sacrilega, etiam propter quæstum et gulam, et ne pergerent adorare Dominum in Jerusalem.2 Secundo sic: Immolate, o cultores idolorum, ipsos homines adorantes vitulos vitulis, id est, filios vestros ac filias, vobiscum idola venerantes, immolate idolis ipsis. Hoc enim quidam eorum fecerunt, quemadmodum fertur in Psalmo:3 Immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
Idcirco, propter hæc mala, erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. Quemadmodum omnia ista ad horam apparent, et subito dissolvuntur, sive disparent et auferuntur; sic decem tribus protinus capientur, et transferentur vel occidentur. Nubes quippe matutina et ros matutinus, incidente in se solis splendore sive calore, statim fugantur. Pulvis quoque turbine raptus ex area, id est vento ejectus ex horreo, et fumus per caminum ascendens, in tenuissimas auras dissolvuntur, quemadmodum scriptum est:4 Sicut deficit fumus, deficiant.
Ego autem sum Dominus Deus tuus ex terra Ægypti, id est ex die qua te inde eduxi. Nam et impiorum est ipse Deus per creationem et generalem providentiam. Et populo Israel, quamvis idololatræ et ingrato, multa largitus est beneficia, et triumphos in præliis, ut patet tertio et quarto Regum. Et Deum absque me nescies, id est, hoc tibi præcepi et jubeo, ut nullum præter me reputes Deum. Et merito nullum præter me coleres Deum, quum ego tanta tibi bona præstiterim.56 Et salvator non est præter me, qui propria possit virtute salvare, vel a culpa eripere aut beatitudinem condonare: quamvis aliqui sint quasi instrumentales salvatores, vel a temporalibus periculis liberatores, qualis fuit Paulus: Salvos, inquiens, faciam quosdam ex illis.7 Hinc in Isaia habetur:8 Deus justus et salvans præter me non est.
Ego autem cognovi te in deserto, id est, de necessariis tibi providi in eremo, quando existi de Ægypto. Loquitur autem Deus de toto populo, quasi de eisdem numero, sed ad eosdem specie referri oportet. Nam patres istorum cognovit in deserto, et quosdam eorum, videlicet prædestinatos, cognovit ibi per approbationem et dilectionem, quos spiritualiter et corporaliter aluit. Omnes vero communiter recognovit per providentiam generalem, expandens nubem in protectionem eorum in die a caumate solis, et ignem, ut luceret eis in noctibus.910 In terra solitudinis, id est in eremo jam præfata, in qua usque tunc nemo habitavit. Quam Jeremias vocat imaginem mortis, quoniam omni humano carebat solatio, et vitæ totius sustentaculo.11 Juxta pascua sua, id est circa loca ubi eos nutrivi, vel, secundum alimenta eis a me collata, adimpleti sunt et saturati sunt de manna et aqua quam produxi eis de petra, de coturnicibus quoque, juxta illud in Psalmo:1213 Pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata;14 et manducaverunt et saturati sunt nimis. Item in terra promissionis divitiis sunt impleti, et esu ciborum propriorum saturati. Et elevaverunt cor suum, per elationem superbiæ, non attendentes quod omnia recepissent a me, et obliti sunt mei: quia in deserto et in terra promissionis per idololatriam, ingratitudinem, aliaque peccata Deum gravissime offenderunt.
Et ego ero eis quasi leœna, id est, tam dire puniam eos per Assyrios, sicut leæna mactat bestiam quam manducat. Ero quoque eis sicut pardus, qui est animal velox, in via Assyriorum, id est in itinere quo capti pergent ad terram Assyriorum, ita quod evadere non valebunt. Occurram eis, inferendo vindictam, quasi ursa raptis catulis, id est crudelissime nimis, dando eos in manus hostium crudelissimorum. Porro secundum naturales, nihil sævius est ursa, dum esurit vel catulos suos amisit. Et dirumpam interiora jecoris eorum, id est, vitalia auferam, ita quod fame, gladio, mœrore, ac labore vitam amittent. Et consumam eos ibi quasi leo. Bestia agri, id est rex Assyriorum crudelis ut fera, scindet eos, id est, dilaniari præcipiet. Vel sensus est, quod bestiæ agri comederunt morticina occisorum insepultorum, eorum præcipue qui obierunt in via.
Perditio tua, o Israel, est ex te, id est, ista tua afflictio exigentibus tuis peccatis tibi illata est, et ex te ipso est unde persisti; tantummodo in me est auxilium tuum, id est, in me dumtaxat consistit salvatio tua, ita quod ego solus valeo te temporaliter æternaliterque salvare. Propter quod dicit Apostolus: Sufficientia nostra ex Deo est. Et apud Jeremiam legitur: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.
Consequenter Dominus loquitur populo huic ironice zelo justitiæ. Ubi est rex tuus Osee filius Ela? Maxime nunc salvet te in tanta necessitate et tribulatione, quum maxime indiges, in omnibus urbibus tuis per Assyrios devastatis. Quasi dicat: Jam te salvare non valet, quoniam captus est tecum. Et judices tui? id est, ubi sunt jam majores tui ac principes? quasi dicat: Jam te juvare non queunt, sed simul dejecti sunt. De quibus dixisti: Da mihi regem et principes. Petierunt enim duodecim tribus regem tempore Samuelis: et per consequens, postulaverunt principes tales quales esse solent cum regibus. Unde Propheta loquitur de diversis quasi de eisdem. Illi enim qui tempore Samuelis petierunt regem contra Dei voluntatem, non fuerunt tempore Osee prophetæ, qui nunc decem loquitur tribubus.
Deinde ait Dominus: Dabo tibi regem in furore meo, id est, quosdam reges dedi tibi potius in vindictam tuæ perversitatis, quam ad salutem, videlicet Jeroboam successoresque ejus: quoniam subditi mali merentur sibi præfici prælatum inutilem, principemque nocentem, juxta illud in libro Job: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.15 Et in Isaia Dominus ait: Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis.16 Unde per Ezechielem prædixit: Regnabo super vos in furore effuso.17 Et auferam tibi regem in indignatione mea, id est in zelo justitiæ meæ contra peccata, privando regem indignum vita et regno: quemadmodum patet impletum in Saule, Sedecia, et aliis multis regibus Israel. Unde in Ecclesiastico scribitur: Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.18 Apud Danielem quoque: Ipse mutat tempora et ætates, et transfert regna atque constituit.19
Colligata est, id est apud me reposita, iniquitas Ephraim, id est decem tribuum, ita quod reservo eam: non indulgeo, sed mox eam ulciscar. Hoc modo ait et sanctus Job: Signasti quasi in sacculo peccata mea. Absconditum peccatum ejus, id est, quasi in marsupio apud me collocatum, et integre reservatum, ut statim retorqueatur in eum per captivitatem Assyriorum. Tuncque per vindictam manifestabitur. Dolores parturientis venient ei, id est calamitas maxima, quæ dolori mulieris parientis assimiletur, quando Assyrii ceperint eum, scilicet populum decem tribuum. Ipse populus jam præfatus, est filius non sapiens, id est filii stulti, quoniam veri Dei cultum spreverunt.202122232425 Unde superius dictum est :26 Ephraim columba seducta, non habens cor. Loquitur autem de toto populo, quasi de una persona, ponitque singulare pro plurali, sicut frequenter fit in Scriptura. Nunc enim, id est veniente et prævalente exercitu Assyriorum, populus iste non stabit in contritione filiorum, id est filiorum suorum, qui patribus præsentibus occisionem ferre non poterit. Vel, Non stabit, quia cum filiis suis dejicietur et capietur, nec eos contra regem ultorem poterit defensare.
De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. Hunc locum doctores catholici sequentes Hieronymum, exponunt de Christo et redemptione facta per ipsum, de resurrectione quoque hominum in Christi resurrectione manifestata, atque in die novissimo consummanda. Ad hunc etenim sensum allegat Apostolus scripturam præsentem, sicut jam dicam.
Christus itaque Deus et homo postquam per Prophetam gravissimas comminationes intulit decem tribubus, jam convertit se ad prænuntiandum universalem redemptionem hominum fiendam per ipsum, quatenus bonos consolaretur de promissione salutis æternæ, sicque patientius sustinerent temporalem pressuram. De manu, id est potestate seu imperio, mortis; vel, De manu mortis, id est opere malo perducente ad mortem; liberabo eos pretio sanguinis mei, et merito passionis meæ in die Parasceves : ita quod mors non regnabit in genere humano, ut ante; sed per gratiam meam opera vitiosa corrigentur, et de morte temporali pergent purgati ad vitam æternam. De morte gehennæ, id est de infernali miseria et de carentia beatificæ visionis redimam eos, perducendo purgatos et sanctos ad patriam. Unde subjungitur : Ero mors tua, o mors : id est, mortem culpæ auferam ab electis; mortem quoque infernalis miseriæ auferam ab eisdem; et in futura resurrectione dabo eis corporis et animæ immortalitatem perfectam. Denique Christus in sua resurrectione liberavit quosdam a morte naturæ, quando videlicet multi sanctorum qui dormierant, resurrexerunt cum eo. Christus etiam in die passionis suæ universos redemit sufficienter, electos vero redemit efficienter, quoniam ipsi dumtaxat fructum dominicæ passionis consequuntur. Propter quod dicit Apostolus : Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium;27 et, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.28 Morsus tuus ero, inferne, id est, aliquos educam ex te, et quosdam relinquam in te : quemadmodum factum est in die dominicæ resurrectionis, quando sanctos in limbo detentos eripuit Christus, secundum quod apud Zachariam prædictum fuit : Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.29
Pro eo quod nostra translatio continet, Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne, Septuaginta transtulerunt : Ubi est causa tua, mors? ubi est aculeus tuus, inferne? Quod allegans Apostolus ad Corinthios, non tamen quantum ad formam verborum, sic ait : Quum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est :30 Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus?31 Quæ verba Augustinus ita allegat : Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Hoc quippe electi, peracto judicio, læti cantabunt. Causa autem, contentio, et victoria mortis, idem significant, utpote molestiam per quam mors humano generi prævalebat. — Denique de prædicta liberatione a morte, facta per Christum, scriptum est in Isaia :32 Præcipitabit Dominus mortem in sempiternum, et auferet lacrimam ab omni facie;33 et alibi, Vivent mortui tui. Hinc in prima Petri epistola scriptum est : Christus semel mortuus est pro peccatis nostris, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, deglutiens mortem, ut vitæ æternæ efficeremur heredes.34 Unde et A Christus in Apocalypsi: Habeo, inquit, claves mortis et inferni.35
Apoc. 1, 18.
Deinde sanctus Osee perpendens fragilitatem mortalis naturæ, sibi cum aliis communem, et humanæ carnis conditionem, videlicet quod communi necessitate moriturus esset atque ad inferos descenderet, ait: Consolatio abscondita est ab oculis meis, id est, consolari non valeo, et quidquid mente concepero, dolorem meum non tollit, dum penso inevitabilem mortis necessitatem, quæ amantissima inter se separat. Quia ipse infernus inter fratres, id est quoslibet caros et proximos, scilicet inter patrem et filium, matrem et filiam, etc., dividit*, dum unum recipit, aliumque superstitem derelinquit. Infernus autem hoc loco non sumitur pro loco æternaliter damnatorum dumtaxat, quoniam Christus inde nullum abstraxit, sed pro receptaculo animarum post hanc vitam, secundum Hieronymum. — Alii exponunt hæc verba aliter:* Consolatio abscondita est ab oculis meis*, id est, consolatio illa quæ fiet in futuro judicio vel post mortem electis, mihi ignota est, an scilicet mihi impertietur, quoniam nescit homo an sit dignus amore vel odio, sed omnia in futurum reservantur incerta;36* quia ipse Christus, de quo jam sermo, inter fratres*, id est homines, qui omnes sunt fratres origine et natura,* dividit*, quosdam salvando et quosdam damnando, secundum quod ait in Matthæo: Separabit eos ab invicem, sicut segregat pastor agnos ab hœdis.* alias dividet
Eccle. 1x, 1, 2.
Matth. xxv, 32.
Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit omnes venas ejus, etc. Locus iste difficilis est. Quidam autem per ventum urentem, intellexerunt ventum consuetum, qui et domum primogeniti Job dejecit, qui venit a regione deserti. Hoc autem Hieronymus improbat, quoniam illum ventum non dicitur Dominus adduxisse. Per quod insinuatur, quod ventus ille in malam partem et pro contraria potestate accipitur. Ventus autem hoc loco, in bono accipitur.37
Job 1, 19.
Hieronymus autem per ventum urentem intelligit Christum peccata mundi tollentem, qui venit ignem mittere in terram. De quo Habacuc loquitur: Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan. Quem Pater adduxit in mundum: qui ventus ascendit ab imis ad summa. De deserto ascendentem, id est genere humano, de quo natus est Christus secundum carnem: quod ante ejus adventum erat pro maxima parte desertum ac derelictum a Deo et gratia. Vel, De deserto, id est Virginis utero, nulli viro commixto. Et siccabit venas ejus, id est, peccata, per quæ quasi per venas mors intrat, obstruet et depellet, juxta illud: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi.38 Et desolabit fontem ejus, id est, diabolum fontem peccati, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum, Christus vincet et contristabit, quemadmodum ait apud Joannem:39 Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et ipse diripiet, id est, dæmoni auferet, tanquam prædator omnipotens, thesaurum omnis vasis desiderabilis; id est, sanctos in limbo detentos, qui erant et sunt thesaurus Dei, collectus seu constans sicut ex partibus, ex omni vase desiderabili, id est ex singulis electorum, qui ad limbum descenderunt. Et dicta sunt vasa desiderabilia, id est Deo pretiosa et cara, gratiæ contentiva. Unde de Paulo Dominus ait: Vas electionis est mihi iste. Dicuntur quoque thesaurus omnis vasis desiderabilis, quia diabolus maxime desideravit vasa illa in inferno tenere. Vel iste est sensus, quod Christus in hoc mundo diripuit thesaurum omnis vasis desiderabilis, id est peccatores; sed prædestinatos, quos ad tempus possedit diabolus, convertit ad se, quemadmodum ait in Evangelio: Quum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet;40 si autem fortior illo supervenerit, universa vasa ejus diripiet.4142
Præterea quidam litteralius procedentes, per ventum urentem intelligunt ignem conflagrationis, per modum venti discurrentem, vel tempestatem seu turbinem fa-
Luc. xii, 49.
Habac. iii, 3.
Rom. 1x, 5.
Joann. 1, 29.
Sap. 11, 24.
Joann. xii, 31.
Act. 1x, 15.
Luc. x1, 21, 22.
Præterea quidam litteralius procedentes, per ventum urentem intelligunt ignem conflagrationis, per modum venti discurrentem, vel tempestatem seu turbinem faciem ejus præcessuram. Qui ignis ascendet de deserto, id est, in altum ascendet in tantum ut aqua diluvii; siccabitque venas ejus, id est, humida deserti loca faciet arida. Comburetque insuper cuncta illic viventia, et diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis, id est, omnia mundi hujus concupiscibilia demolietur.
POSTREMO Propheta ad decem tribuum vastitatem conscribendam revertitur.43 Pereat, id est, jam peribit et destruetur, Samaria, id est, decem tribus, vel earum regio, sive metropolis. Samaria enim quandoque significat urbem in regno decem tribuum principalem, quandoque totam provinciam, aliquando populum habitatorem urbis sive provinciæ. Quoniam ad iracundiam concitavit Deum suum per idololatriam.44 Quomodo autem Deus ad iracundiam concitetur, paulo ante ostensum est.45 Juxta quem modum scriptum est in Baruch : Exacerbastis eum qui fecit vos,46
Deum æternum. In gladio Assyriorum pereat, id est, occidatur pro parte :47 non enim omnes occisi fuerunt. Parvuli eorum elidantur, id est, conterantur, vel ad saxa percutiantur usque ad mortem : quemadmodum Persæ ac Medi alliserunt parvulos Babylonis, prout David et Isaias prædixerunt.48 Et fetæ ejus, id est uxores populi decem tribuum prægnantes, discindantur, id est, dirumpantur.49 Assyrii enim ex nimia crudelitate nec lactentibus neque prægnantibus pepercerunt, propter rebellionem Osee regis. Porro, quod ait Propheta quasi optando, Pereat, Elidantur, et, Discindantur, intelligi potest tripliciter : primo, per modum propheticæ prænuntiationis, ut sit sensus, peribunt, elidentur, discindentur ; secundo, per modum imprecationis, conformando se divinæ justitiæ, quia frequenter expedit incorrigibilibus in hoc mundo vastari ; tertio, ad insinuandum quid illi meruerint, ut quasi comminando perterreat pravos.
Footnotes
-
III Reg. xii, 28. ↩
-
Ibid. 27, 28. ↩
-
Ps. cv, 37. ↩
-
Ps. LXVII, 3. ↩
-
III Reg. xx; ↩
-
IV Reg. iii, vii, xiii. ↩
-
Rom. XI, 14. ↩
-
Is. XLV, 21. ↩
-
Ps. CIV, 39. ↩
-
Exod. XIII, 21; ↩
-
Jer. II, 6. ↩
-
Exod. XVI, 12 et seq.; XVII, 6; ↩
-
Num. XX, 11. ↩
-
Ps. LXXVII, 27, 29. ↩
-
Job xxxiv, 30. ↩
-
Is. III, 4. ↩
-
Ezech. xx, 33, 34. ↩
-
Eccli. x, 17. ↩
-
Dan. II, 21. ↩
-
IV Reg. xvii, 4-6. ↩
-
Jer. x, 23. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
Deut. xxxii, 39. ↩
-
Job xiv, 17. ↩
-
I Reg. viii, 5. ↩
-
Osee vii, 11. ↩
-
1 Cor. xv, 20. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Zach. ix, 11. ↩
-
1 Cor. xv, 54, 55. ↩
-
1 Cor. xv, 54, 55. ↩
-
Is. xxv, 8. ↩
-
Is. xxvi, 19. ↩
-
1 Petr. III, 18, 22. ↩
-
Apoc. i, 18. ↩
-
Eccle. ix, 1, 2. ↩
-
Job i, 19. ↩
-
Joann. i, 29. ↩
-
Sap. ii, 24. ↩
-
Luc. xi, 21, 22. ↩
-
Act. ix, 15. ↩
-
Rom. ix, 5. ↩
-
Hoc loco pleraque Biblia cap. xiv ordiuntur. ↩
-
*alias amaritudinem ↩
-
Osee xii, 14, ↩
-
Baruch iv, 7. ↩
-
*alias pereat ↩
-
Ps. cxxxvi, 9; ↩
-
Is. xiii, 16. ↩
Chapter 30 of 32