Skip to the text

Articulus 2

EXPLANATIO CAPITULI SECUNDI: SI QUA ERGO CONSOLATIO IN CHRISTO.

DENIQUE in moralibus instruens Apostolus Philippenses, adjecit: Si qua ergo, id est, quum ita sit sicut jam dixi (in fine præcedentis capituli): si igitur qua, id est aliqua, consolatio est mihi a vobis in Christo, id est secundum voluntatem et gratiam Christi; vel, in Christo, id est in cultu ipsius; si quod, id est aliquod, solatium caritatis ex vera dilectione procedens, est inter me et vos, si qua societas spiritus, id est, aliqua unio mentis inter nos est, si qua viscera miserationis vobis insunt, id est, si internæ pietatis affectibus movemini;1 implete, id est perficite, gaudium meum quod de vestri conversione et profectu concepi, festinantes ad veram perfectionem, ut idem sapiatis in omnibus quæ ad salutem requiruntur, id est, eadem intellectualiter sentiatis in his quæ idem concernunt, eamdem, id est parem, caritatem habentes, id est caritatem infusam spiritualem ac generalem, unanimes in affectu ac moribus, id ipsum sentientes, id est intellectualiter concordantes, seu mala vestra mutuo supportantes.

Nihil in vobis fiat per contentionem : ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum, juxta B. Jacobi sententiam ;2 neque per inanem gloriam, id est ex gloria vana, seu propter famam, honorem, aut gloriam sæcularem : sicut alibi dictum est, Non efficiamur inanis gloriæ cupidi.3 Hæc vitia in ambitiosis regnare, et ex superbia nasci solent. Porro, quam grave peccatum sit gloria vana, patet per id quod ait Salvator : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?4 Sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, id est, ex humilitate unusquisque putet se alio viliorem, propria potius quam aliena peccata pensando, vel se secundum quod in se et ex se est, considerando. Quamvis enim unus sit alio, absolute loquendo, melior atque superior, unusquisque tamen veraciter potest se sub alio humilare, atque indigniorem judicare, secundum aliquam considerationem sui atque alterius. Ideo subditur :

Non quæ sua sunt singuli considerantes, sed quæ aliorum : id est, unusquisque vestrum, si contentionem vanamque gloriam vitare desiderat, et alios arbitrari meliores se ipso, non proprias virtutes et excellentias solum penset, nec propria commoda tantum requirat, sed bona consideret commodaque requirat aliorum. Caritas enim non quærit quæ sua sunt.5 Potest tamen et debet homo interim pensare dona sibi divinitus præstita, ut gratus sit Deo, juxta illud Apostoli : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.6 Unde et Virgo Deifera profiteatur : Quia fecit mihi magna qui potens est.

Insuper, hortatur Apostolus ad harum imitationem virtutum, exemplo Christi.7 Hoc enim sentite in vobis, id est, illud in cordibus vestris versetur, hocque sentiat anima vestra in se, quod et in Christo Jesu fuit, id est, quod Christus ut homo intra se sensit : quatenus, sicut Christus quæsivit, non quæ sua erant, sed quæ aliorum ; et sicut intra se humillimus ac patientissimus fuit, secundum quod ipse ait discipulis, Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat :8 ita et vos aliorum commoda requiratis, atque in cordibus vestris vere patientes et humiles sitis, non simulatorie sicut hypocritæ. Est enim qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo.910 Qui Christus quum in forma Dei esset, id est veram deitatem haberet, seu unius cum Patre essentiæ esset, secundum quod ait, Ego et Pater unum sumus, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, id est, sentiendo ac asserendo se esse æqualem Deo, non usurpavit neque adscripsit sibi ipsi quod suum non erat, quia vere sic fuit sicut arbitratus est.11 Ideo non commisit rapinam, vocando se verum Deum, quia nil a se alienum sibi ipsi adscripsit : quemadmodum Lucifer, dicens, Similis ero Altissimo, conatus est facere rapinam.12 Christo igitur, non rapina, sed natura est esse Deo æqualem, coæternum et consubstantialem. Propter quod ipse ait :13 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt ; et alibi, Pater quod dedit mihi, majus omnibus est, hoc est divina essentia, quam totam Pater transfudit in Filium.14

Sed semetipsum exinanivit, id est, vehementer se humiliavit, formam servi assumens, id est, naturam humanam atque servilem in unitate personali assumens, ita quod natura assumpta, unita est Verbo immediate, atque in ipso supposita seu esse personali Verbi immediate conjuncta, sicut caro conjungitur animæ; in similitudinem hominum factus, id est ceteris hominibus assimilatus seu similis factus, assumendo indetrahibiles defectus, videlicet pœnalitates, non vitia. Fuit enim mortalis atque passibilis. Unde ad Hebræos dicit Apostolus: Debuit per omnia fratribus assimilari. Et habitu, id est conversationis suæ habitudine, inventus est, id est vere innotuit, ut homo. Bibit enim, comedit, sedit, dormivit ut ceteri: per quæ patuit, quod vere fuerit homo. Propterea scriptum est per prophetam Baruch: Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est; et per Isaiam, Butyrum et mel comedet. Vel sic: Habitu, id est in natura humana per modum habitus seu vestimenti assumpta, inventus est ut homo, non apparenter, sed realiter, sicut Joannes testatur: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Denique natura humana se habet ad Verbum, sicut vestis ad hominem. Nam sicut vestis induitur atque exuitur sine mutatione substantialis esse hominis vestiti, ita quod homo est homo et subsistit, sive induatur, seu non: sic Verbum humanam naturam assumpsit sine omni mutatione sui esse divini; possetque esse sine humana natura, sine qua nos esse non possumus.

Humiliavit semetipsum, non solum in incarnatione, sed in tota conversatione sua in sæculo isto a principio usque ad finem, prout Leo papa testatur: Tota christianæ sapientiæ disciplina, non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriæ, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus ab utero matris usque ad supplicium crucis pro omni fortitudine et elegit, et docuit. Rursusque: Tota, inquit, victoria Salvatoris, quæ et diabolum superavit et mundum, humilitate est concepta, humilitate confecta. Factus obediens Patri usque ad mortem, non qualemcumque, sed turpissimam, horribilissimam ac amarissimam, sicut subjungitur: mortem autem crucis. Mors enim crucifixorum gravissima est, quia in locis nervosis transfiguntur. Christus autem inter latrones suspensus est, et toto corpore violentissima expansione distentus in tantum, ut dicat: Dinumeraverunt omnia ossa mea. De obedientia hac ait Salvator: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.1516 Obedivit autem Patri usque ad mortem inclusive, non quod Pater exegit ab eo mortem tanquam aliquod debitum (secundum Anselmum), quum mors sit pœna culpæ, quæ in Christo non fuit; sed quia Patre jubente justitiam observavit, verbo et opere increpando Judæos, ex quo orta est Judæorum invidia contra Christum, ex qua insuper invidia secuta est Christi occisio. Item, per hoc Patri usque ad mortem crucis obedivit, quoniam sicut Pater decrevit mundum per Christi passionem redimere, sic Christus promptissime exsecutus est.17 Propter quod ait ipse: Opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem; et alibi, Pater, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.18

Propter quod, id est merito passionis et obedientiæ hujus, et Deus Pater seu Trinitas, exaltavit illum, id est, Christum sublimavit variis multisque modis, videlicet: in resurrectione, dando ei corpus glorificatum, quale ante passionem non habuit; in ascensione, constituendo eum ad dexteram suam, ubi ante secundum humanam naturam non sedit; in prædicatione quoque Evangelii per totum mundum, per quam Christus in cordibus hominum fidem recipientium exaltatus est. Sic quoque secundum divinam naturam exaltatus est, quantum ad manifestationem hominibus factam. Per miracula etiam

Deus exaltavit Christum, prout in Actibus Petrus dixit nato claudo sanato : Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum. Pro hac exaltatione Christus oravit, passione instante : Pater, inquiens, venit hora, clarifica Filium tuum. Omnia autem quæ ad glorificationem corporis Christi et accidentale præmium ejus pertinent, ipse sua humilitate, obedientia et passione promeruit, quamvis etiam ex aliis causis hæc sibi deberentur, videlicet : quia a primo instanti incarnationis, gloriosus et felix fuit in anima, quæ beatitudo redundasset in corpus, nisi divina dispensatione dilatum fuisset ; et item, quia secundum corpus et animam unitus erat Verbo hypostatica unione, ratione cujus debebatur ei exaltatio ultra omnem creaturam.

Secundum deitatem enim Christi, una est gloria Patris et Filii, quæ est divina essentia. Secundum humanitatem vero Christus dicitur in gloria Patris, id est in potioribus bonis ejus, juxta illud : Dominus quidem Jesus assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei.19

Itaque, carissimi mei, sicut semper, a vestræ conversionis exordio aptis temporibus, obedistis Deo et mihi, sic hortor vos nunc obedire; non ut in præsentia mei tantum, id est, quatenus non solum me præsente et inspiciente bona agatis, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu filiali, quantum ad perfectos, et timore initiali, quantum ad proficientes, et tremore corporis, ex interiori timore progenito, vestram salutem, id est opus virtuosum, operamini; vel, Vestram salutem operamini, id est, æternam beatitudinem bonis operibus procurate. Cum ingenti ergo timore serviendum est Deo sublimi et benedicto, prout ait Psalmista : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.20 Unde alibi scriptum est : Dominum exercituum glorificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester.21 Et Jeremias ait : Magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium ?22

Itaque Deus exaltavit Christum propter passionem et obedientiam, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, id est, nomen Dei Christo imposuit. Per gratiam quippe unionis, datum est Christo homini esse et dici verum Deum : quod utique est nomen superexaltatum et infinitæ dignitatis vocabulum. Hoc autem nomen datum est Christo a principio suæ incarnationis; sed post resurrectionem dicitur datum, quia tunc manifestabatur datum fuisse. Juxta quem sensum ait Salvator post resurrectionem, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra :23 quæ utique potestas data fuerat ei ab incarnationis exordio. Ut in nomine Jesu, id est ad reverentiam Christi tanto nomine sublimati, omne genu flectatur, id est, omnis potestas inclinetur ac subjiciatur, cœlestium, id est angelorum, terrestrium, id est hominum, et infernorum, id est dæmonum. Christus enim cœlum implevit, mundum redemit, infernum spoliavit. Et omnis lingua corporalis et spiritualis hominum, spiritualis quoque lingua angelorum ac dæmonum, confiteatur sponte, vel coacte : nam et dæmones credunt et contremiscunt; quia Dominus Jesus Christus in gloria est, id est in beatitudine, Dei Patris.

Ideo denique tam timorate operari debetis vestram salutem : Deus est enim qui operatur in vobis per gratiam et internum instinctum, et velle bonum meritorium, et perficere, id est exsequi et implere opus bonum quod vultis, pro bona voluntate, id est ex sua voluntate benigna, non propter merita vestra. Non enim sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis.24 De hoc in epistola ad Romanos inducta sunt multa.

Omnia autem opera vestra facite sine murmurationibus contra Deum et proximum, et hæsitationibus, id est dubitationibus de divina exauditione ac ope, prout ait Scriptura :25 Postulet in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris. Non ergo existimet homo ille, quod aliquid accipiat a Domino.262728 Certum est enim quod ex parte pietatis divinæ non erit exauditionis defectus : et quantum ad hoc, certi esse debemus de exauditione et ope Dei, dum ei placuerit. Sed ex parte nostræ indignitatis et culpæ, potest esse defectus. Ut sitis sine querela, ita ut nec vos de aliis conqueramini, nec ipsi justam querelam contra vos habeant, et simplices, id est sinceri et recti, non dolosi, bilingues, ac duplices animo, filii Dei per gratiam adoptionis et opera imitationis. Cum talibus enim simplicibus ser- Prov. III, 32. mocinatur Deus. Porro, vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Sine reprehensione, id est sine vitio reprehensionem promerente conversantes, in medio nationis pravæ et perversæ, id est hominum impiorum, quorum interiora perversa sunt, et exteriora opera prava, inter quos lucetis scientia, virtutibus et exemplis, sicut luminaria in mundo, id est tanquam aliorum in mundo conversantium illuminatores ; vel, Sicut luminaria cœli, videlicet planetæ ac sidera, fulgent in mundo isto sensibili.

Verbum vitæ, id est sacram Scripturam evangelicamque doctrinam, continentes memoriter ac efficienter : juxta illud, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi ; ad gloriam meam, id est ad beatitudinis meæ augmentum, quod habebo in die Christi, id est, quum Christus justam mercedem mihi tribuerit, scilicet in die particularis ac universalis judicii. Opera enim meritoria subditorum ac discipulorum, cedunt ad gloriam prælatorum et magistrorum bonorum. Quia non in vacuum cucurri, id est, non infructuose inter vos vixi, docendo et bene agendo, neque in vanum laboravi, orando pro vobis continue, et indesinenter insistendo vestræ conversioni. Multos enim ex vobis converti, et copiosam mercedem repositam habeo. Ad hanc exemplarem et irreprehensibilem conversationem hortatur nos Archiapostolus : Conversationem (inquiens) vestram inter gentes habentes

1 Petr. II, 12. bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.

Sed et si immolor, id est, pro fide ac justitia graviter punior vel occidor (quod est Deo offerri), supra sacrificium et obsequium fidei vestræ, id est ultra oblationem vestram et opera fidei vestræ, quæ jam oblata sunt Deo a vobis et a me ; gaudeo in me, et gratulor in omnibus vobis, id est, de vestri conversione nihilo minus glorior, quamvis propter eam martyrium paterer. Id ipsum, id est propter eamdem causam, videlicet si pro fide patimini, et vos gaudete, certi de vestra mercede, et congratulamini mihi, de vestri conversione et passione gaudenti, qui in fide vos docui : id est, propter persecutionem nolite dolere neque tristari adversus me, quasi qui ad tantam calamitatem vos induxi, convertendo vos ad eam fidem pro qua tanta patimini.

Spero autem in Domino Jesu, sine cujus dispositione et causalitate nil agere volo aut valeo, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt, id est, quum statum vestrum percepero a Timotheo a vobis ad me redeunte. De vestro autem statu multum sollicitor : ideo cupio scire quæ circa vos sunt, id est cuncta quæ vobis contingunt. Ideo quoque mittam ad vos Timotheum : Neminem enim habeo tam unanimem, id est desiderio mentis meæ ita conformem in his quæ vestram concernunt salutem. Unde subjungitur : qui sincera affectione, id est pura ac spirituali dilectione, pro vobis sollicitus sit. Omnes enim mecum exsistentes hac vice, id est tam multi eorum, ut alii comparatione eorum pene nulli videantur. Tales autem locutiones, hyperbolicæ sunt, in quibus dicitur aliquid per excessum. Omnes ergo quæ sua sunt, id est propria lucra, quærunt potius quam proximorum salutem, non quæ Jesu Christi, id est, Dei honorem et gloriam non requirunt prin-

46

47

17

18

19

20

21

Ps. cxviii, 11.

22 cipaliter atque finaliter. Multi enim mercenarii erant cum Paulo hoc tempore. Experimentum autem ejus cognoscite, id est, per experientiam vitæ et prædicationis probate verum esse quod de laudibus Timothei disserui: quod veraciter dixi, vosque experiri poteritis; quoniam sicut patri filius servit, sic mecum servivit Deo in Evangelio, id est in prædicatione, defensione et confirmatione, ceterisque actibus evangelicæ legis.

23 Hunc igitur tam idoneum nuntium, spero me mittere ad vos, mox quum videro quæ circa me sunt, id est, quum expertus fuerim, seu alio modo cognoverim, quem exitum sortientur ea quæ mihi jam acciderunt. Interim nempe carere non possum præsentia Timothei. Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito, quia de carcere isto liberari, in Græciamque reverti confido.

24

25

Philipp. IV, 18.

Necessarium autem, id est vestræ saluti multum expediens, existimavi Epaphroditum diaconum, præsentis epistolæ portitorem, fratrem religione, et cooperatorem in Evangelii prædicatione ac observatione, et commilitonem meum in persecutione et luctatione pro fide, vestrum autem apostolum, id est instructorem præcipuum, et ministrum necessitatis meæ, id est servitorem meum, præbentem mihi necessaria in hac mei incarceratione, quoniam munera vestra detulit mihi, quibus eo ministrante sustentatus sum, mittere ad vos cum hac epistola, ante missionem Timothei. Et merito, quoniam quidem omnes vos desiderabat videre et consolari; et mœstus erat propterea, id est de hoc, quod audieratis illum infirmatum, sicut et fuit. Doluit autem quod ipsi hoc perceperunt, sciens eos sibi compati, et de ejus morte angustiari. Unde eorum com-

26 passioni et curæ condoluit. Nam et infirmatus est usque ad mortem exclusive; sed Deus misertus est ejus, ipsum clementer sanando. Unde patet, vitam animæ in corpore non penitus esse innaturalem, et velut in carcere, ut quidam dixerunt. Non solum autem ejus misertus est Deus, verum etiam et mei misertus est, liberando me ab interiori dolore, ne tristitiam de morte Epaphroditi super tristitiam de vestri desolatione haberem. Quamvis enim tristitia hæc in se bona fuisset, eo quod inordinata tristitia in Apostolo locum non habuit, juxta illud Sapientis, Non contristabit justum quidquid ei acciderit; Deus tamen convertit eam in melius, sicut Salvator promisit, Tristitia vestra vertetur in gaudium.

B

27

Prov. xii, 21.

Joann. XVI, 20.

28 Festinantius ergo, id est multum festinanter, misi illum ad vos, ut viso eo sano ac læto, iterum gaudeatis, gratias Domino referentes de sanatione ac reditu tam dilecti doctoris, et patris atque apostoli vestri, et ego sine tristitia sim, quum sciero vos consolatos, quorum desolationi condolui. Excipite itaque illum cum omni gaudio spirituali, in Domino, id est Deum laudando; et ejusmodi, id est virum talem ac tantum, cum honore habetote, id est, reverenter tractate. Qui enim bene præsunt, duplici honore digni sunt. Quoniam propter opus Christi, id est ad faciendum ea quæ Dei sunt, usque ad mortem accessit, id est, mortis periculo se exposuit, tradens animam suam, id est vitam suam morti exponens propter justitiam, ut impleret id quod ex vobis deerat, id est, actualem administrationem substantiæ mihi a vobis transmissæ, quam nullus vestrum coram mihi distribuit, ipse impenderet, erga meum obsequium, mihi personaliter ministrando.

C

29

1 Tim. V, 17.

30

D

Footnotes

  1. Is. li, 7, 12. ↩

  2. Jacob. III, 16. ↩

  3. Galat. V, 26. ↩

  4. Joann. V, 44. ↩

  5. 1 Cor. XIII, 5. ↩

  6. 1 Cor. II, 12. ↩

  7. Luc. I, 49. ↩

  8. Luc. XXII, 27. ↩

  9. Eccl. XIX, 23. ↩

  10. Eccli. XIX, 23. ↩

  11. Joann. X, 30. ↩

  12. Is. XIV, 14. ↩

  13. Joann. XVI, 15. ↩

  14. Joann. X, 29. ↩

  15. B Ps. xxi, 18. ↩

  16. Joann. xiv, 31. ↩

  17. C Ibid. xvii, 4. ↩

  18. Matth. xxvi, 42. ↩

  19. Marc. xvi, 19. ↩

  20. Ps. ii, 11. ↩

  21. Is. viii, 13. ↩

  22. Jer. x, 6, 7. ↩

  23. Matth. xxviii, 18. ↩

  24. II Cor. iii, 5. ↩

  25. Rom. ix, 16 et seq. ↩

  26. Jacob. ii, 19. ↩

  27. Is. xlv, 24. ↩

  28. Jacob. i, 6, 7. ↩

Chapter 3 of 5