Articulus 1
EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : PARABOLÆ SALOMONIS.
SALOMON tria nomina est sortitus : quoniam dictus est Salomon, quod interpretatur pacificus ;1 dictus est etiam Ecclesiastes, quod interpretatur concionator;2 et iterum appellatus est Ididia, quod interpretatur amabilis Deo. Fecit quoque tria volumina, prætactorum nominum interpretationibus correspondentia. Etenim liber Proverbiorum correspondet nomini ejus, quod est Salomon, sive Pacificus :3 quia in libro Proverbiorum, de exercendis virtutibus, de vitiis evitandis, de spirituali profectu, de sapientiæ studio specialiter atque præcipue tractat : per quæ pax vera acquiritur et servatur, et homo Deo pacificatur. Liber autem Ecclesiastæ correspondet nomini ejus, quod est Concionator : quia in libro illo ad utramque partem argumentatur, et instar concionatoris in personis loquitur diversorum. Porro liber Cantici canticorum, nomini ejus, quod est Ididia, correspondet : quia in libro illo, de mutuo illo inter Sponsum et Sponsam ardentissimo purissimoque tractatur amore, per quem rationalis creatura fit Deo amabilis.
Præterea, quum philosophia sit triplex, scilicet ethica, logica et physica :4 liber Proverbiorum ad ethicam, id est moralem, reducitur, quoniam de virtutibus, præsertim moralibus, tractat; liber vero Ecclesiastæ, ad logicam, quia scholastice et disputative procedit; liber autem Cantici canticorum, ad physicam seu naturalem, quia ad Creatoris amorem, cœlestisque Sponsi internum amplexum, atque ad summæ et incomparabilis veritatis contemplationem universa natura, totusque ordo creaturæ dirigunt, excitant ac deducunt. Propter quod ait Apostolus : Invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt, cognoscuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Et Isaias exhortans : Levate, inquit, in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.
Amplius, quum triplex sit status fidelium, puta incipientium, proficientium, et perfectorum : liber Proverbiorum magis coaptatur statui incipientium, quoniam liber hic tractat de vitiorum exstirpatione, de timore Dei, de disciplina, de correptione et correctione æquanimiter suscipiendis, de linguæ custodia, et consimilibus multis. Liber vero Ecclesiastæ magis convenire videtur statui proficientium, quoniam tractat de rerum transitoriarum vanitate, de instabilitate sæculi hujus, de accessu mentis ad unum invariabile bonum, de supergressione rerum inanium, et profectu virtutum, ac exercitatione in rebus divinis. Porro liber Cantici canticorum evidenter congruit statui perfectorum, quorum est per amorem ecstaticum, per viam unitivam, per limpidissimam contemplationem vacare et inhærere triumphantis ac militantis Ecclesiæ Sponso. Hæc autem per quamdam coaptationem, non per præcisionem sunt intelligenda. Non enim in libro Proverbiorum præcise agitur de pertinentibus ad incipientes: imo et de filiali et sancto timore, de sapientiali contemplatione, de generatione Verbi æterni, de virtutibus purgati animi aliqua interseruntur: quemadmodum et in Ecclesiaste quædam de pertinentibus ad incipientes dicuntur.
Præterea, quum Salomon fuerit Christi figura, præfata tria nomina Salomonis potissime congruunt Christo.5 Ipse namque est verus ille pacificus Salomon, qui per sanguinem crucis suæ reconciliavit nos Deo;6 estque pax nostra, qui fecit utraque unum.7 Ipse quoque est Ecclesiastes seu Concionator, disceptans contra reprobos et pro electis. Ipse est Ididia, de quo Pater æternus: Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.8 Et sicut devotissimus ait Bernardus, Christus in hoc mundo fuit noster Pacificus, in judicio erit Ecclesiastes, in patria vero Ididia erit, ubi Sponsa perfruetur ejus amplexu plenissime in ferventissima caritate.
Denique liber iste Proverbiorum Salomoni adscribitur, non quod ipse immediate ediderit aut conscripserit librum, sed quoniam verba ab eo prolata, ministri ejus notaverunt et conscripserunt hinc inde in schedulis et membranis, quæ postea ab aliquo sapiente in unum collectæ sunt, non tamen ab uno solo.9 Et istud conjicitur ex eo potissime, quod infra præmittitur prologus iste atque præfatio, Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda;10 et item ex eo, quod infra habetur, Parabolæ Salomonis, etc.11 Sicque ab exordio hujus libri, usque ad illud capitulum exclusive, creduntur ab uno sapiente collectæ; atque ab illo loco, usque ad capitulum vicesimum quintum exclusive, ab alio; et ab illo capitulo, usque ad finem libri, a tertio. Verum his objici potest, quod ipsemet Salomon de se ipso protestatur:12 Quum esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et investigans composuit parabolas multas; quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.13 Si ergo quis vellet tenere istum librum, sicut et alios duos sequentes, esse a Salomone editum et conscriptum, potest adjicere quod idcirco decimo capitulo prologus ille præmittitur, quoniam Salomon longa mora et occupatione alia interveniente, ibi quasi de novo incepit; prologum vero, qui vicesimo quinto præmittitur capitulo, non esse a Salomone, sed ab alio quodam insertum, ad insinuandum quod parabolæ ab illo loco sequentes, fuerunt a sapientibus Ezechiæ regis communicatæ aliquibus aliis gentibus id cupientibus, in alia lingua: sicque ab illis vere dicuntur translatæ. Nam si eas solummodo, sicut prætactum est, ex membranulis redegissent in unum, aptius diceretur, Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas collegerunt, quam, Quas transtulerunt, viri Ezechiæ. Verumtamen de hoc assertive nil dico. Amplius, qui affirmant librum istum ab aliis esse collectum, asserunt prologum primi hujus capituli, non a Salomone, sed a collectore horum primorum decem capitulorum esse præmissum.
Attamen ea quæ tetigi, videntur confirmari verbis Hieronymi, protestantis: Tribus nominibus fuisse vocatum Salomonem, Scripturæ manifestissime docent: Pacificum, id est Salomonem, et Ididia, hoc est dilectum Domini, et Coheleth, id est Ecclesiasten. Itaque juxta numerum vocabulorum, tria volumina edidit: In Proverbiis parvulum docens, unde ad filium crebro dirigitur ac repetitur sermo; in Ecclesiaste vero virum maturæ ætatis instruens, ut nequaquam in rebus mundi se putet esse perpetuum, sed caduca et brevia esse universa quæ cernimus; ad extremum vero, jam consummatum virum, et calcato sæculo præparatum, Sponsi jungit amplexibus. Hæc Hieronymus.
Itaque in exordio prologi hujus innuitur, de qua materia in libro isto tractetur. Parabolæ Salomonis filii David, regis Israel. Porro parabola vocatur similitudo, quoniam in sermone parabolico intellectus verborum accipitur non immediate juxta verborum seriem, significantiam ac tenorem, sed juxta rem significatam per verba. Dicitur namque parabola, a παρά, quod est juxta, et βουλή, sententia, quia directe non sumitur sensus parabolæ juxta verba, sed juxta significata per ea : sicut infra per arborem seu per lignum vitæ designatur sapientia ; per ventrem, intellectus ;14 per rete, deceptio. Sicque liber iste vocatur liber Parabolarum, seu Parabolæ : non quod omnes ejus sententiæ et doctrinæ, seu verborum complexiones sint tales, imo in multis est simplex et planus, non parabolicus sensus ; sed quia frequenter parabolico utitur modo loquendi. Et quantum ad hoc, verum est quod asserit Glossa libri Proverbiorum : Non, ut simplices arbitrantur, habet patentia (id est manifesta) præcepta ac documenta, sed quasi aurum in terra absconditum, et nucleum in nuce conclusum ; et sicut in hirsutis castanearum operculis inquiritur fructus intus contentus, sic in Proverbiis altius inquirendus est sensus divinus. Denique, sicut ait Hieronymus, Hebræi hunc librum appellant Parabolas; editio autem vulgata vocat eum Proverbia, sicque communiter nominatur et allegatur. Et concordat ac convenit utraque appellatio ista. Quæ enim parabolæ nuncupantur, quia obscura sunt, proverbia quoque recte dicuntur, quia in ore loquentium sæpe versantur, memoriterque tenenda sunt. Demum proverbia interdum ita obscura sunt, ut apte dicantur parabolæ. Unde Salvator :15 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Est autem consuetudo sapientium, suis sermonibus admiscere parabolica verba, juxta illud Job, Addidit Job assumens parabolam sumam;16 et secundum illud Numerorum, Assumpta Balaam parabola sua, ait.17
At vero, ad quid tendant parabolæ istæ, et quis sit finis et fructus earum, subjungitur. Ad sciendam sapientiam. Quasi dicat : Parabolæ hæ ordinantur ad obtinendam notitiam divinorum, et veram illuminationem in fide, ad cognoscendum rationes credendorum, quatenus, juxta exhortationem principis Apostolorum, parati semper simus ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de ea, quæ in nobis est, fide et spe.18 Et disciplinam, id est, ad cognoscendum documenta ac præcepta moralia, per quæ dirigenda et gubernanda est vita humana; vel, Disciplinam, id est morum compositionem, seu debitam peccati correctionem. Ad intelligenda verba prudentiæ, id est verba prudentialia, quæ procedunt ex vera interiori prudentia, quatenus ea audiendo addiscant atque proficiant, atque discernere queant quid ex vera, et quid ex ficta ac falsa prudentia proferatur; ut non credamus omni spiritui, sed simus prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.1920 Nam quod veræ discretioni contrariatur, non est verbum prudentiæ.
Et ad suscipiendam eruditionem doctrinæ, id est, ad complectendum et exsequendum informationem Scripturæ et eorum qui eam docent ac sermocinantur, quatenus dociles simus, et diligenter intenti ad verba doctrinalia sapientium, juxta illud Job : Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum;21 exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Quidam per doctrinam intelligit doctrinales scientias, ut grammaticam, logicam, etc. Sed non videtur quod istæ parabolæ ad illarum eruditionem suscipiendam ordinentur; sed eas tanquam adminiculatorias atque præambulas potius præsupponunt. Justitiam, et judicium, et æquitatem, id est, ad suscipiendum ac obtinendum virtutem justitiæ, per quam Deo exhibeamus quod ei tenemur, et judicium discretionis servemus, æquitatem quoque ad proximos custodiamus, habendo nos congruenter ad eos, temperando rigorem justitiæ per dulcorem clementiæ ex circumspecta discretione. Æquitas quippe est proprie quædam relaxata ac temperata justitia : quatenus sicut Deus in omni opere suo circa intellectuales creaturas, justitiam misericordiamque contemperat, juxta quod scriptum est, Universæ viæ Domini, misericordia et veritas ;22 ita et nos vestigia Creatoris sequentes, justitiam et misericordiam commiscere discrete discamus et enitamur. Hinc oravit vir sanctus ad Dominum : Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me.23
Ut detur parvulis, id est pusillis et imperfectis ; vel, Parvulis, id est humilibus ; astutia, id est circumspectio sagax, non vulpina calliditas : ut sint oculati et solertes ad vitandum fraudes, pericula et ruinam, ne sub specie boni fallantur, nec excidant a simplicitate quæ est in Christo, nec in via Dei remissius agant. Et adolescenti scientia et intellectus addatur, id est, in donis Spiritus Sancti quæ scientia et intellectus vocantur, proficiat, de rebus creatis assidue melius ac melius sentiendo, et ea quæ fidei sunt, perspicacius intelligendo. Denique, sicut divinus Dionysius loquitur, idcirco Scriptura frequenter parabolice fatur, quatenus ipsa loquendi obscuritas fiat studiosis fructuosæ exercitationis materia atque occasio : per quam utique mens ipsa in sua consideratione acuitur, et proficit inquirendo, subtiliusque intelligit quod quærebat. Itaque bona ista astutia est parvulis necessaria, ut sciant sophismatum vitare versutiam, quum et Apostolus exhortetur, Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam :24 sicque evitatis erroribus, in veritatis notitia crescant. Hinc sancta animalia Ezechieli in visione monstrata, erant undique oculata.25
Hucusque prologus : quem tamen aliqui dicunt paulo post finiri, quum dicitur, Timor Domini principium sapientiæ.26 Sed potius hic finiri videtur, quum dicitur : Audiens sapiens, sapientior erit. Quæ verba præmittuntur, ad insinuandum quam salubre et fructuosum exsistat, verba sapientium audire; et ne quis tam eruditum ac sapientem se arbitretur, ut verba sapientialia auscultare et perpendere dedignetur. Porro, quod tractatus hic inchoetur, Glossa quoque interlinearis fatetur. Et rursus in Glossa habetur : Pulchre Salomon a sapientia incipit, quoniam optione sibi data, sapientiam petiit et accepit.27 Itaque sapiens homo, audiens verba sapientiæ ac doctrinæ, crescit in sapientia, vel addiscendo quod ignoravit, vel id quod scivit clarius cognoscendo, vel ex ejus notitia ad alia consideranda tendendo. Hinc et Philosophus ait, quod auditus est sensus disciplinæ, quia audiendo instruimur. Visus tamen plurium rerum differentias ostendit. Dupliciter equidem acquirimus scientiam, secundum Philosophum : Primo, audiendo ab aliis : et quantum ad hóc, magis deservit auditus. Unde et Apostolus dicit : Fides est ex auditu.28 Secundo, personaliter inquirendo : et quoad hoc, magis confert visus.
Circa hæc asserit Glossa : Sapiens ostendit, neminem esse tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam ex dictis minorum.29 Audivit regina Saba Salomonem, minor majorem, et sapientior rediit ; audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est.30 Hinc in suis Proverbiis ait Cyrillus : Oportet semper addiscere, et in extremis horis fundum sapientiæ desiderabilius indagare. Sapientia namque est finis prudentis : et ob hoc, quanto huic fini sumus viciniores, tanto majori impetu ad ejus amplexum curramus. Motus enim virtutis, sicut et motus naturalis, in fine est fortior : sed et dum visus exterior senio ingrossatur, interioris oculi visus acuitur. Dignum quippe est, ut dum plus viget mentis judicium, disciplinæ plus operam impendamus.
Ex his innotescit, quam reprehendendi sunt quidam superbi et scioli, qui idcirco prædicatorum aut superiorum suorum documenta aut monita audire contemnunt aut renuunt, quia se ea scire præsumunt.
Et intelligens gubernacula possidebit. Eruditi namque in Scripturis, in lege, in juribus, et qui se ipsos in primis bene intelligunt, emendant ac regunt, digni sunt alios gubernare, quum gubernare non sit nisi ad finem dirigere.31 Qui autem scit regulas juris divini, præcepta, canones Ecclesiæ, viarum pericula, vitiorum et tentationum remedia, atque veraciter prudens est, alios regere est idoneus.32 Propter quod Seneca dixit :33 Multos regere potes, si tu te rexeris ipse; et denuo, Plurimos poteris gubernare, si te gubernet ratio recta. Hinc rector illitteratus rite vocatur asinus coronatus. Quis est intelligens, nisi cujus mentem passiones et vitia non excæcant? Cæcus autem, hoc est homo passionatus, quamvis sit informi scientia plenus, si cæco ducatum præbeat, ambo in foveam cadunt. Ideo ait Glossa : Nemo de sua se jactet scientia. Qui sapientium verba audire negligit et implere, vitam suam gubernare non novit, multoque minus alienam.34 Hinc ait Philosophus : Homines ratione et intellectu vigentes, naturaliter aliorum domini sunt et rectores.
Animadvertet parabolam et interpretationem, id est, parabolicam locutionem diligenter attendet, ejusque expositionem et sensum exquiret, vel ab aliis audiendo, aut in libris legendo, aut propria investigatione scrutando;35 verba sapientium: quoniam verba sunt signa et notæ interioris sapientiæ, quæ per verborum audientiam ab audiente acquiritur. Hinc in Ecclesiastico legitur : In medio presbyterorum sapientium sta, et ex corde verbis illorum conjungere. Et ænigmata, id est obscura dicta eorum. Tales fuerunt gloriosi Apostoli, quorum primus dixit ad Salvatorem :36 Edissere nobis parabolam istam.3738 Porro sapientes interdum parabolicis ænigmaticisque utuntur sermonibus, quatenus veritas veletur indignis, et studiosi exercitentur utiliter. Hinc Christus ab Apostolis interrogatus, Cur in parabolis loqueris eis? respondit : Ut audientes non intelligant.39 Unde in Ecclesiastico habetur : In proverbiis sapientium conversare, ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam.40
Timor Domini est principium sapientiæ. Hoc idem in Psalmo jam dictum fuit a patre Salomonis, dicente : Sanctum et terribile nomen ejus ; initium sapientiæ timor Domini. Quod potissime verum est de sapientia salutari infusa, quæ est donum Spiritus Sancti : quæ sine caritate et gratia non habetur. Itaque, quum sapientia ista in malevolam non introeat animam, recte asseritur quod timor Dei sit principium ejus, quoniam timor retrahit a peccatis, sicque ad infusionem sapientiæ præparat mentem. Et istud de timore pure servili est accipiendum. Nam timor filialis, imo et initialis, simul cum caritate et sapientia ista habetur. Timor vero pure servilis, a caritate et sapientia segregatur, quia non amat justitiam, sed pravitatem, quam non amore Dei, sed ex respectu supplicii vitat : et tamen ex ea parte, qua retrahit a peccato, disponit ad bona, et bonus est, quamvis non meritorius.
Ideo ait Glossa : Duo sunt timores Dei : unus servilis, qui initium sapientiæ est ; alius amicitialis seu filialis, qui perfectionem sapientiæ comitatur. Servilis, principium est sapientiæ [ejus] qui post errata sapere incipit, et facit timere ne puniatur ; sed hunc perfecta caritas foras mittit. Succedit huic, timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi :4142 quem caritas non excludit, sed auget ; quo timet filius ne vel in modico oculos amantissimi Patris offendat. His verbis addit Glossa : Uterque in futuro cessabit. Contra quod objici potest, quod et anima Christi fuit et est plena timore hoc filiali, Isaia dicente : Replebit eum spiritus timoris Domini. Atque, ut alibi legitur, Exercitus cœli cum tremore adsistit ei. Propter quod cantatur in Canone : Tremunt Potestates. Et responden dum, quod timor filialis cessat et evacuatur in patria, quantum ad actum ejus qui est sollicitari ne peccando Deum offendat: quia Beati in gratia confirmati, sciunt se non posse peccare. Et quantum ad hunc actum, nunquam fuit in Christo timor filialis. Verumtamen timor iste manet in futuro, quantum ad actum suum qui est reverentialiter affici circa Altissimum, et ex intuitu infinitæ majestatis ipsius in parvitatem propriam resilire.
Denique ad intelligendum ea quæ infra de timore copiose introducuntur, advertenda sunt quæ in tertia parte Summæ suæ scribit Dominus Antisiodorensis: Timor, inquit, initialis et filialis sunt ejusdem speciei, quamvis differant accidente. Sicut enim homo albus et homo niger sunt ejusdem speciei, tamen nullus homo albus est homo niger; ita timor filialis et timor initialis sunt speciei ejusdem, tamen nullus timor initialis est filialis. Timor autem filialis quandoque dicitur possessive, ut dicatur timor filialis timor filiorum Dei: et sic non distinguitur timor filialis ab initiali. Quandoque autem dicitur timor filialis per similitudinem, timor quo timetur Deus timore illo quo filii timent patres, quando timent separari a patribus, solo timore vel amore, etiamsi nulla ex hoc eis immineat pœna. Et sic diversificantur isti timores. At vero timor initialis est, quo timemus Deum, partim intuitu pœnæ, partim amore gloriæ: et vocatur initialis, quia est primo incipientium. Perfecta quoque caritas dicitur foras mittere timorem initialem, quantum ad hoc quod respicit pœnam.43 His verbis addit hic doctor: Potest etiam dici timor initialis, quia est initium sapientiæ. Fides namque et timor proprie dicuntur sapientiæ initia, quoniam mundant cordis palatum a culpa. De fide etenim in Actibus habetur, Fide purificans corda eorum;4445 et de timore in Ecclesiastico legitur, Timor Domini expellit peccatum. Timor etenim servilis, et fides, mundant ab essentia culpæ; timor vero initialis, a reliquiis vitiorum: quia etsi quis sit a peccato purgatus, adhuc manent in eo reliquiæ peccatorum, scilicet difficultas bene agendi, obscuritas intelligendi, obligatio satisfaciendi: quas expellit timor initialis. Sicque corde purgato per fidem atque timorem, sentit dulcedinem Dei: quemadmodum causa febris cum reliquiis suis expulsa, sentit sanatus dulcedinem cibi. — Insuper, teste Philosopho, timor parit diligentiam, et facit hominem bene consiliativum, sicque disponit ad sapientiam.
Sapientiam, per quam contemplamur divina, et doctrinam, id est moralem scientiam, stulti despiciunt. In Scripturis, stulti dicuntur omnes homines vitiosi, carnales et imperiti, qui summo et invariabili bono præferunt transitoria, carnalia et caduca: in quibus regnat vitium puerilitatis, dono sapientiæ directe contrarium. Nam sicut pueri poma et pira præferunt auro ac gemmis, sic isti terrena et vana spiritualibus et æternis, ut scribit Guillelmus Parisiensis. Hi ergo sapientiam salutarem et doctrinam salubrem contemnunt: quia etsi verbis dicant se eas diligere, opere tamen negant.46 Et dato, quod pro adipiscenda informi sapientia ac doctrina scholastica studeant ac laborent, ad consequendum commoda et honores vitæ præsentis; sapientiam tamen formatam, et scientiam actualem, boni approbativam, despiciunt, hoc est, non curant, nec apprehendere moliuntur. Imo quidam eorum sunt ita carnales et vani, quod eas irrident, nec appetunt. Tales fuerunt Scribæ et Pharisæi, qui Christum contra avaritiam prædicantem deriserunt, dicentes:47 Insanit; quid eum auditis?48 Ideo protestatur Apostolus Corinthiis: Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi.49
Præterea, sapientia, scientia, prudentia, de quibus in his Sapientialibus libris tractatur, sine virtutibus non habentur;50 nec nuda notitia efficit sapientem: imo sciens et non faciens, pejor atque stolidior est ignaro. Ideo omnis stultus veram hanc sapientiam et doctrinam hanc practicam, cujus finis est bene conversari, contemnit.51 Et juxta hunc sensum Seneca in epistola loquitur: Illud ante omnia vide, utrum in philosophia, an in ipsa vita, profeceris. Philosophia non est artificium populare, nec ostentatione paratum; non in verbis, sed in rebus est. Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat; sedet ad gubernacula, et per ancipitia fluctuantium dirigit cursum.
Audi, fili mi, auribus cordis ac corporis, disciplinam, id est informationem et correptionem, patris tui: primo et maxime Patris cœlestis (cui quotidie in oratione dicimus, Pater noster, qui es in cœlis: ubi per Patrem tota superbeatissima Trinitas unus Deus intelligitur); deinde etiam patris carnalis, cui in his quæ ad ejus auctoritatem ac præsidentiam spectant, est obediendum, dicente Apostolo: Filii, obedite parentibus carnalibus per omnia. Spirituali quoque patri, id est prælato, parere oportet; maxime autem Patri æterno, quemadmodum ad Hebræos dicit Apostolus: Patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores, et reverebamur eos: nonne multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Et rursus ibidem: In disciplina perseverate; tanquam filiis offert vobis se Deus. Et ne dimittas legem matris tuæ, id est militantis Ecclesiæ; atque ad litteram per matrem videtur Synagogam intellexisse, quæ mater tunc exstitit Judæorum, sicut modo Ecclesia Christianorum. His verbis jubentur fideles omnem hæreticam atque schismaticam pravitatem abjicere, generalium quoque conciliorum canonibus obedire, et apostolicæ Sedi esse subjecti, ut solliciti sint servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
Ut addatur gratia capiti tuo: id est, dona Spiritus Sancti, gratia gratum faciens, et virtutes infusæ augeantur in mente tua: quæ in cordibus obedientium solent perfici et augeri; vel, gratia consummata, id est gloria sempiterna, addatur, ac detur cordi tuo in cœlo. Nam, ut ait apostolus Paulus, Gratia Dei vita æterna; et item apostolus Joannes, De plenitudine ejus, videlicet Verbi æterni, omnes accepimus, gratiam pro gratia: quia ex gratia oritur ac procedit gratiæ incrementum, de habitu actus, de virtute merita, et tandem pro gratia meritoriæ actionis datur gratia, id est gloria beatificæ fruitionis. Et torques collo tuo. Torques est circulare et aureum ornamentum colli, quod capiti continuatur. Sicque per torquem potest contemplatio intellectus insinuari, quæ ex Deo conceditur, et in ipsum redit ac terminatur, et collum mentis pulcherrime ornat. Porro collum mentis, est vis prolativa verbi interioris. Quod autem contemplatio ista Dei recte per torquem notetur, constat ex eo, quod divinus Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, contemplationem, quæ uniformis ac simplex est, comparat motui circulari.
Consequenter docemur adulatione non vinci nec allici, nec aliorum instigatione ad vitia trahi, nec innocentibus adversari, sed pravam jugiter societatem vitare. Fili mi, si te lactaverint, id est, blandis sermonibus mulserint, peccatores, ne acquiescas eis in rebus illicitis, nec eorum adulatione delecteris, aut extollaris. Unde in Psalmo: Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Seneca quoque in suis Proverbiis loquitur: Habet suum venenum blanda oratio. Quæ quam nociva sit ac repellenda, Dominus pandit, dicens: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
Si dixerint: Veni nobiscum mentis consensu, aut corporis gressu; insidiemur sanguini, id est hominibus, ad effundendum eorum sanguinem, quatenus bona eorum diripiamus; abscondamus, id est, occulte ponamus, tendiculas, id est nocendi laqueos, contra insontem frustra, id est ad persequendum innocentem ac justum sine rationabili causa. Quod faciendo iniqui imitantur caput suum diabolum, juxta
Rom. VI, 23.
Joann. I, 16.
10
Ps. CXL, 5.
Is. III, 12.
11 atth VI, 9.
Ephes. VI, Coloss. 20.
Hebr. XII,
Ibid. 7.
Ephes. IV,
Job xviii, 10.
Num. XVI, 31-33.
Jer. LI, 34; Thren. III, 53.
Job xxiv. 2-13.
Mich. III, 3.
Joann. X, 8. illud beati Job : Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. Deglutiamus eum sicut infernus viventem, id est, eum totaliter exstinguamus, et bona ipsius devoremus : sicut infernus deglutivit Dathan et Abiron viventes ; et integrum, quasi descendentem in lacum : id est, nihil relinquamus de eo residuum, sicut de eo qui in profundam labitur foveam, nil apparet. Unde in Jeremia populus Israel loquitur de rege Babylonis : Absorbuit me quasi draco, replevit teneritudine mea ventrem suum, posuit in lacum vitam meam. Omnem pretiosam substantiam reperiemus, id est, copiam divitiarum acquiremus ab his, quos ita oppresserimus ; implebimus domos nostras spoliis occisorum. Sortem mitte nobiscum, quis quid et quantum de præda accipiat ; marsupium unum sit omnium nostrum, id est, omnia spolia ponamus in uno communi repositorio, ut postea ea inter nos dividamus.
Istud ad litteram de latronibus ac furibus, atque raptoribus generaliter potest intelligi, qui vitam naturæ et exteriora auferunt bona : de quibus in Job multa dicuntur. Atque apud Michæam Dominus ait : Comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt. Porro tropologice accipi potest de hæreticis et seductoribus ceteris : qui vere catholicos ac devotos conantur subvertere, et suis implicare erroribus, per argumentationes ac suggestiones pestiferas ; sicque spirituales eorum divitias, virtutes ac merita, et innocentiæ gratiam ipsis nituntur auferre. De quibus Dominus in Evangelio ait : Quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Isti student conventicula sua augere, et domos suas implere personis Catholicorum, et animabus fidelium, quas potuerint fallere : ad quod agendum etiam ab invisibilibus hostibus instigantur. Allegorice vero exponuntur ista de Christo : quem sacerdotes, Scribæ, ac Pharisæi innocentem sunt persecuti ; cui varias posuerunt insidias. Et non solum ejus personam crudelissime occiderunt, sed memoriam quoque ipsius tollere tentaverunt, juxta illud : Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur ultra. Nec solum Christum, sed et ejus discipulos pariformiter tractaverunt. Hinc Dominus in Psalmo ait de illis : Posuerunt me in lacu inferiori ; æstimatus sum cum descendentibus in lacum. Et ad Hebræos conversos scribit Apostolus : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.
Jer. XI, 19.
Ps. LXXXVII, 7, 5.
Hebr. X, 34.
Hortatur itaque Salomon omnem Synagogæ filium, ne impiissimis illis consentiat. Fili mi, ne ambules cum eis, id est, nec corporaliter gradiaris cum talibus ad male agendum, nec spiritualiter, per consensum, aut alio modo eis communicando in vitiis. Prohibe pedem tuum a semitis eorum, ut nec corporeo progressu, nec aliquo inordinato affectu eis associeris in crimine. Pedes enim illorum ad malum currunt : quia ex malignitatis suæ affectu, non solum vadunt, sed etiam currunt ad scelera perpetranda : quod faciendo, currunt quoque ad æterna suppliciá, quibus tam graviter excedendo propinquant. Et festinant ut effundant sanguinem, non pensantes, nec formidantes quod Dominus ait : Quicumque effuderit sanguinem humanum, effundetur sanguis illius, ad imaginem quippe Dei factus est homo ; et quod ait Judex cœlestis, Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit. Propria etenim iniquitate, quam gladio male utens committit, perit in anima et condemnari meretur : magisque nocet sibi quam alteri. Propter quod subditur :
Gen. IX, 6.
Matth. XXVI, 52.
Frustra autem jacitur rete, id est, laqueus circumventionis, prava doctrina, pestifera suggestio, persecutionis molestia inaniter extenditur, ante oculos pennatorum, id est coram sapientibus et virtuosis hominibus : qui interioris visionis acumine talia machinamenta faciliter deprehendunt, evadunt et vincunt ; adversa quoque, amore Dei ac futuræ felicitatis intuitu, æquamiter patiuntur. Quorum corda virtutibus sunt alata, quibus volant in cœlum, desiderando æterna, quorum appretiatione parvi pendunt transitoria cuncta, tam prospera quam adversa, cum Apostolo protestantes: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis ea quæ videntur, sed quæ non videntur.52 De quibus loquitur Isaias:53 Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, volabunt, et non deficient. Hinc erepti ac triumphantes, grata ac hilari voce concinunt:54 Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
18
Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur: id est, insidiæ quas aliis parant, frequenter redundant in ipsos, et pro suis sceleribus temporali morte plectuntur, juxta illud in Threnis:55 Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. Et moliuntur fraudes, id est, alios student decipere, contra animas suas, id est contra propriarum animarum salutem, quoniam suis fraudulentiis damnationem merentur æternam.56 Ideo ait Salvator: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Unde per Malachiam loquitur Dominus: Maledictus dolosus. Et Isaias: Fraudulenti, inquit, vasa pessima sunt.57 Denique tales affligunt se ipsos, et pace interna ac vera securitate se privant, quia quod aliis machinantur aut intulerunt, sibi quoque parari et inferri verentur. Sicque iniquus variis suspicionibus, angustiis, atque terroribus intra se premitur ac mordetur, juxta illud: Sonitus terroris semper in auribus impii, et quum pax sit, ille insidias suspicatur.58 Hinc Seneca in suis testatur Proverbiis: Res vera est: qui a multis timetur, multos timet. Itemque: Nequitia ipsa, pœna sui est; nam mala conscientia nunquam est secura. Cyrillus quoque in libro suorum fatetur Proverbiorum: Si quemquam offenderis, pavesce semper hujusmodi. Nam ubi offensæ memoria, ibi ira; ira autem cupit vindictam, vindicta parit fraudulentiam, quæ serpit ad pœnam.
Sic semitæ omnis avari, id est excogitationes et practicæ hominum avarorum, animas possidentium rapiunt, id est, ipsas animas cupidorum possidentium aliena sive superflua, pertrahunt ad gehennalia tormenta. Ideo scriptum est:59 Dives quum dormierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia. Ideo Seneca asserit: Avarus nil rectum facit, nisi dum moritur. Quia videlicet tunc relinquit quæ injuste detinuit, et debitam recipit pœnam. De his damnabilibus semitis cupidorum profert Cyrillus: Totum officium opulentiæ mundialis, in tribus assiduis vitiis, et in uno continuo tormento consistit, videlicet in insatiabili cupiditate, in inquieta rapacitate, in incessabili illiberalitate, et in timiditate perpetua. Recte ergo locutus est Isaias: Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis;60 atque Apostolus, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia, quæ mergunt hominem in interitum et perditionem.61 Præterea verbum hoc præinductum aliqui sic exponunt: Semitæ omnis avari animas possidentium rapiunt, id est, eos qui rebus terrenis abundant, spoliare conantur.
19
Consequenter ostenditur, neminem de suæ infidelitatis posse ignorantia excusari. Sapientia foris prædicat. Hoc de increata Sapientia, quæ est Christus Dominus, Dei Patris Verbum æternum, accipi potest:62 qui foris, id est inter gentiles ac perfidos, prædicavit. De quibus Apostolus: Quid mihi, inquit, de his qui foris sunt, judicare? Hoc quippe Salvator in primo suo adventu per se aliqualiter adimplevit, in Decapoli, et Tyriis ac Sidoniis evangelizando, ut patet ex Evangelio.63 Denique ab exordio, per quosdam Patriarchas et Prophetas, annuntiavit multis gentibus viam salutis.6465 Atque post suam resurrectionem, per Apostolos aliosque discipulos toti mundo legem evangelicam patefecit: quibus præcepit, Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creatu-66
20 ræ; et item, Eritis mihi testes in omni Judæa et Galilæa, et usque ad ultimum terræ.67 Prædicavit etiam foris, id est manifeste in populo, quemadmodum testatur: Ego palam locutus sum mundo;68 ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Hinc subditur: In plateis dat vocem suam: quia in latitudinibus viarum ac gentium prædicavit per suos ministros:69 quibus commisit, Quæ auditis in aure, prædicate super tecta. Nempe, ut fassus est, Qui facit veritatem, venit ad lucem.70 Nec his obstat, quod de Christo prædictum est, Non clamabit, nec audietur foris vox ejus:71 quia per hoc, non nisi irrationabilis et indecens clamor de ipso negatur. Unde jubet Apostolus:72 Omnis amaritudo, et indignatio, et ira, et clamor tollatur a vobis.
In capite, id est in superiori parte, seu loco, vel principe, turbarum clamitat. Prædicatores namque stare solent in loco primo ac eminenti; sed et principibus populorum sermocinari dignatus est Dominus.
In foribus portarum urbis profert verba sua, dicens. Urbs ista, est Ecclesia. De qua in Psalmo: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei;73 et in Apocalypsi, Vidi civitatem sanctam Jerusalem a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo.74 Fores portarum urbis istius, sunt virtutes, quibus intratur in regnum ipsius, vel fides atque Baptismus, vel pastores ac prælati, qui alios in Ecclesiam ducunt. In his foribus profert Sapientia verba sua: quibus et dixit, Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.75 Unde et unus talium scripsit:76 An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus? Ad litteram quoque sapientes et judices consueverunt antiquitus residere in urbium portis, ad consulendum ac judicandum de causis sibi propositis, quatenus omnibus pateret ad ipsos accessus, et celeriter expedirentur qui accessissent. Unde in Deuteronomio jussum est: Judices constitues in portis urbium tuarum.77 Et sanctus Job: Procedebam, inquit, ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.78
Usquequo, parvuli, diligitis infantiam?
Per parvulos designantur quandoque humiles, in Scripturis (juxta illud Psalmistæ, Testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis;79 et alibi, Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis);80 quandoque qui corpore parvi sunt (sicut de Christo fertur in Isaia, Parvulus natus est nobis; atque in Evangelio, Sumens Jesus parvulum, statuit eum81 in medio);82 interdum imperfecti (juxta illud Apostoli, Quum factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli);83 aliquando qui culpæ expertes sunt (prout Paulus hortatur, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote);84 nonnunquam qui modicum habent de intellectu, prout Isaias asserit, Puer centum annorum morietur: et ita hic sumuntur. Infantia quoque primo accipitur pro infantia corporali.85 Secundo, pro simplicitate et innocentia, ut quum sacratissimus princeps Apostolorum in prima sua monet Canonica: Sicut modo geniti infantes rationabiles, sine dolo, lac concupiscite.86 Tertio, pro carnalitatis mollitie, et insolentia ac imperitia puerili: sicque accipitur hic, ut sit sensus: Quandiu, o pusilli ac parvuli sensu, amatis carnalia et puerilia mala? Tales namque desuper illuminari non valent, sicut per Isaiam inducitur: Quem docebit Dominus scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere.87 Unde et scriptum est:88 Non invenitur sapientia in terra suaviter viventium.
Et stulti ea quæ sibi sunt noxia, videlicet delectabilia, vana, illicita, cupient, et imprudentes, quibus deest discretio vera, ac virtus prudentiæ, odibunt scientiam salutarem, evangelicamque doctrinam, et informationem salubrem? Tales sunt, qui ignorantiam crassam habent, qui nolunt doceri, ut sine remorsu liberius peccent.89 Qui, ut ait Scriptura, quasi de industria recedunt a Deo. De quibus loquitur Job :90
Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.91 O quam multi sunt tales, qui veram expositionem arctæ viæ salutis audire exhorrent, eosque diligunt a quibus complacentia suæ carnalitati vanitatique audiunt! De quibus Isaias: xxx, 10. Dicunt adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Hinc Seneca in quarta ad Lucilium scribit epistola : Auctoritatem habemus senum, sed vitia puerorum, imo et infantium.
25
23
Convertimini ad correptionem meam, B id est, verbis correptionis et castigationis meæ obtemperate, et dociles ac dirigibiles vos præbete. En proferam vobis spiritum meum, id est, animi mei conceptum, spiritualemque intellectum, seu Spiritum Sanctum vobis infundere sum paratus, dummodo quod in vobis est faciatis. Alia littera habet : Proferam vobis vindictam meam, id est, æternam damnationem prænuntiabo, ut vel ex timore cessetis peccare. Solet etenim spiritus pro indignatione, ira, seu ultione accipi in Scripturis, juxta illud in C Job : Vidi iniquos Domino flante periisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. Et ostendam vobis verba mea ad vestram salutem spectantia.
26
24
Quia vocavi, id est, variis modis ad emendationem et pœnitentiam vos invitavi ac monui, per instinctum divinum, per angelicas inspirationes, per Apostolos et Prophetas, per prælatos et prædicatores, ac proximos virtuosos, et renuistis converti. Extendi manum meam, beneficia largiendo, et per adversa paterne castigando : hoc est, potestatem meam demonstravi in vobis per prospera et adversa : quatenus per prospera vos ad obsequium meum allicerem, et mea caritate accenderem ; aut per adversa terrerem et illustrarem, ita quod vexatio vobis intellectum conferret : juxta illud, Castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius. Et Osee ait : Sepiam viam tuam spinis.92 Et non fuit qui adspiceret, id est, mentem suam ad me dirigeret, et visitationes præfatas attenderet : quemadmodum in Jeremia habetur, Induraverunt faciem suam supra petram, et noluerunt reverti.93
Despexistis omne consilium meum, id est exhortationes quæ in divinis fiunt Scripturis, et consilia quæ dedi de vitandis occasionibus transgressionum, ac de operibus supererogationis, evangelica quoque consilia Christi.94 Unde Paulus disseruit : Non subterfugi, quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei.95 Et increpationes meas, quibus per verba aut verbera redargui vitia vestra, neglexistis, non attendendo, aut velociter obliviscendo.96 De talibus incorrigibilibus et induratis diffuse loquitur Dominus : Dedi, inquiens, vobis stuporem dentium, et indigentiam panum, et prohibui a vobis imbrem, et percussi vos vento urente et aurugine ; et non redistis ad me.97
Ego quoque in interitu vestro ridebo, id est, per modum ridentis ac consolati habebo me in morte vestra, et in vestro particulari judicio ac condemnatione, exercendo in vobis cum gaudio effectum justitiæ meæ : juxta illud, Consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.98 Et subsannabo : juxta sensum prætactum ; quum vobis id quod timebatis, advenerit, scilicet debita pœna pro culpis vestris. Hinc Dominus contestatur : Complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam, et consolabor.99 Hoc jam ante Salomonem pater ejus dixit in Psalmo : Qui habitat in cœlis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.100 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
27
Quum irruerit repentina calamitas, id est improvisum periculum ac tormentum, et interitus quasi tempestas ingruerit : juxta illud in Psalmo :101 Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt ; perierunt propter iniquitatem suam. Quando venerit super vos tribulatio, et angustia cordis et corporis : quod præcipue fit in morte, quæ miris et ineffabilibus modis molestat, premit, ac tribulat morientem.
28
II Mach. IX, 13.
Hebr. XII, 17.
Is. I, 15.
Dan. XII, 2.
Thren. III, 44.
29
30
Amos V, 10.
Zach. VII, 11, 12.
Num. XIV, 11.
31
Ps. XLVIII, 15.
Potest quoque istud referri ad horam extremi ac generalis judicii. Tunc invocabunt me, et non exaudiam. Multi enim in tempore mortis veniam petunt, nec obtinent; confitentur, nec audiuntur: quia solo servili timore hæc faciunt, non zelo justitiæ. Post mortem quoque in particulari aut generali judicio, non patet precum aut veniæ locus, quando status viæ et tempus merendi sumpserint finem. Hinc de Antiocho fertur, quod orabat scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Atque de Esau Apostolus ait: Non invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam. Unde apud Isaiam Dominus loquitur: Quum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos; et quum multiplicaveritis orationes, non exaudiam. Mane consurgent, id est, acerbitate pœnarum inducti, festinabunt me invocare, non amore virtutis; vel, Mane consurgent, id est in die novissimo, quando resurgent alii in vitam, alii in opprobrium sempiternum; et non invenient me sibi propitium, id est, misericordiam salvantem non impetrabunt, juxta illud: Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. Eo quod exosam habuerint disciplinam, id est caritativam increpationem, justamque correctionem; et timorem Domini initialem aut filialem, non susceperint, imo nec servilem, nec acquieverint consilio meo: sicut expositum est; et detraxerint universæ correptioni meæ, sentiendo perverse de judiciis meis, aut corripientibus indignando ac obloquendo, ut scriptum est: Odio habuerunt in porta corripientem. De talibus Dominus ait per Zachariam: Noluerunt attendere, et averterunt scapulas recedentes, et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem. De tam perversis hominibus conqueritur Deus in Numeris: Usquequo detrahet mihi populus iste?
Comedent igitur fructus viæ suæ, id est, justa retributione suæ perversitatis implebuntur, et quasi reficientur ut cibo, quemadmodum ait Psalmista: Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; suisque consiliis saturabuntur, id est, effectu ac præmiatione miserrima et pœnosa suorum perversorum replebuntur consiliorum.
Aversio parvulorum sensu: de quibus jam dictum est, Usquequo, parvuli, diligitis infantiam?102 Interficiet eos. Tales et enim a Deo aversi sunt corde, præponendo caritati ipsius affectionem ad transitoria atque carnalia. Et hæc ipsa aversio, occidit eorum animas spirituali interitu: imo est mors culpæ, et mortale peccatum, quo spiritualiter coram Deo sunt mortui. De qua morte ait Salvator: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Et in Apocalypsi: Nomen habes quod vivas, sed mortuus es. Hæc quoque aversio, post hanc vitam occidet eos morte damnationis æternæ, secundum illud: Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda. Et prosperitas stultorum perdet illos: id est, terrena prosperatio impiorum, qua in præsenti sæculo consequuntur divitias, delicias et honores, érit causa sive occasio perditionis eorum perpetuæ in futuro: quoniam abutuntur beneficiis Dei, et extolluntur ex prosperitate præsenti. De quibus ait Psalmographus: Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua, imaginem ipsorum ad nihilum rediges. De quibus Job: Impii sublevati sunt, confortatique divitiis, et non est virga Dei super eos; ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. — Insuper potest et ita exponi: Aversio parvulorum interficiet eos, scilicet impios, de quibus prædictum est: qui ex aversione parvulorum et prosperitate stultorum, qui in vita hac videntur impune peccare, imo peccando etiam prosperari, scandalizantur, et sumunt peccandi occasionem atque audaciam, deserentes viam justitiæ. Quo contra ait Propheta: Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem, quoniam tanquam fœnum velociter arescent. In Job quoque ait vir istud perpendens: Ego vidi impium firma radice,
Matth. VIII, 22.
Apoc. III, 1.
Ibid. XXI, 8.
Ps. LXXII, 20.
Job XXI, 7, 9, 13.
Ps. XXXVI, 1, 2.
Job V, 3. et maledixi pulchritudini ejus. Et de viro justo fertur in Psalmo: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Sapientes namque et justi, intuentes impiorum prosperitatem, pro nihilo reputant eos, ut tales, et compatiuntur eisdem, certi hoc periculosissimum esse, peccare, et nihilo minus prosperari, nec in præsenti sæculo castigari.
Qui autem me audierit auribus mentis, id est, obtemperaverit jussionibus meis, absque terrore quiescet: id est, pacem pectoris possidebit, et constans et securus erit in Deo, omni inordinata exclusa formidine, nec turbabitur, sed gloriabitur in adversis; et demum post vitam hanc, pace æternitatis feliciter erit plenus. Et abundantia perfruetur: quia nunc in donis gratiæ, deinde in bonis gloriæ abundabit, et possidebit bona Domini in regione vivorum, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt; malorum terrore sublato, ita quod mala ultra non formidabit. Nempe, in vita præsenti erit paratus ad mala pœnæ propter Deum et suam salutem æquanimiter toleranda, sicut et infra habetur: Justus quasi leo confidens, absque terrore erit. In patria autem, nec mala pœnæ, nec mala culpæ possunt accidere. Hinc in Isaia loquitur Dominus: Erit opus justitiæ, pax; et cultus justitiæ, silentium, et securitas usque in sempiternum; et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.
Postremo, quidquid hic dictum est de justo et impiis, referri potest ad Christum et Judæos persecutores ipsius, discipulorumque ejus: quibus impii perfidique Judæi inaniter posuerunt insidias, rete atque decipulas; imo hoc faciendo, sibimetipsis mercati sunt finalem istam captivitatem, et condemnationem æternam. Quos
Christus et ejus Apostoli multipliciter docuerunt, pie corripuerunt, et de æterna eorum calamitate præmonuerunt; extenderunt etiam manus suas ad ipsos, faciendo multa et præclara miracula. Imo et in cruce extendit Salvator manus pro eis, sicut per Isaiam testatur: Tota die extendi manus meas ad populum non credentem.103 Ipsi vero parvuli sensu, dilexerunt infantiam, id est rudimenta et superficiem legis, quæ fuit pædagogus noster in Christo;104 sibique noxia cupierunt, scilicet perpetuam cærimonialium observantiam præceptorum, et oderunt summam evangelicæ legis scientiam. Ideo Christus tandem fecit Apostolos ab eis induratis recedere, ac gentibus prædicare;105 et in eorum risit interitu, eosque ex zelo justitiæ subsannavit, ac hostibus tradidit, sicut per Isaiam Dominus prædixerat: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea.106 Quumque irruisset super eos repentina obsidio a Romanis, vastitasque gravissima, fames, pestis, venditio, interfectio millium plurimorum, reliquit eos omnino; nec eorum sacrificia, orationes, fletus ac gemitus exaudivit Altissimus, eo quod exosam habuerunt Christi disciplinam ac legem: tuncque perfidiarum et impietatum suarum, ac pravissimorum consiliorum fructus et demerita invenerunt ac perceperunt. De hac expositione transeo, quia facillimum est litteram applicare ad eam.
Nos itaque Christum in omnibus audiamus, quatenus omni nostra affectione et intentione simplificatis ac fixis in Deo, omnique nostra occupatione secundum divinam legem directa, atque in Deum frequenter relata, quiescamus in Creatore absque omni vitioso et infructuoso timore, ac per hoc in divinorum opulentia charismatum proficiamus et abundemus assidue.
Footnotes
-
Par. xxii, ↩
-
Eccle. 1, 1. ↩
-
I Reg. xii, ↩
-
Ut tres philosophiæ partes, ita Salomo- ↩
-
Tria Salomonis nomina Christo conveniunt. ↩
-
Coloss. I, 20. ↩
-
Ephes. II, 14. ↩
-
Matth. III, 17; XVII, 5. ↩
-
Librum Proverbiorum non ab Auctore, sed ab aliis sapientibus fuisse editum. ↩
-
Prov. XXV, 1. ↩
-
Prov. X, 1. ↩
-
Eccle. XIX, 9, 10. ↩
-
Eccle. XII, 9, 10. ↩
-
Prov. III, 1 id. XXII, 1 id. XXIX, 1 ↩
-
Joann. XVI, 1 ↩
-
Job XXVII, 1; XXIX, 1. ↩
-
Num. XXIII, XXIV. ↩
-
I Petr. III, 15. ↩
-
Matth. X, 16. ↩
-
I Joann. IV, 1. ↩
-
Job XXIX, 21, 23. ↩
-
Ps. xxiv, 10. ↩
-
Ps. cxviii, 66. ↩
-
Coloss. ii, 8. ↩
-
Ezech. i, 18; x, 12. ↩
-
vers. 7. ↩
-
III Reg. iii, 5, 9, 12. ↩
-
Rom. x, 17. ↩
-
III Reg. x, 6, 7. ↩
-
Exod. xviii, 19-24. ↩
-
7 Ps. cx, 9, 10. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
Sap. i, 4. ↩
-
Luc. viii, 10. ↩
-
Eccl. viii, 9, 10. ↩
-
Is. xi, 3. ↩
-
Matth. xv, ↩
-
III Reg. xxii, 19. ↩
-
Matth. xiii, 10, 13; ↩
-
Eccli. viii, 9, 10. ↩
-
1 Joann. iv, 18. ↩
-
Ps. xviii, 10. ↩
-
I Joann. IV, 18. ↩
-
Act. XV, 9. ↩
-
Act. XV, 9. ↩
-
Tit. I, 16. ↩
-
Luc. XVI, 13, 14. ↩
-
Joann. X, 20. ↩
-
1 Cor. II, 14. ↩
-
Eccli. I, 27. ↩
-
Eccli. I, 27. ↩
-
I Cor. IV, 18. ↩
-
S. XL, 31. ↩
-
Ps. CXXIII, ↩
-
Thren. III, ↩
-
Matth. VII, ↩
-
XXXII, 7. ↩
-
Job XV, 21. ↩
-
Job XXVII, 19, 20. ↩
-
Is. V, 8. ↩
-
I Tim. VI, 9. ↩
-
I Cor. I, 24, 30. ↩
-
I Cor. V, 12. ↩
-
Matth. XV, 21. ↩
-
Marc. VII, 31; ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Act. I, 8. ↩
-
Joann. XVIII, 20. ↩
-
Matth. x, 27. ↩
-
Joann. III, 21. ↩
-
Is. XLII, 2. ↩
-
Ephes. IV, 31. ↩
-
Ps. LXXXVI, 3. ↩
-
Apoc. XXI, 2. ↩
-
Matth. x, 20. ↩
-
II Cor. XIII, 3. ↩
-
Deut. XVI, 18. ↩
-
Job XXIX, 7. ↩
-
Ps. XVIII, 8. ↩
-
Matth. XI, 25. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Matth. XVIII, 2. ↩
-
I Cor. XIII, 11. ↩
-
I Cor. XIV, 20. ↩
-
Is. LXV, 20. ↩
-
I Petr. II, 2. ↩
-
Is. XXVIII, 9. ↩
-
Job XXVIII, 13. ↩
-
I Cor. XV, 34. ↩
-
Job XXXIV, 27. ↩
-
xxi, 14. ↩
-
Osee ii, 6. ↩
-
Jer. v, 3. ↩
-
Is. xxviii, 9. ↩
-
Act. xx, 27. ↩
-
Jer. xxx, 1. ↩
-
Amos iv, 6, 7, 9. ↩
-
Is. i, 24. ↩
-
Ezech. v, 13. ↩
-
Ps. ii, 4, 5. ↩
-
Ps. LXXII, 19. ↩
-
vers. 22. ↩
-
Is. LXV, 2. ↩
-
Galat. III, 24. ↩
-
Act. XIII, 46. ↩
-
Is. LXIII, 3. ↩
Chapter 3 of 35