Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : FILI MI, SI SUSCEPERIS SERMONES MEOS.

DICUNT nonnulli, quod postquam Salomon præcedenti capitulo docuit vitare avaritiam, hic nunc docet vitare idololatriam : quod non videtur idonee dictum, quia nec in isto capitulo videtur ad litteram de idololatria mentio fieri, ut patebit; nec in præcedenti capitulo solum aut principaliter contra avaritiam est tractatum, sed ostensum est ibi, quid ad sapientem intelligentemque pertineat. Deinde fit ibi monitio, ne quis peccatorum blanditiis seducatur ad committendum homicidium aut rapinam; et qualiter transgressores plus noceant sibi ipsis, quam aliis. Deinceps introducitur ibi, qualiter summa et increata Sapientia increpet et præmoncat insipientes atque injustos, et quam fructuosum sit Deo in omnibus obedire.

His igitur ibi peractis, hic rursus hortatur ad sapientiam amplectendam, et quanto affectu sit exquirenda, quanta etiam bona homo ex ejus acquisitione ac possessione consequatur. Quum etenim nemo sit sapientiæ hujus capax, nisi purgatus a vitiis, recte in præcedenti capitulo ad cordis expurgationem hortatus est : et admonitionem de sapientia obtinenda ibi inchoatam, hoc loco prosequitur. Fili mi, si susceperis sermones meos, diligenter eos audiendo, considerando, ac recolendo, et mandata mea absconderis penes te, id est, in fundo cordis tui sollicite reposueris, ne per oblivionem, aut negligentiam violes ea. Juxta quem sensum ait Propheta : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Econtra de quibusdam ait in Evangelio Dominus, quod quum receperint semen verbi cœlestis, volucres cœli, id est aeriæ potestates, devorant illud, id est,

Ps. cxviii, 11.

Matth.xm, 4, 19.1 infructuosum efficiunt. Verumtamen, non sic abscondenda sunt mandata ac verba Dei in corde, ut publice non impleantur nec aliis communicentur, quum dicat Salvator : Luceat lux vestra coram hominibus. Princeps quoque Apostolorum : Unusquisque, inquit, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.2 Et item Joannes in Apocalypsi : Qui audit, dicat, Veni :3 hoc est, qui mandata Dei audierit, proximum suum invitet ad eadem peragenda. Ut audiat sapientiam, id est sapientialia verba, auris tua corporalis ac spiritualis, puta auditus et intellectus.

Inclina cor tuum, id est, intellectum tuum cum humilitate ac diligentia applica, ad cognoscendam prudentiam, id est sapientiam, sumendo prudentiæ nomen extense; vel, Ad cognoscendam prudentiam, quæ est virtus moralis ac cardinalis, rectaque ratio agibilium, id est virtus et habitus, per quem homo cognoscit quid agere, quid omittere debeat in rebus quæ ei occurrunt, prout Ethicorum sexto habetur. Itaque ait, Inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam : quia non sufficit cognitio divinorum, sed humanorum quoque actuum et negotiorum notitia vera ac discreta requiritur; et ne quis ex divinorum agnitione se erigens, aspernetur etiam inferiora addiscere.

Denique, ad acquirendum tam sapientiam quam prudentiam, cum humilitate et diligentia oportet accedere. Nam sicut in vallibus colliguntur aquarum fluenta, ita in cordibus humilium superna charismata, aqua sapientiæ, virtus prudentiæ, lumen scientiæ. Atque, ut in Ecclesiastico scriptum est : Auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.4 Hinc consequen-

Matth. v5

1 Petr. iv

Apoc. xxii

Eccli. u ter ostenditur, quam instanter ac fervide sapientia sit quærenda. Si enim sapientiam invocaveris, id est, orando vocaveris eam in te, et increatam Sapientiam suppliciter fueris deprecatus, ut animam tuam radio sapientiæ salutaris perfundat ac impleat, et pro infusione et incremento, ac conservatione sapientiæ rogaveris Dominum incessanter; et inclinaveris cor tuum prudentiæ. Si quæsieris eam quasi pecuniam, id est tam indesinenter et insatiabiliter, tam laboriose ac fervide, sicut cupidus quærit argentum et aurum: de quibus quanto plus obtinet, tanto plus cupit ac quærit, diligentiusque custodit hæc acquisita; et sicut thesauros effoderis illam, id est, ex fonte sapientiæ studueris eam haurire tali instantia et ardore, sicut quis thesaurum in terra absconditum nititur invenire terram effodiendo. Circa hoc ait Glossa: Qui thesauros effodit, terram rejicit, et foveam facit profundam, sedulo insistens, donec quod quærit, inveniat: sic qui thesauros sapientiæ desiderat invenire, omne pondus terrenum a se rejiciat, et foveam humilitatis faciat in se, nec quiescat, donec inveniat. Denique huic simile est quod Seneca in suis ait Proverbiis: Ut auri aliquid extrahamus, terram evertimus: ut summum bonum occupemus, et sapientiam reperiamus, pectus scrutari piget?

Tunc intelliges timorem Domini, id est, vere experimentaliterque cognosces, atque in te invenies filialem Dei timorem. Quanto namque intentius studueris desuper illustrari et dono sapientiæ perfici, tanto amplius formidabis summi Dei Patris adspectum offendere, et coram eo intimorate te gerere; ipsaque infusa sapientia te docebit istum timorem castum et sanctum, ostendendo tibi quam infinite et incomparabiliter Deus altissimus sit sincere timendus, honorandus, ac diligendus: sicque ingeret tibi sapientialem pudorem, ut ubique erubescas coram divini vultus præsentia inhoneste, negligenter, aut turpiter te habere. Ad quod etiam Seneca admonens, ait: Non aliter te habeas in secreto, aliter in publico. Et scientiam Dei invenies, id est, sapientiam ejusque profectum et perfectionem obtinebis a Domino. De quo Psalmista: Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur. De qua scientia dicit Dominus in Osee: Scientiam Dei volo plus quam holcausta. Apostolus quoque ad Philippenses: Existimo, inquit, omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi. Per hanc demum infusam seu acquisitam Dei scientiam, aliqualiter invenimus, cognoscimus et contemplamur increatam Dei scientiam: de qua in libro de Mirabili scientia Dei sublimiter tractat Albertus Magnus.

Quia Dominus dat sapientiam his, qui modo prætacto eam exquirunt. Sapientia autem quæ est donum Spiritus Sancti, a solo Deo immediate datur, et per creationem infunditur; sapientia vero quæ est donum gratiæ gratis datæ, et sapientia naturalis, quandoque etiam infunduntur immediate a Deo, quandoque etiam dantur a Deo mediate, videlicet per studium et laborem, per informationem angelicam vel humanam. Nam omne bonum a Deo est, procedit, confertur. Et ex ore ejus prudentia, de qua dictum est, et scientia derivantur ac profluunt: sive scientia accipiatur pro dono gratiæ gratum facientis, quod est unum de septem donis Spiritus Sancti, et a Deo solum immediate infunditur; sive accipiatur prout est donum gratiæ gratis datæ, de qua Paulus, Alii, inquit, datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ; sive ut est unus de quinque habitibus intellectualibus, puta habitus naturalis et acquisitus, qui tamen potest a Deo supernaturaliter dari: de qua scientia sexto Ethicorum tractatur; estque notitia eorum quæ aliter nequeunt se habere, videlicet recta ratio speculandorum. Porro os Dei est increata sapientia et æternus intellectus ipsius, quo intra se profert Verbum æternum. Quandoque tamen os Domini appellantur Scripturæ sanctæ,

Ps. xxxiii, 6.

Osee vi, 6.

Philipp. iii, 8.

I Cor. xii, 8. seu ipsi Prophetæ : quoniam ex Scripturis datur nobis instructio atque responsio. Unde scriptum est : Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit. Per Prophetas quoque et Sanctos suos respondet quærentibus. Propter quod ipse per Prophetam ait : Væ, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me; et os meum non interrogastis. Hinc alibi protestatur : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Postulanda est ergo semper divina directio, et sapientia desuper est quærenda : quæ nihilo minus ex ore doctorum, et libris, quantum fieri potest, est accipienda. Ideo scriptum est : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei.

7 Custodiet Dominus rectorum salutem, id est, justos in eorum salute conservabit. Habetur enim in hac vita salus seu beatitudo in quadam inchoatione, prælibatione, merito et spe. Unde in Matthæo ponuntur octo beatitudines, quæ sunt virtutum excellentium actiones et merita, per quæ pervenitur ad salutem regni cœlestis completam. Nam dicitur ibi : Beati pauperes spiritu, etc. Dum ergo Omnipotens justos conservat in actibus virtuosis, custodit rectorum salutem. Nempe a Deo est inceptio, continuatio et consummatio, prosecutio et custoditio omnis boni. Aliqui tamen recti interdum ex propria negligentia dilabuntur in culpam, fiuntque miseri calamitate peccati : de qua in Apocalypsi dicitur, Nescis quia tu es miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus?6 Et proteget gradientes simpliciter, id est eos qui in columbina simplicitate serviunt ei, exclusa omni duplicitate, simulatione, hypocrisi. Tales etenim præcipue placent Deo, qui est simplicissimus in natura, uniformis, invariabilis, et unicus in operatione, ut in fine tangitur septimi Ethicorum. Hinc Job vir simplex et rectus placuit valde Deo. Ideo Christus : Estote, inquit, simplices sicut columbæ.7 Et primo Paralipomenon fatetur David : Scio, Domine, quod simplicitatem diligas.8 Simplices ergo, quorum intentio est recta, et cor sincerum coram Altissimo, ita quod ei soli, et aliis non nisi in ipso cupiunt complacere, proteguntur a Creatore, ne tentationibus seducantur, aut adversitatibus opprimantur. Sine hac simplicitate nullus est justus; nec justus est qui hac simplicitate caret. Ideo, teste Glossa, simplicitas et rectitudo inseparabiliter sunt connexæ. Propter quod asserit Beda : Simplicitas sine rectitudine, est dissoluta, laxa et stulta; rectitudo vero sine simplicitate, dura est et austera. Est autem et alia simplicitas asinina, quæ per exclusionem prudentiæ sic vocatur, et displicet Deo.

Servans semitas justitiæ, id est in esse conservans opera justa, et vias sanctorum, id est actiones ac merita perfectorum, custodiens, ne a regia via discedant. Possunt quoque per semitam consilia designari, per viam, mandata : quæ omnia Dominus tunc custodit, dum homini gratiam perseverantiæ ac circumspectionis tribuit, per quam Deo auxilianté custodit se ipsum in actibus bonis.

Tunc intelliges justitiam, id est, quid sit virtus justitiæ scies, non nuda et informi notitia, sed cognitione formata : ita quod justus eris, et per connaturalitatem gustumque mentis, bene de ipsa justitia judicabis, pensando et adimplendo quod spectat ad eam : quemadmodum habens non solum notitiam ethicæ, sed etiam ipsas virtutes morales, multo melius judicat de virtutibus illis, quam qui solam nudam scholasticamque notitiam habet de ipsis. Simili modo intelliges et judicium discretionis : quod est actus prudentiæ, quo inter bonum et malum discernitur; et item judicium, id est prolationem justæ sententiæ : quod est actus justitiæ spectans ad judicem, cujus est justam in omni causa proferre determinationem; et æquitatem, id est justitiam contemperatam clementiæ ex vera discretione, et omnem semitam bonam, id est virtuosam actionem, quæ ad ultimum finem recte deducit.

Si intraverit sapientia cor tuum, ita quod intellectum tuum inhabitet ac informet, et scientia, quæ est donum unum de septem donis Spiritus Sancti, animæ tuæ placuerit efficaciter per effectum, ita quod non quieveris nisi istam scientiam possederis; consilium custodiet te: quia sapientia et scientia instruent te ad consulendum tibi ipsi qualiter debeas te habere, et pericula præcavere. Facient quoque te docilem atque benevolum ad obtemperandum sanis aliorum consiliis. Hæc etenim dona Spiritus Sancti instigant hominem, ut nequaquam constituat sibi finem in rebus creatis, caducis, sed in Deo dumtaxat. Hinc et Seneca in suis Proverbiis: Oratorem, inquit, te putes, si tibi ipsi quod oportet persuaseris. Cyrillus quoque in Proverbiorum suorum asserit libro: Prudentia non calliditate, sed consilio vero tuetur prudentem.

Et prudentia servabit te, id est, a periculis præservabit. Ideo subditur, ut eruaris a via mala, id est actione iniqua, quæ ad perditionem deducit, et virtuti contrariatur: quam prudentia facit cognosci ac evitari; et ab homine qui perversa loquitur, id est a seductoribus et mendosis. Qui derelinquunt iter rectum, id est viam justitiæ, legem divinam, præceptum Dei, et ambulant per vias tenebrosas, id est per habitus vitiosos, per consuetudines pravas, per hæreses et errores. Qui lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Peccant enim ex habitu vitioso. Habitus autem est quasi altera natura, et facit hominem delectari in his ad quæ inclinat. Tales quoque apprehendunt mala ac pessima sub ratione apparenti bonorum ac optimorum. Ideo delectantur in malis ac pessimis, quemadmodum virtuosi in bonis et optimis. Tales etiam sunt adeo excæcati, quod non advertunt sua pericula, peccantque sine remorsu ac freno, imo de vitiis suis se jactant. De quibus dicitur in Isaia: Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Hinc demum in epistola Joannis asseritur: Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quoniam tenebræ occæcaverunt oculos ejus. Denique Ethicorum tertio ait Philosophus: Qualis unusquisque est, talis sibi finis videtur. Ideo vitiosi, in rebus fœdis et voluptuosis, vanis ac pessimis constituunt sibi finem, et delectantur in talibus. Atque, ut rursus docet Aristoteles, Signum habitus est delectatio conjuncta operationi ex habitu procedenti. Qui ergo in peccatis est habituatus, delectatur quum male egerit, et exsultat in pessimis. Propterea Seneca protestatur, gravissimum esse imperium consuetudinis, quia videlicet sic subjicit hominem sibi, ut sibi, non rationi obediat. Quorum viæ perversæ sunt: quia actiones eorum sunt saluti contrariæ; et infames, id est mali, sunt gressus, id est processus conversationis eorum. Nam publice peccant, et alios scandalizant: idcirco a sapientibus contemnuntur ut tales, ac merito diffamantur.

Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea, id est adultera ac fornicaria, quæ mollit sermones suos, id est, verba blanda, procatoria, libidinosaque profert, ut alliciat ad peccandum, et relinquit ducem pubertatis suæ, id est priorem maritum, quem sumpsit, ductoremque habuit in adolescentia sua, dum annos habuit pubertatis, et pacti Dei sui oblita est, id est legis divinæ ac præcepti quo adulterium et fornicatio prohibentur.9 Vel etiam violat pactum, quod tempore connubii iniit cum marito, cui fidelitatem promisit: quod et Deus ab initio ordinavit, dicendo per Adam: Relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.10 Unde et per Prophetam dicitur:11 Hæc particeps tua, et uxor fœderis tui. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, id est cor in quo per pravitatis suæ consensum moratur, vel caro in qua turpiter delectatur, seu conversatio prava, qua regitur; vel, Domus, id est domestici ejus, qui ei in peccatis communicant: qui ad mortem culpæ inclinant se, et secun-

15

16

17

18 dum legem Moysis corporali morti addicebantur ac lapidabantur.12 Et ad inferos semitæ ipsius, id est, actiones nefariæ appropinquant inferno, et illuc ducunt.

Omnes qui ingrediuntur ad eam, adulterando cum ipsa, non revertentur ad Deum per pœnitentiam veram: quoniam tales vel raro, aut nunquam veraciter pœnitent; vel tam pauci ex eis convertuntur, quod comparatione non redeuntium, quasi nulli videntur. Nec apprehendent semitas vitæ, id est actus virtutum, seu habitum gratiæ, quæ est vita animæ. Hinc, secundum Philosophum, Qui peccant ex habitu vitioso, sunt incurabiles, quia difficulter valde curantur: quamvis ab omnipotenti animarum medico queant curari, apud quem non est impossibile, imo neque difficile, omne verbum.1314

Quidam per mulierem alienam atque extraneam, ad litteram intelligunt idololatriam, quæ alienat a Deo. Sed expositio ista spiritualis potius esse censetur. Quamvis enim idololatria in Scripturis fornicatio et adulterium aliquando appelletur, non tamen ad litteram solet mulier aliena aut extranea nuncupari;15 nec idololatriæ competit relinquere ducem pubertatis suæ, id est Deum, ut ipsi exponunt, quoniam Deus nunquam fuit sponsus aut dux idololatriæ. Spiritualiter vero potest per mulierem hanc congregatio hæreticorum intelligi: quæ mollit verba eloquentiæ suæ, et vana promittit, atque carnalia pollicetur; ad quam qui introierit, vix redibit, quum dicat Apostolus: Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est.16

Porro, quod sequitur, ut ambules in via bona, id est, conversatione justa tendas ad gloriam, et calles, id est præcepta, documenta, exempla, justorum custodias, refertur ad illud quod dictum est:17 Consilium custodiet te, etc. Qui enim recti sunt corde, videlicet justi, quorum corda sunt linealiter ac directe ad Deum erecta, et vitiorum obliquitatem devitant, habitabunt in terra: quoniam jam per gratiam, fidem et caritatem requiescunt in militanti Ecclesia, quæ peregrinatur in terra; deinde per gloriam et beatificam fruitionem æternaliter commorabuntur in Ecclesia triumphanti, in terra et regione vivorum ac Beatorum. Nunc quoque in terra sui corporis habitant bene, quia illud habent rationi subjectum, atque in spiritus servitutem redactum:18 juxta quem sensum ait Salvator, Beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram.19 Ad litteram quoque populus Israel, quando Deo fideliter deservit, habitavit in terra promissionis; sed quando ad idololatriam corruit, expellebatur de ea, vel in servitutem redigebatur in ea: quod erat quasi ea privari. Et simplices columbina simplicitate, permanebunt in ea: sicut de rectis jam dictum est. Impii vero de terra perdentur: quia desinunt esse membra Christi filiique Ecclesiæ, per inobedientiam, et incorporantur diabolo, atque de terra hujus exsilii ad inferos pertrahuntur; et interdum propter sua interficiuntur facinora, terraque hereditatis cœlestis privantur. Et qui inique agunt, auferentur ex ea: sicut de impiis expositum est.

Itaque ex isto docemur capitulo, quam ferventer et indesinenter debeamus quærere, desiderare, amplecti, et custodire increatam Sapientiam Dei Patris, Unigenitum Dei, et dona ipsius. Nemo enim, ut ait Ambrosius, cum desidia quærit Christum, et pretiosissima Dei dona cum affectu condigno sunt exquirenda ac postulanda:20 imo cum tepore et negligentia pro eis rogare, est datorem illum altissimum in suis donis tam caris inhonorare, ac parvi pendere munera ejus. Ipse certe in suo obsequio respuit indevotum, evomit tepidum, negligentem frigidumque abhorret, sicut de hoc Eusebius Emisenus pulchre in suis loquitur Homiliis. Et utique si perpendamus, quam infatigabiliter multi philosophi pro naturali sapientia ac scientia laboraverunt, quam laboriose quoque et incessanter multi mercatores et alii pro terrena opulentia enituntur, merito intra nos de nostra confundemur ignavia, infusa, pro salute æterna adipiscendis, tam quia pro spiritualibus, supernaturalibus, ac præstantissimis Dei donis, pro sapientia modice laboramus, tam frigide deprecamur, tam parum accendimur.212223

Footnotes

  1. Matth. xiii, 4, 19. ↩

  2. 1 Petr. iv, 10. ↩

  3. Apoc. xxii, 17. ↩

  4. Eccli. iii, 31. ↩

  5. Matth. v, 16. ↩

  6. Apoc. III, 17. Job 1, 1; II, 3. ↩

  7. Matth. x, 16. ↩

  8. I Par. xxix, 17. ↩

  9. Exod. xx, 14. ↩

  10. Gen. II, 24. ↩

  11. Malach. II, 14. ↩

  12. Lev. xx, 10. ↩

  13. Jer. xxxii, 17, 27. ↩

  14. Luc. 1, 37; ↩

  15. Osee 1, 2; 11, 2, 5; m, 1. ↩

  16. Tit. m, 10, 11. ↩

  17. vers. 11. ↩

  18. 1 Cor. ix, 27. ↩

  19. Matth. v, 4. ↩

  20. A loc. m, 16. ↩

  21. Apoc. iii, 16. ↩

  22. Tit. iii, 10, 11. ↩

  23. Osee i, 2; ii, 2, 5; iii, 1. ↩

Chapter 4 of 35