Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO CAPITULI TERTII : FILI MI, NE OBLIVISCARIS LEGIS MEÆ.

AD diversas virtutes actionesque virtuosas in isto admonemur capitulo; et ne acediosi simus ad obtemperandum, adjiciuntur fructus præclari et præmia gloriosa.

Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, id est legis divinæ. Denique minus dicit, et majus prætendit: quia non solum debemus legis divinæ non oblivisci, sed et jugiter recordari, imo eam opere adimplere, quemadmodum in primo habetur psalmo de homine justo: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.1 Dupliciter quoque dicitur homo oblivisci legis Dei: primo, eam oblivioni omnino tradendo; secundo, eam non adimplendo in factis, sicque multi obliviscuntur ejus, qui tamen docent aut prædicant eam. Insuper multiplex est lex Dei, quam recordari ac adimplere debemus. Est etenim lex divina, lex naturalis, lex positiva. Et lex divina, in legem Mosaicam evangelicamque dividitur. Similiter lex positiva, in Jus canonicum, et Jus civile. Lex autem seu jus naturale, variam habet divisionem, prout de ista materia in prima parte Decreti, ex verbis Isidori ac aliorum diffuse tractatur.2 Hinc Dominus ait: Scribam ei multiplices leges meas, quæ quasi alienæ computatæ sunt. Unde et in Job dicitur: Utinam Deus ostenderet tibi secreta sapientiæ suæ, et intelligeres quod multiplex est lex ejus.3 Est etiam lex æterna et increata, quæ est exemplar, fons, causa, et regula omnis legis creatæ et rectæ. Et præcepta mea cor tuum custodiat tenaci memoria, et exsecutione idonea; et quæ opere adimplere non vales, devota voluntate adimple, ac citius quo poteris, adimplere propone: sicut de bonis fertur in Psalmo, Memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.4

Consequenter pollicitatione mercedis ad istud inducit. Longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem apponent tibi: id est, pro observantia præceptorum consequeris hæc bona pro præmio: quod primo intelligi potest de longa, prospera, atque pacifica vita in sæculo isto, quæ in veteri lege promittebatur sæpissime observatoribus legis Mosaicæ.567 Verumtamen bona illa terrena ac transitoria, non erant principale aut sufficiens præmium obedientiæ Deo exhibitæ ex caritate in actibus virtuosis, qui sunt spiritualia bona. Multi quoque Prophetæ et Sancti ac justi fuerunt in veteri Testamento, qui præfata bona consecuti non sunt in hac vita, imo adversa multa et mortem pro lege ac justitia sunt perpessi, sicut in libro Machabæorum ostenditur. Et per Ezechielem Dominus ad Jerusalem dixit: Occidam in te justum et impium.8 Ideo per longitudinem dierum, æterna duratio felicitatis in cœlo, et per annos vitæ, diuturnitas gloriæ, et per pacem, pax æternitatis omnem sensum exsuperans, principaliter designantur.9 Unde in Psalmo Dominus pollicetur: Longitudine dierum implebo eum, et ostendam illi salutare meum;10 et in Isaia habetur, Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: per quæ verba æternitas designatur.11

Et rursus ibidem:12 Ecce ego declino in eos ut flumen pacis.

Misericordia et veritas, id est justitia, non te deserant: id est, indesinenter habe in te misericordiam atque justitiam, ita ut opera misericordiæ, tam spiritualia quam corporalia, pro posse exerceas, et justitiam non omittas: quia et sic interdum ignoscendum est animæ peccatoris, ut nihilo minus juxta censuram justitiæ puniatur, aut etiam occidatur in corpore. Imo hoc ipsum misericordiæ est, quod in præsenti punitur, ne æternaliter condemnetur. Nam et pœnæ præsentis vitæ sunt medicinales. Præterea, triplicem veritatem habere et conservare debemus, videlicet, veritatem vitæ, veritatem doctrinæ, veritatem justitiæ, et esse veraces in verbis, fidelesque proximis.13 Hinc in Osee scriptum est: Misericordiam et judicium custodi; et in Zacharia, Veritatem tantum et pacem diligite.14 Clarius quoque paulo anterius in Zacharia habetur:15 Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.

Circumda eas gutturi tuo, id est, aliis quoque prædica eas, ut et ipsi nequaquam misericordiam et veritatem relinquant: et quantum ad hoc, quasi tuba exalta vocem tuam.16 Et sicut in Osee habetur, In gutture tuo sit tuba, ut cum sancto Job dicere queas:17 Non dedi ad peccandum guttur meum.18 Et describe eas in tabulis cordis tui, id est in capacitate et latitudine mentis atque memoriæ tuæ. De his tabulis ait Apostolus: Epistola estis Christi, scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi;19 non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Unde per Ezechielem Dominus dixit: Dabo vobis cor carneum, id est molle, flexibile, et faciliter receptivum gratiæ ac virtutum.20 Ideo tabulæ cordis sunt essentialiter spirituales, quamvis per proprietatem et similitudinem carnales vocentur, sicut et cor nominatur carnale. Nam et juxta Philosophum, intellectus seu anima in principio sui, est velut tabula rasa.

Et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus: id est, per hæc acceptus et placens eris Deo ac proximis; incrementumque gratiæ et profectum virtutum consequeris divinitus, et proximis disciplinatus videberis. Imo et bona instructio efficaciaque docendi ac disciplinandi alios, conferentur tibi a Domino. Qui enim dona desuper sibi concessa communicat aliis, meretur majora, et spiritualem opulentiam a Deo sortitur. Unde et Seneca in suis Proverbiis: Eleemosyna, inquit, plus prodest danti, quam accipienti.

Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo: quoniam ipse est infinitæ pietatis ad succurrendum, invariabilis veritatis ad faciendum quod sperantibus in se promisit, atque omnipotens ad exsequendum. Qui ait per Isaiam:21 Ego Dominus, super quo non confundentur omnes qui exspectant me. Cui ait Psalmista: Sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.22 Denique, quamvis spes ista in Deo habeat firmitatem ac certitudinem, quantum est ex parte Dei, ex qua parte nequaquam erit defectus optatæ salutis et gratiæ; tamen ex parte nostri, hoc est ex propriæ fragilitatis, defectuositatis ac culpæ consideratione, debet timor esse admixtus: ne forte indigni simus exaudiri, adjuvari atque salvari a Domino propter nostra demerita, prout in tractatu de Spe Thomas declarat. Imo nec certi sumus de hoc, quod habeamus spem formatam et efficacem in Deo, quum ignoremus an simus in caritate.23 Hinc inter spem et timorem semper spiritualiter moli debemus, ut spes sit mola superior, sublevans in sublime, et desperationem ac pusillanimitatem excludens; timor vero sit mola inferior, præsumptionem et immoderatam securitatem repellens: sicut in tertia parte Summæ suæ Antisiodorensis inducit.

Et ne innitaris prudentiæ tuæ, id est, propriæ prudentiæ aut naturali industriæ non inhæreas, tanquam tibi sufficiant pro tuæ conversationis directione, atque ad evadendum tuæ salutis pericula, dæmonum, carnis ac mundi tentamenta: ne impleatur in te quod dicitur in Isaia, Sapientia tua et scientia tua decepit te.24 Innitendum est ergo divino auxilio atque angelicæ directioni, et meritis precibusque Sanctorum: pro quibus impetrandis, devote ac jugiter est orandum. Etenim, qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.25 Ideo per Prophetam scriptum est:26 Quis ambulat in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Item protestatur Dominus: Perditio tua ex te;27 in me tantummodo auxilium tuum. Nempe ad bene agendum, indigemus in omni actu meritorio, actuali motione Spiritus Sancti. Et ut ait Apostolus: Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis;28 sed sufficientia nostra ex Deo est, qui operatur in nobis velle atque perficere.29 Itaque habitus acquisiti et infusi non nobis sufficiunt, sed actualibus motionibus, influxionibus, directionibus, auxiliis Dei jugiter indigemus, sicut de hoc Thomas in Summa contra gentiles, catholice atque subtiliter scribit.

In omnibus viis, id est actionibus tuis interioribus et exterioribus, cogita illum, id est, divinæ majestatis præsentiam pensa, et ad Deum intentionem tuam refer ac dirige, ejusque directionem et opem implora: quod in omni actione faciendum est actualiter aut habitualiter, sæpeque actualiter; imo quo sæpius, tanto et melius. Tales fuerunt magni illi illuminatissimi viri Elias et Eliseus, dicentes: Vivit Dominus ante cujus vultum sto hodie. Ista assidua consideratio divinæ præsentiæ, maxime confert ad stabiliendum mentem in Deo. Talis fuit Psalmista, qui loquitur, Providebam Dominum in conspectu meo semper;30 et sanctus Job, dicens, Nonne Deus considerat viam meam, et omnes gressus meos dinumerat?31 Et ipse diriget gressus tuos, id est affectiones tuas et actus, ad finem beatum, dando tibi lumen veræ discretionis, et gratiam spiritualis profectus, ac super semitas justitiæ te ducendo.32 Pro qua directione piissima oravit Propheta: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum.33 Quem Deus sic dirigit, nisi cujus mentem illustrat et movet in omnibus ad intuendum et exsequendum quidquid sibi complacitum est? Hanc certe directionem meretur percipere, qui tam reverenter in cunctis attendit Dei præsentiam.

Ne sis sapiens apud temetipsum, id est propria reputatione. Sed quomodo intelligendum est istud? quum dicat Apostolus, Ut sapiens architectus fundamentum posui;34 itemque, Spiritum non hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.35 Ergo qui sapientiam a Deo accepit, et in Scripturis est eruditus, potest sapientem se reputare. Et respondendum, quod non debet se in se sapientem putare, sed solum in Deo; nec sibi, sed Deo sapientiam suam adscribere; magis quoque insistere considerationi insipientiæ suæ, et defectuositatis ac culpæ, quam magnificationi sapientiæ suæ: potissime quum ignoret an habeat sapientiam quæ est donum, sine qua vitio puerilitatis impletur homo, et potius stultus quam sapiens est censendus. Et juxta hunc sensum apud Isaiam inducitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.36 Unde et Paulus Romanis:37 Nolite, inquit, esse prudentes apud vosmetipsos.

Time Deum casto et filiali timore. Ecce qui paulo ante locutus est, Habe fiduciam in Domino; hic subjungit, Time Deum: quasi dicat, Non ita confidas in misericordia Dei, quin expavescas ejus justitiam, quoniam hæc est sapientia vera. Et recede a malo, id est, malum culpæ ex corde abhorre et fuge: quia ex hoc apparet quod timeas Deum, et sapiens sis in eo. Juxta quod in Job dicitur: Ecce timor Domini ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.38 Hoc est quod Vas electionis hortatur:39 Noli altum sapere, id est magna de te ex elatione sentire;4041 sed time. Unde et sanctus ait Bernardus: In veritate didici, nihil coram Deo ita prodesse ad gratiam obtinendam, ad culpam vitandam, ad proficiendum in bonis, quam ut semper inveniaris non altum sapere, sed timere.

Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. Posset hoc superficialiter sic exponi, juxta veteris legis promissa: Quod si præhabita feceris bona, corporaliter eris sanus et bene dispositus intus in umbilico et ossibus. Sed quoniam multæ sunt tribulationes ægritudinesque justorum in vita hac, spiritualiter interpretandum est istud, intelligendo per umbilicum, qui mollis et tener est, bona opera adhuc imperfecta;42 per ossa vero, quæ solida sunt, opera virtuosa perfecta. Sicque, Sanitas erit umbilico tuo, id est, opera tua imperfecta, a culpis venialibus ac reliquiis vitiorum purgabuntur per confidentiam Dei, humiliationem, ceterasque virtutes et actiones earum prætactas, atque in melius omni die proficient, et opera tua perfecta, erunt pura, inviolata, illæsa. Possunt quoque per umbilicum intelligi affectiones, motus et actus partis sensitivæ, videlicet appetitus concupiscibilis et irascibilis, in quibus sunt animæ passiones: in quibus est sanitas, dum per virtutes reformantur morales; per ossa autem, actus partis intellectivæ.

Consequenter fit admonitio ad sacrificia Deo placentia. Honora Dominum de tua substantia, id est, de rebus et opibus tibi concessis offer Deo sacrificia in lege præcepta, hostiasque spontaneas ex devotione, pro pace, pro gratiarum actione, pro spiritualibus charismatibus obtinendis, et eorum profectibus. De quibus oblationibus in Levitico, in libro Numerorum, ac Deuteronomio copiosa est mentio: quæ omnia offerebantur Deo in recognitionem universalis dominii sui, et quod ipse sit omnis boni collator. Et de primitiis omnium frugum tuarum, id est de melioribus fructibus terræ tuæ potiora, non viliora, offerendo Creatori dignitatis ac excellentiæ infinitæ. Unde et Abel obtulit Deo de primogenitis gregis sui, et adipibus eorum, et placuit Deo;43 Cain vero de fructibus terræ, utique de deterioribus, ut legitur in Genesi.44 Hinc scriptum est: Si offeratis claudum aut languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei:45 hoc est, si talia viliora offerretis seu exhiberetis principi vestro terreno, non ei placeret, sed indignaretur quod talia vilia sibi darentur. Hinc rursus in eodem fertur Propheta: Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, immolat debile Domino.46 Spiritualiter autem de omnibus bonis nobis concessis, debemus Deo sacrificium laudis, gratiarum actionem, reverentiamque offerre: imo nos ipsos totaliter et quidquid habemus in ejus cultum obsequiumque convertere. Oblationes quoque et decimas corporales ab Ecclesia institutas, fideliter et libenter persolvere et offerre, nec in Dei conspectu vacui apparere, et quidquid præcipue bonum habemus aut agimus, debemus specialiter Deo adscribere;4748 nec aliquid nobis ipsis, nisi peccata nostra et vitia, deputare. Da pauperibus: id est, non solum præfato modo de bonis tuis Deum honora, sed et pauperibus, qui sunt fratres et proximi tui, membraque Dei, communica et succurre.

Et implebuntur horrea tua saturitate, id est fructibus terræ copiosis, qui tibi et tuis domesticis ad refectionem plene sufficient; et vino torcularia tua redundabunt, id est, vineæ tuæ tot proferent uvas, quod in torcularibus exprimetur de eis vinum abundans: quod in Deuteronomio quoque promittitur.49 Spiritualiter autem, qui opera pietatis exercet, et verbo cœlestis doctrinæ reficit audientes, ac poculo spiritualis consolationis recreat eos, meretur ut horrea sua impleantur saturitate, id est, potentiæ animæ suæ, quæ sunt subjecta gratiæ ac virtutum, præsertim intellectus atque voluntas, impleantur a Deo interna refectione; et torcularia ejus vino redundent, id est, vires præfatæ, in quibus ex littera trahitur spiritualis intelligentia, sicut ex uva per pressuram educitur vinum, repleantur spirituali ac sobria ebrietate, ex divinorum contemplatione et caritatis fervore.

Insuper, juxta Glossam, quemadmodum electi habent thesauros in cœlo (secundum quod ait Salvator, Thesaurizate vobis thesauros in cœlo), sic et horrea ac torcularia habent ibidem : in quibus taliter reficientur ac potabuntur, quod ultra non esurient nec sitient. De quibus Filius Dei disseruit : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, quum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula; itemque, In domo Patris mei mansiones multæ sunt, hoc est diversi gradus præmiorum, secundum varietatem ac differentiam meritorum.

Amplius, sicut ex verbis sanctorum Patrum Hieronymi et Augustini, imo ex Scripturis colligitur, fidelis persolutio decimarum, primitiarum et oblationum ab Ecclesia statutarum, constructio ecclesiarum, fundatio monasteriorum, exhibitio operum misericordiæ, quatuor mercedes a Domino sortiuntur. Prima est, abundantia opum, ex copiosa fertilitate agrorum et vinearum. Hinc loquitur Deus per Malachiam : Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, si non aperuero vobis cataractas cœli, et effudero vobis benedictionem meam usque ad abundantiam, et non erit sterilis vinea. Et per Aggæum : Quia domus mea deserta est, et vos festinastis unusquisque in domum suam; propter hoc super vos prohibiti sunt cœli, ne darent rorem, et terra prohibita est, ne daret germen suum. Et de hoc plenius alibi. Secunda merces, est prolongatio ac sanitas vitæ. Tertia vero, affluentia gratiæ in præsenti. Quarta autem, copia gloriæ in futuro. Denique in oblationibus quæ Deo fiunt, ipse qui cordium est inspector, magis respicit ad mentis sinceritatem, caritatem ac devotionem, quam ad munerum quantitatem. Ideo scriptum est in Genesi : Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Primo enim attendit et approbavit ipsius sancti et innocentis Abel sincerissimam devotionem, et ita deinceps acceptavit sacrificia ejus. Hinc etiam Seneca in suis hortatur Proverbiis : Non adspicias quam plenas, sed quam puras manus quisque Deo admoveat. Nihilo minus Hostia altaris, videlicet sacrificium novæ legis, per se complacet Deo.

Sed quia nonnulli in prosperis Deo obsequuntur, adhærent ac gratias agunt, in adversis autem deficiunt et labuntur (de quibus disseruit Christus, quod ad tempus credunt, et tempore tentationis recedunt : unde et in Psalmo dicitur, Confitebitur tibi quum benefeceris ei); ideo nunc hortatur Sapientia, ne adversis frangamur. Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, neque deficias quum ab eo corriperis. Disciplina Dei est omnis adversitas, tribulatio, castigatio, increpatio : quæ ex divina providentia accidit nobis, a quocumque infligatur. Et sicut legitur, Deus increpat quandoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa hominis marcescere facit. Per prælatos quoque vicarios suos, et per principes ac judices corripit et castigat : qui teste Apostolo ad Romanos, ministri Dei sunt, in hoc ipsum constituti. Omnia igitur ista æquanimiter ferre debemus, tanquam virgam fidelissimi patris : primo, quia per ista purgamur a vitiis; secundo, quia per hæc crescimus in virtutibus; tertio, quoniam per hæc a futuris gravissimis eripimur pœnis; quarto, quia per ista capiti nostro Christo propter nos passo, aliqualiter conformamur; quinto, quia per hæc corona æternæ felicitatis nobis augetur; sexto, quia per hæc efficimur in spirituali conversatione exercitati (Qui enim non est tentatus, quid scit?); septimo, quia ex horum eventu cognoscimus caritatem Patris cœlestis ad nos, qui ob tam multiplicem fructum et commodum nostrum, per præfata nos disciplinat.

Hinc subditur : Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio

Luc. VIII, 13.

Ps. XLVIII, 19.

11

Job XXXIII, 19.

Rom. XIII, 6.

Eccli. XXXIV, 9.

12

Matth. VI, 1.

S. XLIX, 10.

Apoc. VII, 6.

Luc. XVI, 1.

Malach. III, 11.

Agg. I, 9.

Reg. XVI, 1.

Prov. XIV, 12.

Eccli. XXIII, 8.

Gen. IV, 4. complacet sibi, id est, beneplacitum est ei in his, sicut pater complacentiam habet in filio suo dilecto et bono. Ideo ait Glossa : Tanto minus de flagello quo castigamur, murmurare debemus, quanto certius in eo pignus paternæ dilectionis tenemus. Unde et ipse in Apocalypsi fatetur :50 Ego quos amo, arguo et castigo. Hinc de reprobis ait :51 Non visitabo super filias vestras quum fuerint fornicatæ. Per Ezechielem quoque ait de reprobo indurato :52 Auferetur zelus meus a te, non irascar tibi amplius. Et in Psalmo de impiis :53 Dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Hæc est metuendissima et gravissima Dei plaga ac ira, dum justo judicio hominem sic relinquit. Desideremus ergo in vita præsenti paterne castigari a Domino, et superiorum nostrorum correptiones atque correctiones hilariter amplectamur, quum et Apostolus jubeat : In disciplina perseverate; tanquam filiis vobis se offert Deus. Quis enim filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri, et non filii estis.54 Hinc etiam in Job habetur : Beatus homo qui corripitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes : quoniam ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.

Beatus homo55 qui invenit sapientiam, id est, qui a Deo suscipit ac retinet eam, præsertim illam quæ est donum Spiritus Sancti : in qua potissime crescit, disciplinam Domini modo prætacto gratanter ferendo, et in omni adversitate patientiam conservando; et qui affluit prudentia, quæ est virtus moralis dignissima, virtutum auriga, docens modum in cunctis tenere, ac ordinate ad finem intentum procedere : in qua qui affluit seu abundat, aptus est et alios gubernare. Melior est acquisitio ejus negotiatione auri et argenti : quia incomparabiliter est præstantior corporalibus ac transitoriis opibus.

Primi et purissimi fructus ejus. Fructus sapientiæ hujus, sunt actiones, delectationes et cetera bona quæ oriuntur ex ea : qui fructus sunt primi, id est principales atque præcipui, sicut et ipsa sapientia inter virtutes et dona tenet primatum; et item purissimi ex sua natura, quia versantur circa supermundissimum illud objectum, quod Deus est, et circa spiritualia ac divina. Contemplatio quoque, quæ est actus et fructus sapientiæ hujus, est affectuosa ac limpida Dei cognitio. Circa hoc scribit quidam : Purissimi sunt fructus sapientiæ, quia spiritualia bona non habent aliquod malum admixtum, sicut frequenter habent corporalia, ut aurum, argentum, et consimilia habent annexam sollicitudinem, impedientem mentis elevationem in Deum. Quod non videtur congrue dictum, præsertim quum Isaias affirmet : Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ.56 Gregorius quoque in Moralibus super Job, frequenter effatur, quod mens nostra in divinorum contemplatione diu non figitur : quoniam carnis infirmitas et instabilitas cordis trahunt deorsum. Nonne indesinenter ac miserabiliter experimur, quantæ distractiones, venialesque culpæ orationibus ac meditationibus nostris assidue misceantur, et in divino obsequio negligentiæ, pigritiæ, ac somnolentiæ multæ contingant?

Pretiosior est sapientia cunctis opibus transitoriis ac terrenis; et omnia quæ desiderantur, ex universitate corporalium rerum, huic non valent comparari. Si autem prædicta exponantur de Sapientia increata, quæ in hac vita per fidem, caritatem et contemplationem aliquo modo invenitur et habetur, certum est quod illa incomparabiliter cunctis præmineat rebus creatis. De hac pretiositate et dignitate sapientiæ, in libro Sapientiæ multa dicuntur.57 De qua et in Job asseritur : Nescit homo pretium ejus. Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec conferetur lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.58 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. Dextera et sinistra metaphorice adscribitur sapientiæ, intelligendo per dexteram ejus, potiora et præclariora sapientiæ bona; per sinistram vero, secundaria ejus bona. Itaque in dextera sapientiæ, est longitudo dierum, id est dies æternitatis, et beatifica visio increatæ et incommutabilis veritatis: ad quæ sapientia habet primum ac principalem respectum. In sinistra vero ipsius, sunt divitiæ exteriores, et gloria, id est claritas famæ: quia ad sapientiam duo hæc consequi solent, sicut in Salomone. Vel per divitias et gloriam designantur accidentalia præmia Beatorum, ad quæ sapientia ista perducit.

17

Viæ ejus, viæ pulchræ. Viæ sapientiæ, sunt actiones et processus, seu doctrinæ ac merita ejus: quæ omnia bene dicuntur viæ, quoniam sicut via est medium inter duo extrema, et inter terminos duos; sic actiones et merita vitæ præsentis, sunt media quædam inter istud exsilium sæculumque futurum, seu inter mansionem istam terrenam et patriam Beatorum. Itaque viæ, id est actiones, contemplationes, delectationes, et merita sapientiæ, sunt viæ pulchræ: quia in ipsis est splendor veritatis, lux gratiæ ac virtutis sinceritas; immunditiam etiam peccati depellunt. Et sicut in corporalibus dicitur pulchrum, quod oblectat corporeum visum; sic spiritualiter pulchrum censetur, quod interiorem visum, scilicet intellectum, delectat: quod actibus sapientiæ competit valde, quum et Philosophus dicat quod philosophia, id est naturalis sapientia, admirabiles delectationes habet admixtas. De qua re in libro Sapientiæ plurima continentur.59 Et omnes semitæ illius pacificæ. Nam contemplationes et actiones, gustus et profectus sapientiæ hujus, in semetipsis tranquilla sunt, et mentem quietant, perturbationem excludunt, atque ad pacem æternitatis perducunt.

Insuper viæ increatæ Sapientiæ prorsus pulcherrimæ sunt, utpote Christi præcepta, documenta, et exempla seu opera, omnem turpitudinem culpæ deformitatemque falsitatis excludentia ex se et prohibentia aliis; et semitæ ejus pacificæ, id est evangelica ejus consilia ad pacem pectoris ac tranquillissimam vitam disponentia ac perducentia. Docent enim, inquietudinem passionum, sollicitudinem temporalium, occupationem terrenorum, concupiscentias carnis omnino vitare, atque in solo Deo recolligere ac figere mentem. Rursus, semitæ Christi pacificæ, quia per ejus mysteria ac opera reconciliati exsistimus Deo.

18

Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam: id est, sapientia instar ligni vitæ, quod est in paradiso, spiritualiter reficit, et in vita gratiæ conservat, ac roborat sapientem. Quemadmodum lignum illud vitæ situm in medio paradisi, conservativum fuit et est vitæ corporalis in suo vigore;60 sic Christus quoque, qui etiam, dum iret ut crucifigeretur, nuncupavit se viride lignum, recte dicitur lignum vitæ credentibus in se:61 quia multiplici almonia reficit ac sustentat fideles, quousque de vita gratiæ ad vitam gloriæ eleventur, videlicet pane lacrimarum, vigore operationum bonarum, donis gratiæ ac virtutum, consolatione et spe futurorum, imo se ipso, suique corporis ac sanguinis Sacramento.62 Nam ait: Ego sum panis vitæ; et, Hic est panis vivus de cœlo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso, non moriatur in æternum.6364 Et qui tenuerit eam, id est, qui vitaverit omne peccatum mortale, quo donum sapientiæ perditur, et gratiosa Christi præsentia tollitur, beatus est jam in spe et merito, ac prælibatione et dispositione propinqua.

Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia. Sapientia quandoque dicitur in Deo absolute, et est ipsa divina essentia; et toti superbeatissimæ Trinitati communis est, et una in tribus supersanctis Personis. Attamen Filio appropriatur, sicut et bonitas Spiritui Sancto. Filius enim est verbum et emanatio intellectus Dei Patris; sapientia vero ad intellectum est pertinens. Quandoque autem sapientia dicitur in divinis notionaliter, personaliter seu relative de Filio, qui, ut ait Apostolus, est virtus et sapientia65

19

Patris. Et utroque modo potest hic accipi. Nam Deus Trinitas sapientia sua, id est per sapientiam suam, tanquam per exemplar et artem operis sui, universa creavit, juxta illud Psalmi: Omnia in sapientia fecisti. Pater quoque per unigenitum Filium suum condidit cuncta, secundum quod ait Scriptura: Omnia per ipsum facta sunt. Dominus ergo sapientia sua fundavit, id est, in medio mundi firmiter et immobiliter fecit ac posuit, terram, sicut cantatur: Etenim firmavit orbem, qui non commovebitur. Constituit enim eam in medio universi pro centro. Et de hoc loquitur Deus Job subtiliter: Ubi, inquiens, eras quando ponebam fundamenta terræ? Quis posuit mensuras ejus? vel quis tetendit super eam lineam? Super quo bases ejus solidatæ sunt? Præterea, in Deo idem sunt sapientia et prudentia; sed in quantum sapientia Dei, respectu creaturarum, est practica, vocatur prudentia: sicque per suam prudentiam stabilivit orbes cœlestes, quoniam esse incorruptibile atque perpetuum tribuit illis, quamvis alibi scriptum sit, Ipsi peribunt: quod non est de corruptione substantialis esse, sed de variatione cujusdam accidentalis esse intelligendum.

Ps. cii, 27.

20

Sapientia illius eruperunt abyssi, id est venæ ventriculique aquarum exsistentes sub terra, vel particularia maria, seu congregationes aquarum Oceani. Hoc namque est opus infinitæ sapientiæ omnipotentis Opificis, quod in ventriculis terræ aqua sic continetur, et erumpit in fontes ac puteos, atque in flumina magna per terram fluentia, et omnes hæ aquæ ex Oceano originaliter derivantur ac manant: ex quo etiam fons paradisi habet originem, qui in quatuor magna flumina erumpit, partitur, ac funditur, ut in Genesi habetur. Tempore quoque diluvii rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, ut rursus scriptum est in Genesi. Hinc ait Altissimus: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Et nubes rore concrescunt, id est densantur:

Gen. ii, 6. Ibid. 10. Ibid. vii, 11. Job xxxviii, 8. quia sapientia Dei sic ordinante, pro terræ irrigatione et fructificatione, ex solis calore vapores et exhalationes ex aquis elevantur, ac inspissantur in aere, fiuntque nubes: ex quarum resolutione descendunt imber et ros, quamvis diversimode. Ros namque, secundum Philosophum, est effectus temperati caloris, et ex subtiliori nube descendens, et frequentius generatur in vere. In his ergo sapientia Dei relucet. Propter quod in Scripturis hæc multoties continentur, ut omnipotentiam ac providentiam Creatoris in suis contemplemur, miremur, ac veneremur effectibus. Hinc scriptum est: Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet: per hæc enim judicat populos, et dat escam multis mortalibus. Et rursus ait Scriptura: Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum: quæ lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit.

Job xxxvi, 29-31. Ibid. xxxvii, 11, 12.

Spiritualiter, Dominus sapientia fundavit terram, id est, Pater per unicum Filium suum instituit et firmavit militantem Ecclesiam in terra peregrinantem, quam in fidei soliditate, spe et caritate fundavit. Stabilivit quoque cælos, id est sanctos Apostolos et prædicatores ac contemplativos, quorum conversatio est in cœlis, prudentia, in qua et ipsos perficit ad regimen aliorum; vel, Cœlos, id est triumphantem Ecclesiam, cujus perpetua et secura mansio est in cœlo empyreo. Sapientia illius eruperunt abyssi, id est, fluenta gratiæ et doctrinæ, ex fontibus sacramentorum et sacrorum voluminum profluxerunt. Et nubes, id est aliorum prælati et doctores, qui instar nubium elevantur de terra, et stillicidia influunt doctrinarum, rore concrescunt, id est, superna irrigatione sapientiæ irrigantur, ac torrente voluptatis divinæ inundantur. Unde Isaias loquitur Deo: Ros tuus, ros dulcis*.66*

Is. xxvi, 19.

Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis, id est, præfatæ saluberrimæ instructiones et exhortationes nequaquam recedant ab intuitu et memoria interiorum oculorum tuorum. Custodi legem, eam recolendo ac implendo, et consilium, acquiescendo bonis consiliis; et erit vita animæ tuæ: id est, hæc faciendo, habebis vitam gratiæ in præsenti, et vitam gloriæ in futuro. Unde Salvator: Si vis, inquit, intrare ad vitam, serva mandata. Ideo scriptum est: Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam; qui autem derelinquunt eam, ad mortem. Et gratia faucibus tuis: id est, gratia discretionis ad loquendum, instruendum, et corripiendum opportune et fructuose præstabitur tibi; eruntque verba legis divinæ interiori tuo palato suavia: juxta illud, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Vel, Gratia erit faucibus tuis, id est, temperantiæ virtus donabitur gustui tuo, ad reficiendum te moderate. De quibus faucibus fertur in Job:67 Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis, saporem? Hanc enim temperantiam sapientia confert, quoniam facit in spiritualibus delectari, et carnalia aspernari oblectamenta. Prudentia quoque præfigit mensuram in cibo et potu.

Tunc ambulabis fiducialiter in via tua: id est, bona conversatione proficies confidenter, et proficiendo confides in Domino; conscientiam quoque bonam habendo, eris vir bonæ spei. Nam et Philosophus protestatur, quod hi qui in divinis bene se habent, melioris sunt spei. Et pes tuus non impinget, id est, affectus tuus seu operatio, qua tendis ad finem, non cespitabit recedendo a via virtutum ac medio rationis.68 Prudentia etenim diriget te, ut cum Propheta dicere queas, Pes meus stetit in directo; et cum sancto Job, Vestigia ejus secutus est pes meus.

Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. Hoc ad litteram ita est, quod virtuosus et sapiens, prudens et innocens, justus et perfectus, securior atque tranquillior est in cunctis; nec in somno terretur, sed dulciter dormit. Nam sicut animus inordinatus sibi ipsi pœnalis ac gravis est, sic animus ordinatus est jucundus, quietus et dulcis; et per sapientiam consolari se potest, per patientiam quoque completam manet in adversitatibus etiam magnis imperturbatus. Propter quod dicitur in Ethicis, quod studiosi habent phantasmata meliora, dum a vigilia ad somnum pertranseunt. Nam quod homo in vigilia tractat, hoc sibi in somno solet occurrere. Ideo, sicut iniqui in vigilia frequenter de insidiis et terribilibus eis imminentibus cogitant, sic in somno terribilia et molesta sæpe somnia habent.69 Nihilo minus ex tentatione diaboli et corporali indispositione, potest et justis in somno terror occurrere, et inquietudo absque malitia generari, prout beatus Job de se ipso testatur: Si dormiero, dicam, Quando consurgam?70 Et: Terrebis me per somnia. Loquitur autem Salomon conformando se legi, quæ observatoribus suis securum et quietum somnum in Deuteronomii libro promisit, transgressoribus vero prædixit contrarium. Unde ibidem inducitur de iniquo: Erit vita tua quasi pendens ante te; timebis die ac nocte, et non credes vitæ tuæ. Mane dices, Quis mihi det vesperam?71 et vespere, Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis. Insuper justus et innocens, quum dormierit somno mortis, aut non timebit, aut a suo timore cito eripietur, et erit securus. Quidam vero ita divini sunt, quod etiam in somno orant, psallunt, meditantur, et multa intelligunt, quæ vigilando intelligere non valebant. Quibus dicere licet: Ego dormio, et cor meum vigilat.

Ne paveas repentino terrore, id est, non concutiaris timore, qui inopinate ac subito solet oriri ex aliquo sensibili strepitu, clamore, phantasia, aut simili quod solet timeri. Verumtamen primi motus naturalium passionum non bene sunt in nostra potestate; sed quo magis in virtutibus crescimus, eo facilius eos refrenamus ac moderamur. Idcirco quod ait, Ne paveas repentino terrore, sic accipi potest, ut non immoremur tali formidini, sed ex consideratione divinæ præsentiæ, et confidentia protectionis supernæ eam abjiciamus, ac animemur in Deo.727374 Ideo subditur : et irruentes tibi potentias impiorum non metuas : quod tam de invisibilibus, quam visibilibus hostibus potest exponi. Nam de visibilibus ait Salvator :75 Nolite timere eos qui corpus occidunt. Non enim timendi sunt immoderato seu carnali aut mundano timore, quamvis naturalis timor non exstet illicitus. Perfectius vero et melius est, ut sit homo paratus pati quidquid adversi voluerit aut permiserit Deus ei accidere : et hoc, amore Dei, et pro suis peccatis, et pro exercitatione virtutis, ac incremento salutis. Invisibiles quoque hostes non sunt timendi timore inordinato et immoderato, qui rationem et actum virtutum impediat et conturbet; sed ex consideratione divinæ præsentiæ, et confidentia protectionis supernæ, atque subventionis angelicæ sunt vilipendendi. Ideo subditur :

Dominus enim erit in latere tuo, id est, gratiose adsistet, si confidas in eo, et ad ipsum sincere confugias, et custodiet pedem tuum, ne capiaris ab hostibus, id est, ne vel corporaliter vel spiritualiter noceant tibi. Quod si Dominus permiserit te corporaliter lædi ab eis, hoc erit pro tuo meliori, dummodo patienter sustineas : sicut permisit S. Antonium a dæmonibus flagellari, sanctosque martyres a tyrannis occidi; quotidie quoque permittit justos a pravis infestari hominibus. Ideo viri perfecti excludunt omnem carnalem, mundanum et inordinatum timorem. Unde sanctus Job : Si expavi, inquit, ad multitudinem nimiam.76 Et Psalmista : Dominus illuminatio mea, et salus mea : quem timebo? Dominus protector vitæ meæ : a quo trepidabo?77 etc. Itemque :78 Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

Præterea, aliqui sunt ita perfecti, quod nec primos motus repentinæ formidinis sentiant. Unde, ut in Vitis Patrum habetur, quum quidam interrogasset abbatem Theodorum, Si fiat strepitus improvise, aut sonitus magnus, timesne? Qui respondit : Si cœlum terræ adhæreat, Theodorus non formidat. Sanctus quoque abbas Macarius, quum in templo quodam idolorum se posuisset ad dormiendum, et calvariam suo capiti quasi pro pulvinari supposuisset, cœpit diabolus clamare ex illa calvaria. Macarius vero nil metuens, cum capite suo tundebat super calvariam, dicens diabolo : Si aliquid potes, fac. Econtra, quidam sunt tam imperfecti, quod faciliter immoderanterque timeant, præsertim nocturno tempore, dum fuerint soli, non pensantes Omnipotentis et sanctorum angelorum præsentiam; nec attendentes pulcherrimum sensum præclarissimi psalmi, qui incipit, Qui habitat in adjutorio Altissimi.79 Est autem timor immoderatus valde pœnalis, miser, et detestandus. Propter quod etiam Seneca dixit : Heu, quam miserum est, metuendo fieri senem !

Noli prohibere benefacere eum qui potest, id est, neminem a bono actu impedias, aut retardes, quin scilicet tempore opportuno faciat illum : alioqui omissio boni illius imputabitur tibi. Si vales, et ipse fac bonum, alteri succurrendo, seu opus virtutum quodcumque exercendo.

Ne dicas amico, id est proximo tuo, aliquid a te rationabiliter postulanti : Vade, et revertere, et cras dabo tibi; quum statim possis dare : nisi rationabile impedimentum mox dandi occurrat. In tali etenim casu, dilatio nec liberalitati, nec misericordiæ, nec caritati concordat. Imo sicut, teste Apostolo, hilarem, sic et celerem, datorem diligit Deus. Nec nobilis animi est, ut faciat vel permittat proximum suum a se tristem recedere;80 sed sicut volumus exaudiri a Deo, exaudiamus et proximos.8182 Etenim, juxta versiculum, Qui cito dat, bis dat; nescit dare, qui dare tardat. Hinc Seneca in suis scribit Proverbiis : Inopi beneficium bis dat, qui dat celeriter. Et rursus notabiliter protestatur : Beneficiis humana vita constat, et concordia; non terrore, sed mutuo amore in fœdus auxi-

29 liumque commune constringitur. Ne moliaris amico tuo malum, id est, damnum, aut infestationem non excogites, nec inferre coneris proximo tuo, quum ille in te habeat fiduciam. Hoc namque impiissimum esset, et contra legem naturalem, divinam, ac positivam. Imo econtrario opta et procura ei bonum, sicut confidit de te. Gravissimus certe est inimicus occultus et familiaris, qui putatur amicus. Hinc Seneca Tulliusque testantur : Pejora sunt tecta odia, quam aperta. Et iterum Seneca fassus est : Gravior est inimicus qui latet sub pectore. De hoc Cyrillus in suis Proverbiis plenius docet, prout suis locis tangetur.

30

Ne contendas adversus hominem frustra, id est inaniter et sine causa idonea, quum ipse tibi nihil mali fecerit. Verumtamen judex, qui est publica persona, arguere debet non solum eos qui peccant in ipsum, sed et injuriosos in alios.83 Contentio autem proprie sumpta, ab Apostolo inter mortalia computatur peccata : quæ, ut ait Ambrosius, est impugnatio agnitæ veritatis, cum confidentia clamoris. Unde rursus ait Apostolus : Noli verbis contendere;84 ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Hinc Seneca in Proverbiis suis disseruit : Cum pari contendere, anceps est; cum superiore, furiosum; cum inferiore, sordidum.

31

Ne æmuleris hominem injustum, id est, eum non ames, in quantum talis est, sed in quantum homo viator : nec eum sequaris in vitiis, nec invidentiam contra eum concipias, de ejus prosperitate dolendo; sed committe hoc occulto judicio Dei, nisi forsan periculosum sit bono communi. Ideo scriptum est : Noli æmulari in malignantibus.85 Nec imiteris vias ejus : Quia abominatio Domini est omnis illusor, id est injustus, qui ipso facto illusor est, et Dei præcepta irridet, ac spernit in opere. Ideo est abominabilis Deo, qui justus est, et justitias dilexit, oditque omnes qui operantur iniquitatem.8687 Et cum simplicibus sermocinatio ejus. Hoc dupliciter potest

32 exponi. Primo, quod sermocinatio illusoris est cum simplicibus, quoniam tales facilius potest decipere.88 Innocens enim credit omni verbo, quum sit humanarum astutiarum fraudumque ignarus. Secundo, quod sermocinatio Dei sit cum simplicibus, qui quum sint sinceri ac innocentes, specialiter sunt capaces illuminationis divinæ. Ideo in ipsis loquitur Deus, et secreta sapientiæ suæ eis revelat.89

33

B

Egestas a Domino in domo impii. Certum est, quod spiritualium divitiarum seu virtutum inopia sit in corde iniqui et in domesticis ejus, qui ei in vitiis sunt conformes; quandoque etiam temporalibus rebus propter suos excessus privantur. Habitacula autem justorum benedicentur, id est, congregationes seu personæ virtuosæ abundabunt bonis gratiæ in hac vita, et bonis gloriæ æternalis in patria. Benedicuntur quoque, id est laudantur, a multis, et frequenter etiam in temporalibus satis abundant.

34

C

Ipse Deus deludet illusores : in quorum interitu ridet; et quum debitas incurrerint pœnas, eos subsannat, ut dictum est.90 Permittet quoque eos a dæmonibus decipi, laqueosque incidere, quos aliis parant; et in die judicii eorumdem, ostendet eos delusos.91 Ideo in Isaia præcipitur : Nolite illudere, ut non constringantur vincula vestra.92 Denique Judæos incredulos, qui Christum illuserunt, permittet ab Antichristo illudi. Atque, ut asserit Glossa, illusor est, qui verba Dei, quæ novit, implere contemnit; vel ea perverse intelligendo, ac male

D docendo corrumpit. Et mansuetis dabit gratiam, id est virtutum et gratiæ incrementa. Quemadmodum enim ira, sua inquietudine mentem a gratia impedit; sic mansuetudo, sua quiete efficit eam spiritualium charismatum susceptivam, ejusque precem Deo acceptam, sicut in libro Judith habetur : Mansuetorum et humilium semper tibi placuit oratio.93 Hinc divinus Dionysius in epistola ad Demophilum monachum protestatur, quod Moyses, David, et Joseph præcipuam apud Dominum gratiam invenerunt, quoniam mites erant. At vero, pro eo quod hic habetur, Ipse deludet illusores, mansuetis autem dabit gratiam, Septuaginta transtulerunt :949596 Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et juxta hanc litteram beatissimi apostoli Petrus et Jacobus in suis epistolis istam introducunt scripturam, ut tangit Glossa.9798

Gloriam sapientes possidebunt : quia sempiternam in cœlis gloriam consequentur, et spirituali jucunditate contemplando divina replentur, sicut in Ethicis ait Philosophus : Homo contemplativus plenus est jucundis theorematibus, in quorum consideratione lætatur. Sapientes etiam in vita sua, et post obitum habent famam laudabilem. Nam et sapientiæ honor debetur. Unde in Ecclesiastico fertur : Collaudabunt multi sapientiam ejus; non recedet memoria ejus.99 Et in Daniele legitur :100 Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti. Stultorum exsultatio, ignominia, id est detestanda et fatua, quia eorum lætitia est inanis, et lætantur in rebus vanis, stultis, illicitis, sicut præhabitum est : Lætantur quum male fecerint.101 Porro in Hebræo (ut fertur) habetur : Stultorum exaltatio, ignominia. Sunt enim exaltatione, honore, prælatione indigni; et quanto plus promoventur ac sublimantur, tanto eorum stoliditas magis ostenditur : sicut et nuditas simiæ retro tanto plus ridenda monstratur, quanto amplius ascendendo levatur. Ideo Seneca dixit : Superbi gloria cito fit ignominia.

Footnotes

  1. Ps. i, 2. ↩

  2. Osee viii, ↩

  3. Job xi, 5, 6. ↩

  4. Ps. cii, 18. ↩

  5. Exod. xx, 12; ↩

  6. Deut. iv, 40; v, 16; vi, 3; vii, 13-16; viii, 1; xi, 8, 9; xxv, 15; xxviii, 1-13; xxx, 16. ↩

  7. II Mach. vi, 10, 11, 18-31; vii. ↩

  8. Ezech. xxi, 3. ↩

  9. Philipp. iv, 7. ↩

  10. Ps. xc, 16. ↩

  11. Is. lxvi, 23. ↩

  12. Is. LXVI, 12. ↩

  13. Osee xii, 6. ↩

  14. Zach. viii, 19. ↩

  15. Zach. vii, 9. ↩

  16. Is. LVIII, 1. ↩

  17. Osee viii, 1. ↩

  18. Job xxxi, 30. ↩

  19. II Cor. iii, 3. ↩

  20. Ezech. xi, 19; xxxvi, 26. ↩

  21. Is. XLIX, 23. ↩

  22. Ps. IX, 11. ↩

  23. Eccle. IX, 1. ↩

  24. Ps. XLVII, 10. ↩

  25. Ps. xc, 1. ↩

  26. Ps. l, 10. ↩

  27. see xiii, 9. ↩

  28. Cor. iii, 5. ↩

  29. Philipp. ii, ↩

  30. Ps. xv, 8. ↩

  31. b xxxi, 4. ↩

  32. Ps. xxii, 3. ↩

  33. Ps. cxviii, 133. ↩

  34. I Cor. iii, 10. ↩

  35. I Cor. ii, 12. ↩

  36. Is. v, 21. ↩

  37. Rom. xii, 16. ↩

  38. Job xxviii, 28. ↩

  39. Rom. xi, 20. ↩

  40. III Reg. ii, 1; ↩

  41. IV Reg. iii, 14. ↩

  42. Ps. xxxiii, 20. ↩

  43. Gen. iv, 4. ↩

  44. Malach. i, 3. ↩

  45. Malach. 1, 8. ↩

  46. Ibid. 14. ↩

  47. Deut. xvi, 16. ↩

  48. Exod. xxiii, 15; xxxiv, 20; ↩

  49. Deut. xi, 13, 14. ↩

  50. Apoc. III, 19. ↩

  51. Osee IV, 14. ↩

  52. Ezech. XVI, 42. ↩

  53. Ps. LXXX, 13. ↩

  54. Hebr. XII, 7, 8. ↩

  55. Job V, 17, 18. ↩

  56. Is. LXIV, 6. ↩

  57. Sap. VII-X. ↩

  58. Job XXVIII, 13, 15, 16. ↩

  59. ap. vii-ix. ↩

  60. Gen. II, 9. ↩

  61. Luc. XXIII, 31. ↩

  62. Ps. LXXIX, 6. ↩

  63. Ibid. 50. ↩

  64. Joann. VI, 48. ↩

  65. I Cor. I, 24. ↩

  66. alias lucis ↩

  67. latth. xix, ↩

  68. Cant. v, 2. ↩

  69. Job. vii, 14. ↩

  70. Job. vii, 4. ↩

  71. Deut. xxviii, 66, 67. ↩

  72. Matth. xix, 17. Baruch iv, 1. ↩

  73. Ps. cxviii, 103. Job xii, 11. ↩

  74. Ps. xxv, 12. Job xxiii, 11. ↩

  75. Matth. x, 28. ↩

  76. Job xxxi, 34. ↩

  77. Ps. xxvi, 1. ↩

  78. Ps. xv, 8. ↩

  79. Ps. xc. ↩

  80. II Cor. ix, 7. ↩

  81. Tob. iv, 16. ↩

  82. Matth. vii, 12; ↩

  83. Galat. v, 21. ↩

  84. Tim. II, ↩

  85. Ps. XXXVI, ↩

  86. Ps. V, 7. ↩

  87. Ps. X, 8. ↩

  88. Prov. XIV, 15. ↩

  89. Ps. L, 8. ↩

  90. Prov. I, 26. ↩

  91. Ps. VII, 16. ↩

  92. Is. XXVIII, 22. ↩

  93. Judith IX, 16. ↩

  94. Num. xii, 3; ↩

  95. Ps. cxxx i, 1; ↩

  96. Gen. xlv, 4-15. ↩

  97. Jacob. iv, 6. ↩

  98. 1 Petr. v, 5; ↩

  99. Eccli. xxxix, 12, 13. ↩

  100. Dan. xii, 3. ↩

  101. Prov. ii, 14. ↩

Chapter 5 of 35