Articulus 4
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : AUDITE, FILII, DISCIPLINAM PATRIS.
RURSUS hortatur Salomon ad sapientiæ desiderium ac amorem, et in hoc ponit se in exemplum. Audite, filii, disciplinam patris cœlestis, Dei omnipotentis; vel mei, qui sum pater vester per sapientiæ excellentiam. Atque ad litteram, auctoritate regiæ dignitatis potuit se patrem appellare, præsertim subditorum suorum. Et attendite, id est, diligenter advertite verba mea, ut sciatis prudentiam : quia primo oportet scire, deinde operari. Et quamvis prudentia, quæ est virtus infusa, sit immediate et tota a Deo, tamen ad ejus infusionem ac profectum potest se homo disponere, et per studium ac experientiam proficit in eadem. Donum bonum tribuam vobis, utpote sapientiam, ad quam homo hominem potest disponere, excitare, inducere.
Nam et ego Salomon filius patris mei, David regis, fui tenellus, id est valde tener et delicatus. Unde David dixit ad populum Israel : Salomonem filium meum elegit Dominus adhuc puerum et tenellum.1 Et unigenitus coram matre mea Bethsabee. Contra hoc est duplex objectio : prima, quia, ut secundo Regum narratur, David genuit ex Bethsabee filium unum ante Salomonis nativitatem ;2 secunda, quoniam primo Paralipomenon scriptum est, In Jerusalem nati sunt ei, scilicet David regi, filii Sammaa et Sobab, Nathan et Salomon, quatuor de Bethsabee.34 Ad horum primum respondet Hieronymus, quod primus ille filius ex David et Bethsabee genitus, sine nomine, id est ante circumcisionem, in qua nomen imponebatur, discessit quasi nunquam fuisset. Et etiam, quia in circumcisione fiebat ab originali peccato purgatio, quæ fuit spiritualis regeneratio, sicut modo Baptismus ; sicque puer ille ante hujuscemodi nativitatem videtur obiisse.5
Unde de sacratissimo Joanne Baptista legitur angelus patri illius prænuntiasse : Pro eo quod non credidisti verbis meis, non poteris loqui usque in diem nativitatis ejus.6 Nam usque in octavum diem, quo S. Joannes fuit circumcisus, pater ipsius permansit mutus, ut patet in Luca. Ad secundum communiter respondetur, quod tres alii jam præfati, fuerunt carnales filii Uriæ ex Bethsabee, et adoptivi filii David, qui ipsam Bethsabee ducendo uxorem, filios ejus adoptavit in suos.7
Et docebat me pater meus, videlicet David, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum, custodi præcepta mea, quæ tibi propono de observanda justitia, de divino obsequio, de templo ædificando. Qualiter enim de his David Salomonem instruxerit, in primo Paralipomenon libro partim habetur.8 Vel Salomon per patrem suum intelligit Deum, qui per Nathan dixit de ipso, Ego ero illi in patrem;9 et per patrem, Synagogam, cujus exstitit filius, et quasi unigenitus ab ea dilectus, sicut nunc unusquisque fidelis vocatur Ecclesiæ filius. Vel Salomon in persona Christi hæc loquitur, qui fuit unicus naturalisque Filius Patris æterni, et unigenitus Filius Virginis : quem secundum naturam assumptam Pater ab incarnationis instanti instruxit plenissime in momento; et fuit tenerrimus corpore, tanquam ex purissimis sanctæ Virginis natus sanguinibus, et nobilissimæ prorsus complexionis, atque in omni caritate ac pietate in visceribus misericordiæ omnino tenellus, et tenerrimus mente.
Posside sapientiam; posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. Ne dimittas eam, et custodiet te; dilige eam, et conservabit te. Principium sapientiæ, posside sapientiam : id est, admonitio ista, qua te exhortor, dicens, Posside, id est, acquire, conserva, custodi sapientiam, est principium sapientiæ tibi, quia hanc exhortationem suscipiendo, incipis ad sapientiam ascendere seu disponi. Juxta quem modum Seneca asserit : Magna pars boni est, velle fieri bonum. Et in omni possessione tua acquire prudentiam : id est, de nulla opulentia acquisita seu tibi donata sis contentus, nisi prudentiam quoque possideas, sine qua ceteræ virtutes mox degenerarent in vitia. Arripe illam10, puta prudentiam seu sapientiam, et exaltabit te, id est, spiritualiter magnum efficiet, atque idoneum alios gubernare; et glorificaberis ab ea, quum eam fueris amplexatus in corde, ut sponsam carissimam. Nempe in dono sapientiæ proficiendo, fit homo tandem quasi consiliarius ac secretarius Dei, et in regno cœlesti glorificari meretur. In præsenti quoque multipliciter honoratur, sicut de hoc Sapientiæ octavo multa habentur. Hinc ait Philosophus, quod sapientia est divina possessio. Dabit capiti tuo augmenta gratiarum : id est, per sapientiam cor tuum proficiet in omni gratia, virtute, dono et fructu Spiritus Sancti; et corona inclyta proteget te, id est, aurea illa, quæ est præmium essentiale in patria, faciet te securum in sempiternum. De qua in Psalmo dicitur Deo : Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso;11 et in libro Sapientiæ, Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini;12 et iterum, Ut darem lugentibus Sion coronam pro cinere.13
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ: id est, quatenus in præsenti vivas, quamdiu hic fueris, per gratiam, atque in die æternitatis per gloriam. Viam sapientiæ demonstrabo tibi, id est, docebo te qualiter ad sapientiam veram queas pertingere, et in ea proficere, et qui sint actus ipsius; ducam te per semitas æquitatis, id est per præcepta justitiæ; quas quum ingressus fueris, exsequendo divina mandata, non arctabuntur gressus tui : id est, libere et jucunde servies Deo, et actiones tuæ atque affectiones erunt in latitudine caritatis. Et quanto plus in via Dei profeceris, tanto facilius ac delectabilius erit tibi Deo servire : quia caritas fervens instigabit te ad agendum
10
11
12 omne bonum alacriter, ut grata mente Domino psallas : Viam mandatorum tuorum cucurri, quum dilatasti, id est, per caritatem extendisti, cor meum, ad diligendum te ferventer ac proximos, et ad considerandum pertinentia ad salutem. Hinc ait Salvator : Jugum meum suave est. Apostolus quoque : Dilatatum est, inquit, cor nostrum. Nihilo minus arcta est via salutis, habendo respectum ad humanæ fragilitatis conditionem; attamen per caritatem dulcescit. Et currens, id est ea quæ Dei sunt, fervide exsequens, non habebis offendiculum, id est, non impinges cadendo per culpam, sed recto perges itinere ad beatitudinem æternalem.
Tene disciplinam, id est correptionem, correctionem et salutarem doctrinam, quia ipsa est vita tua : id est, per eam vives in gratia, et deinceps beatus eris in gloria. Ne delecteris in semitis impiorum, id est, in actibus vitiosis nullatenus glorieris, nec aliorum impietati aut vanitati consentias. In spectaculis, torneamentis, hastiludiis, choreis et consimilibus vanitatibus non habeas complacentiam aut consensum, nec alienis peccatis communices : quibus plane communicas, si eorum impietati aut vanitati consentias aut læteris. Condolendum igitur aliis, dum eos talibus occupari et delectari videmus aut scimus. Nec corrideamus eis in vanitatibus et insaniis falsis.14 Ideo quippe hortatur Apostolus :15 Nolite communicare infructuosis operibus tenebrarum, magis autem redarguite. Hinc subditur : nec tibi placeat via malorum, id est actio iniquorum. Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam, id est, ut etiam vites occasionem omnem peccandi, incautum adspectum, contactum, amplexum et oscula, confabulationes furtivas, munuscula. Qui enim non vitat occasiones peccandi, cito incidit in laqueum inimici, et Dei offensam.
Non enim dormiunt nisi malefecerint, id est, iniqui in vitiis assueti, non quiescunt nisi procedant in actus illicitos, ad quos habitus pravus, consuetudoque pessima (quæ est altera quædam natura maligni) eos inclinant. Nam et Philosophus protestatur : Qualis quisque est, talia cupit, loquitur, operatur. Hinc Christus in Evangelio talibus ait :16 Hypocritæ, quomodo potestis bona loqui quum sitis mali ? Et in Jeremia dicitur vitiosis : Si mutare potest Æthiops pellem suam, et pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum.17 Hinc disseruit Augustinus : Moles imposita monumento, ipsa est dura vis consuetudinis, qua premitur anima, ut nec resurgere nec respirare permittatur. Verumtamen, sicut ad consuetudinem paulatim pertingitur, sic ipsa paulatim Deo auxiliante eradicatur, quamvis difficulter id fiat. Attamen quibusdam repente tanta infunditur gratiæ copia, ut celeriter atque faciliter vincant, abhorreant, vitent quidquid paulo ante ex prava consuetudine placuit, prout in libro Confessionum electissimus Augustinus sibi contigisse fatetur. Nec capitur somnus ab eis, id est, somnum non capiunt, nisi supplantaverint infirmiores ac simplices. Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt, id est, cibis ac potibus injuste acquisitis reficiuntur, in pravisque actibus et affectibus, quasi in esculento et poculento, delectantur.
Justorum autem semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. Semita justorum est conversatio bonorum et contemplatio virtuosorum : in qua lux gratiæ, splendor sapientiæ, puritas cordis relucent. Hæc crescit spirituali profectu usque ad perfectam diem, id est, ad summum gradum doni sapientiæ ac virtutum, et usque ad diem æternitatis, de qua cantamus, Quia melior est dies una in atriis tuis super millia :18 hoc est, de fide transit ad speciem, de spe ad comprehensionem, de caritate ad beatificam fruitionem. De qua via loquitur Isaias : Hæc est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram;19 et iterum, Semita justi recta est.20 Et Psalmista : Psallam et intelligam in via immacu-21
19 lata. Via autem impiorum tenebrosa : quia eorum vita tenebris ignorantiæ et errorum, caligine vitiorum, enormitate culparum, et immoderantiis passionum est plena, juxta illud in Psalmo: Fiat via illorum tenebræ et lubricum. Hinc de iniquis loquitur Paulus: Fuistis aliquando tenebræ. Et Joannes: Tenebræ eam non comprehenderunt; itemque, Lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem. Nesciunt ubi corruunt, id est, proprium lapsum non advertunt, nec qualiter inferno propinquent, attendunt, nec pensant sua pericula. Et dato quod informi et nuda notitia hoc aliqualiter pensent, non tamen formata et efficaci notitia: quia excæcati sunt corde, et quasi insensibiles ad ea quæ Dei sunt ac suæ salutis.
20
21 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.22 Qui enim ex Deo est, verba Dei audit. Ne recedant ab oculis tuis interioribus, custodi ea in medio cordis tui. Huic simile est illud Deuteronomii: Erunt verba Domini in corde tuo, et meditaberis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens; eruntque et movebuntur inter oculos tuos. Vita enim sunt invenientibus, id est recolentibus, ac opere exercentibus ea. Ideo ait Salvator:23 Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Et universæ carni sanitas, id est, salus omnium hominum consistit in audientia et effectu verborum Dei.
22
23 Omni custodia custodi cor tuum : id est, cum summa et jugi diligentia præserva mentem tuam ab omni cogitatione immunda, ab omni affectione iniqua, ab omni omissione culpabili; et insuper exerce eam assidue in meditationibus et affectionibus sanctis, et verbis actibusque virtutum; quia ex ipso vita procedit : id est, ex cordis puritate vita gratiæ derivatur in actu omni exteriori; et nisi cor custodiatur, reliqua bona fiunt inaniter. Imo, quemadmodum ex corporeo corde dependet et oritur vita naturæ, ita a corde spirituali, quod est mens, pendet ac pullulat vita gratiæ, ac profectus in ea. Ideo ait Salvator: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.2425 Et Deuteronomii quarto: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite. Invisibiles namque hostes ipsum cor tanquam pretiosissimum obsident castrum. Idcirco intentissima custodia est necessaria homini evadere cupienti. Hinc ait Eusebius Emisenus: Quid est quod nos vigiliis laboribusque conficimus, et ea quæ Deus maxime in nobis esse desiderat ac requirit (hoc est cor mundum a quotidianis culpis ac negligentiis istis, quas qui non vitat, paulatim deficit, et ad graviora prolabitur), non habemus? Itemque: Hæc est, inquit, spiritualium bonorum ratio, ut quum ea summo labore constet acquiri, tam facile pereant, ut vix possit intelligi. Et inde est, quod interdum nos sanctos putamus, quoniam lucra de laboribus æstimamus, et detrimenta subsequentia non pensamus. Itaque, juxta doctrinam Climaci, ponamus in janua cordis portarium et custodem, ipsum Dei timorem, qui nihil illicitum permittat intrare, aut intus manere; et sit cor nostrum semper in Domino. Nam quod amat, in eo se figere solet. Propter quod sanctus testatur Hieronymus: Gulosus cor habet in ventre, lascivus in lumbis, superbus in eminentia, avarus in pecunia. Hinc loquitur Isaias:26 Super custodiam meam ego sum stans totis noctibus; Habacuc quoque, Super custodiam meam stabo, et contemplabor quid respondeam ad arguentem me.27
Remove a te os pravum, ita ut tu nec prava loquaris, nec ora loquentium mala consentiendo advertas, sed fugias. Sic Salvator docet manum, pedem, oculum scandalizantem abscindere.2829 Atque Apostolus: Mortificate, ait, membra vestra quæ sunt super terram. Simili modo detrahentia labia sint procul a te, ut nec detrahas, nec detrahenti communices. Detractio namque enorme est vitium, et gravius rapina ac furto: quoniam aufert nomen bonum, quod divitiis antefertur. De hoc vitio infra30
24 magis dicetur. Unde et Jacobus ait apostolus : Nolite alterutrum detrahere, fratres mei ; qui enim detrahit fratri, detrahit legi. Oculi tui interiores recta videant,, id est, justa ac salubria pensent ac approbent, inter vera et falsa, inter bona et mala discernant, et qualiter sit agendum, voluntate ostendant. Et palpebrœ tuœ intellectuales, id est scientiæ et notitiæ tibi concessæ, prœcedant gressus tuos,, id est, opera tua præveniant, quatenus sicut per exteriorem visum consideras quo et qualiter sit eundum, ita per scientiam et Scripturam quam scis, perpendas qualiter sit tibi vivendum : sicque consideratio præveniat actum, et vitiorum obliquitatem ac viarum pericula fugiat ac devitet, prout in libro de Consideratione plenius docet Bernardus. Hinc Aggæus propheta ait : Ponite corda vestra super vias vestras. Et Apostolus monet :31 Videte quomodo caute ambuletis.
Dirige semitas pedibus tuis, id est, actiones tuas ordina bonis affectibus, ut procedant ex caritate et desiderio complacendi Deo : sicut hortatur Apostolus, Omnia autem decenter et secundum ordinem fiant in vobis. Et omnes viœ tuœ stabilientur,, id est, opera tua fient stabiliter bona. Ordinatio namque prudentiæ et caritas, valde stabiliunt mentem in Deo, et opera ex se procedentia faciunt firma : sicut econtrario passiones, vitia ac imprudentia agitant hominem, et per diversa instar venti effundunt, juxta illud Psalmi : Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.32 Propterea per Jeremiam loquitur Dominus : Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis.33 Hinc Seneca libro de quatuor Virtutibus, ait : Si prudentiam amplecteris, ubique idem eris ; et prout rerum ac temporis varietas exiget, ita te accommodabis et applicabis rebus atque temporibus ; nec te in eis mutabis, sed potius coaptabis, sicut manus est eadem quum in palmam extenditur, et dum in pugnum restringitur.
Ne declines ad dextram neque ad sinistram : id est, regia via incede, nec ad aliquod vitiosum extremum divertas, sed persevera in medio virtutis, prout recta determinat ratio. Virtus namque, secundum Philosophum, est quædam medietas inter duo extrema culpabilia : quorum unum est manifeste malum, ideo per sinistram significatur ; aliud bonum, imo valde bonum esse putatur, ideo per dextram designatur. Quemadmodum in virtute abstinentiæ, medium est abstinere prout vires queunt sufferre ; manifesteque malum est, omnino abstinere, et jejunare non velle. Sed ultra vires abstinere et jejunare, apparet quandoque valde laudabile, quamvis ex indiscreto fervore procedat. Porro, secundum Glossam, declinat ad dextram, qui de justitia sua præsumit ; ad sinistram, qui palam peccat. Declinat quoque ad dextram, qui prosperis vel promissis ab itinere recto allicitur ; ad sinistram vero, qui per adversitates aut comminationes dejicitur. Hinc scriptum est :34 Hæc est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dextram, neque ad sinistram. Averte pedem tuum a malo, id est, affectum tuum compesce ab actu illicito, et omne quod agis, refrena a vitio.
Totum autem quod subditur in isto capitulo (ut refert Lyra) non est in Hebræo, neque de textu ; sed per modum glossæ ab aliquo creditur fuisse adjunctum, ac postea ex scriptorum imperitia textui mixtum.
Vias enim quœ a dextris sunt, novit Dominus.. Ea quæ virtuosa et bona sunt, Deus noscit per approbationem, sicut Dominus ad Moysen : Te ipsum, inquit, novi ex nomine.35 Vitiosa autem et reproba, scit nuda et simplici intelligentia, juxta illud : Cognovi multa scelera vestra. Si ergo per vias quæ a dextris sunt, intelligantur viæ veraciter bonæ, seu actus justitiæ, illas scit Dominus per approbationem ;36 si vero per eas intelligantur viæ quæ multum bonæ videntur, et tamen ex indiscretione procedunt, illas novit per intelligentiam simplicem et reprobationem. Sed primo modo videntur hic accipi, quum subdatur : perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt, id est, ad extremum aperte malum declinant. Ipse autem Deus rectos faciet gressus tuos, dando tibi gratiam conversandi juxta suorum rectitudinem præceptorum : de quibus dicitur, Rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis.37 Non ergo præsumamus de viribus nostris, sed auxilio gratiæ jugiter innitamur, quoniam sine ipso nihil meritorium possumus facere. Ideo cum Psalmista precemur, Deduc me, Domine, in via tua; et, Gressus meos dirige secundum eloquium tuum. Nihilo minus Apostolus monet : Rectos gressus facite pedibus vestris. Oportet enim nos cooperari gratiæ Dei, atque per liberum arbitrium acceptare divinum instinctum, et consentire directioni divinæ. Itinera autem tua in pace producentur, id est, opera tua erunt pacifica, et actus tui paci pectoris erunt conjuncti, et ad pacem æternitatis perducent. Etenim pax multa diligentibus legem Dei. Et Job dicitur : Acquiesce Deo, et habeto pacem ;38 et per hoc habebis fructus optimos.
Ecce in isto capitulo multipliciter, et per verba sæpius repetita, ad desiderium et amorem, ad studium et amplexum sapientiæ admonemur. Nec mirum, quoniam tanta est dignitas ejus, quod in actu ipsius, Unigenitus Dei beatitudinem nostram constituit : Hæc est, inquiens, vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum. Denique, sicut in suis Proverbiis ait Cyrillus : Nihil est homo, si sit sapientia destitutus ; qui se ignorat, nihil est sibi. Et præsertim miser et pauper est, qui suum non novit Creatorem. Propter quod dixit Apostolus : Qui ignorat, ignorabitur. Atque in Osee asserit Dominus :39 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam Dei. Quid prodest rutilantia cæco, eloquentia surdo, prudentia fatuo ?
Præterea, ad vigilantissimam cordis custodiam hic monemur : quam exercere poterimus, si omnipotentis præsentiam Judicis sagaciter ponderemus. Si enim reverendo aliquo homine præsente ac intuente, erubesceremus nos turpiter, negligenter et inhoneste habere : cur super hoc in Dei vultu non verecundamur ? Hinc S. Bernardus in epistola ad Fratres de Monte Dei, edocuit, quod ad habendum se honeste ac virtuose in solitudine et seorsum, plurimum valet ut homo imaginetur sibi quasi præsentem aliquem venerabilem virum, sub cujus adspectu agat omne quod agit : et quod illo intuente agere vereretur, coram Deo agere vereatur. Idcirco in epistolis suis ait et Seneca : Sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat ; sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant te. Accipe admonitionem salubrem, quam affigere animo tuo volo. Aliquis vir bonus nobis eligendus est, et ante oculos semper habendus, ut sic semper tanquam spectante eo vivamus, et omnia tanquam illo vidente faciamus. Magna pars tollitur vitiorum, si peccanti testis venerandus adsistat.
Præterea, in isto capitulo, ad evitandum sollicite omnem detractionem instruimur. Quocirca pensandum quia, ut ait Thomas in secunda secundæ, quæstione 73, Sicut quis nocet alteri facto dupliciter, scilicet manifeste, ut in violentia et rapina, et secrete, sicut in furto ; sic unus nocet alteri verbis duobus modis : primo occulte, ut in detractione ; secundo aperte, sicut in contumelia. Dicitur autem homo detrahere, non quia semper aliquid minuat de veritate, sed quoniam quantum in se est, intendit bonitatem famæ alterius minorare directe aut indirecte. Directe, quatuor modis : primo, dum alteri falsum imponit ; secundo, dum culpam ejus exaggerat seu adauget; tertio, dum revelat occulta; quarto, dum ea quæ bona sunt, affirmat prava intentione peracta. Indirecte quoque dupliciter : primo, dum negat bonum alterius ; secundo, dum malitiose reticet illud. At vero quam grave sit crimen detractio, constat ex hoc, quod Apostolus ad Romanos, detractores vocat odibiles Deo. Et item ex hoc, quod, ut refert S. Clemens, beatissimus princeps Apostolorum asseruit esse quem detrahentem, protinus fugit ab illo tanquam a basilisco.404142434445464748 tria homicidii genera. Primum est homicidium corporale. Secundum est odium : nam in prima Canonica sua ait Joannes, Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.49 Tertium, detractio : de qua testatur Bernardus, quod sit gladius ex utraque parte acutus, interficiens tam animam detrahentis, quam mentem audientis. Hinc de S. Pacomio legitur, quod quum audiret ali-
Postremo hortatur nos scriptura hujus capituli, ut in omnibus simus considerati et circumspecti, et ex prudenti deliberatione procedamus in actum. Nempe, ut ait Bernardus, consideratio mentem purificat, regit affectus, dirigit actus, corrigitque excessus ; mores componit, vitam ordinat et honestat.
Footnotes
-
1 Par. xxix, 1. ↩
-
11 Reg. xi, 27. ↩
-
1 Par. mi, 5. ↩
-
1 Par. iii, 5. ↩
-
II Reg. xi, 27. ↩
-
Luc. 1, 20. ↩
-
Id. 59-64. ↩
-
I Par. XVIII, 9, 10. ↩
-
I Reg. VII, 4. ↩
-
Sap. VIII, 3-18. ↩
-
Ps. XX, 4. ↩
-
Sap. V, 17. ↩
-
Is. LXI, 3. ↩
-
Ps. xxxix, 5. ↩
-
Ephes. v, 11. ↩
-
Matth. xii, 34. ↩
-
Jer. xiii, 23. ↩
-
Ps. lxxxiii, 11. ↩
-
Is. xxx, 21. ↩
-
Is. xxvi, 7. ↩
-
Ps. c, 1, 2. ↩
-
Ps. VIII, 7. ↩
-
Joann. VI, 4. ↩
-
Deut. IV, 9. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Is. XXI, 8. ↩
-
Habac. II, 4. ↩
-
Coloss. III, 5. ↩
-
Matth. XVIII, 8, 9. ↩
-
Prov. XXII, 1. ↩
-
1 Cor. xiv, 40. ↩
-
Ps. LXXXII, 14. ↩
-
Jer. iv, 1. ↩
-
Is. xxx, 21 ↩
-
Exod. xxxiii, 17. ↩
-
Amos v, 12 ↩
-
Osee 2 xiv, ↩
-
Job XXII, 21. ↩
-
Osee IV, 6. ↩
-
Rom. I, 30. ↩
-
I Cor. XIV, 38. ↩
-
Joann. XVII, 3. ↩
-
Ps. CXVIII, 165. ↩
-
Hebr. XII, 13. ↩
-
Ps. CXVIII, 133. ↩
-
Ps. LXXXV, 11. ↩
-
Osee xiv, 10. ↩
-
Rom. 1, 30. ↩
-
1 Joann. III, 15. ↩
Chapter 6 of 35