Articulus 5
EXPLANATIO CAPITULI QUINTI : FILI MI, ATTENDE SAPIENTIAM.
HIC rursus in exordio ad sapientiam amplectendam breviter exhortatur; et quia hanc potissime impedit venereorum voluptas, docet diffuse hanc esse vitandam.
Fili mi, attende sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam, ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Istud jam frequenter expositum est. Ne intenderis fallaciæ mulieris. Istud dicitur in Hebræo non haberi. Atamen sensus est, quod versutiis mulierum non sit insistendum ad imitandum, sed potius ad præcavendum. Favus enim distillans labia meretricis, id est, instar favi guttantis delectant; et nitidius oleo guttur ejus : quod sic polit et ornat, ut magis ametur. Novissima autem illius amara quasi absinthium : quoniam multa mala pœnæ et culpæ, in corpore et in anima, etiam in hac vita comitantur luxuriam, deinde æterna damnatio, juxta illud Apocalypsis : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.1 Et acuta quasi gladius biceps : quoniam corpus animamque affligunt, et pœnam damni ac pœnam sensus infligunt.
Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus ejus penetrant : quia affectiones ejus sunt libidinosæ, et opera ejus mortaliter vitiosa. Per semitam vitæ gratiæ, id est per observantiam legis divinæ, non ambulat, nec curat prolificare, sed deliciari ; vitam quoque naturæ abbreviat. Vagi sunt gressus ejus et investigabiles : quoniam motibus passionum undique circumfertur, et concupiscentiarum inquietudine agitatur plus quam in particulari queat effari. Nunc autem, fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. Longe fac ab ea viam tuam : quia ad vitandum vitia carnis, maxime confert occasiones eorum vitare, colloquia et adspectum, imo et imaginem venereorum statim repellere, seque ad meditandum salubria, et quæ compunctionem inducunt convertere, videlicet ad intentam dominicæ passionis memoriam, ad considerationem rigoris divini judicii, atque æterni supplicii, et in qualem putredinem et fœtorem caro hæc sordida cito sit resolvenda.2 Et ne appropinques foribus domus ejus, ne contra propositum tuum alliciaris.
Ne des alienis honorem tuum : id est, ingenitam tuam libertatem ac honorabilem mentem atque imaginem, qua Creatori tuo assimilaris, non subdas jugo vitiorum, servituti diaboli, turpitudini carnalitatis, D3
Ps. XLVIII, 13, 21. ne impleatur in te illud in Psalmo: Homo medio ecclesiæ, id est ecclesiasticorum, et synagogæ ceterorum sæculariumque credentium: et hoc damnabilius est, quod peccavi non ex ignorantia, sed ex certa scientia, et inter fideles et spirituales personas, quarum nec documentis nec exemplis correctus sum.
Rom. VIII, 16, 17. quum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus. Denique admirabilis est honor hominis, quod per Christi incarnationem, passionem, adoptionem et gratiam factus est filius Dei, membrum, miles ac frater Christi, heres vitæ æternæ, proles Ecclesiæ. Non igitur vilificet homo se ipsum in tantum, ut vitiis serviendo fiat servus diaboli, adversarius Christi, mancipium iniquitatis, filius perditionis. Anima quoque per fidem et caritatem sponsa est Salvatoris, sed per immunditiam culpæ fit adultera dæmonis. Et annos tuos crudeli: id est, actus vitæ temporis, quo hic vivis, non exhibeas juxta instigationem diaboli, qui adeo ferox est, ut nihil minus ei de nobis sufficiat, quam ut æterna felicitate nos privet, ac secum infernali damnationi involvat.
Bibe aquam sapientiæ et doctrinæ, de cisterna tua, id est de sacra Scriptura, et voluminibus vere catholicis; vel de gratia habituali et sapientia infusa vel acquisita exsistente in te, ut ex habitu procedas in actum, et de sapientiæ dono in contemplationis exercitium; et fluenta putei tui, id est, meritis gratiæ tibi collatæ reficiaris. Hinc in Isaia dictum est: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Et alio loco in eodem Propheta: Omnes sitientes, venite ad aquas. In Apocalypsi quoque: Qui sitit, veniat; et qui vult, accipiat aquam vitæ gratis. Christus quoque in Evangelio: Aqua, inquit, quam ego dabo, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Puteus etiam dici potest cor profundum, desuper illustratum, divinis charismatibus adimpletum.
Tam crudelissimo igitur hosti nequaquam te subdas, nec unquam consentias, ne forte impleantur extranei viribus tuis, id est, ne vires naturæ roburque gratiæ auferant tibi invisibiles hostes, personæque lubricæ, et meretricum lenones; et labores tui sint in domo aliena, id est, facultates et opes tuæ a meretricibus consumantur, et opera meritoria, quibus aliquando Deo servisti, ab hostibus tuæ salutis annihilentur, id est, mercede priventur; et gemas in novissimis, sero pœnitendo, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, per luxuriam enervando et exhauriendo. Hinc in Proverbiis suis ait Cyrillus libidinoso: Quid est quod coeundo effundis? Nonne digestissima medulla? nonne vitæ admirabiliter sementiva humanæ naturæ, radicalis carnis substantia? et divitiarum generativæ virtutis thesauraria vena? Quid ingratus in nihilum projicis? Et dicas: Cur detestatus sum disciplinam, per quam carnales concupiscentiæ refrenantur, et increpationibus non acquievit cor meum, nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ad caste vivendum? Pene fui in omni malo, id est, fere pollutus sum omni peccato, in
Is. XII, 3.
Ibid. LV, 1.
Apoc. XXII, 17.
Joann. IV, 14.
Derivantur fontes tui foras: id est, sapientiam, scientiam et doctrinam tibi concessas, quibus intus redundas, communica aliis prædicando, consulendo, docendo, corripiendo: sicut princeps Apostolorum hortatur, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes; et sicut in Daniele legitur, Qui multos erudiunt ad justitiam, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates. Et in plateis, id est in latitudine populi, et in locis patentibus, aquas tuas divide, et charismata tibi concessa aliis impertire, spiritualia misericordiæ opera exercendo, ac proximos ædificando. Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. Hoc prima facie videtur jam dictis contrariari. Sic ergo est exponendum: Habeto eas solus, id est, in tua sint potestate, et in corde tuo, tanquam in subjecto, originaliter ac habitualiter solæ remaneant, nec in hoc sint alii participes tui, ut a tam salubri usu grati-
I Petr. IV, 10.
Dan. XII, 3. arum istarum possint te impedire. Vel, Alieni, id est infideles atque hæretici, tecum societatem non habeant, nec suas doctrinas commisceant tuis. Quæ enim societas luci ad tenebras?4
18
Sit vena tua, id est sapientia et doctrina, ex qua aliis potum animæ refectivum, et concupiscentiarum vitiorumque refrigerativum tribuis, benedicta a Domino, qui tanto plus eam in se ipsa augeat atque perficiat, quanto liberalius communicatur et aliis. Qui enim spiritualia sua charismata proximis impertitur, nequaquam ex hoc minorationem, sed spiritualem locupletationem sortitur; fitque particeps omnium bonorum quæ ex sua communicatione fiunt ab aliis. Et lætare legitime cum muliere adolescentiæ tuæ, id est uxore, quam in adolescentia accepisti. Cerva carissima, et gratissimus hinnulus, id est, hæc sit tibi dilecta ac socia, tanquam cerva gratissima et fecunda.5 Et quoniam vir caput est mulieris, et uxor sub potestate mariti est, sit tibi uxor tua subjecta et acquiescens ut hinnulus:6 qui cervæ est pullus. Ubera ejus inebrient te omni tempore opportuno. Magna enim est delectatio copulæ conjugali admixta. Et in amore ejus delectare jugiter, scilicet suo loco et tempore, in quantum delectatio illa est licita, nec limites matrimonii transcendens. Quemadmodum enim ille actus matrimonialis fieri potest sine peccato, dum fit desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ, vel ad persolvendum debitum carnis, sive ad vitandum incontinentiæ malum in compare; sic et delectatio actui illi annexa, potest esse sine culpa et licita, prout super quartum Sententiarum doctores declarant.
19
20
Loquitur autem Salomon tam extense, non ut ad libidinem carnalitatemque provocet, sed ut pusillos ad vitia pronos, ab omni concubitu adulterino et illicito revocet. Ideo subditur: Quare seduceris, fili mi, id est, seduci te sinis, vel te ipsum seducis, ab aliena uxore aut fornicatrice, et foveris in sinu alterius? quasi dicat:
Quum possis sine peccato cum propria uxore deliciari, cur cum tanto facinore delectaris cum aliis feminis? Respicit Dominus viam hominis, id est omne quod agit, sive in die, sive in nocte, et omnes gressus illius considerat. Ideo in Jeremia habetur:7 Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? Et sanctus Job loquitur Deo:8 Observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti. Ideo saltem timore altissimi ac metuendissimi Judicis omnia intuentis, debes a tanto scelere revocari, et verecundari de omni turpitudine vitiorum in præsentia supersanctissimi Dei, nec coram facie ejus tam fœde et viliter te habere. Ad quod te quoque debent inducere mala quæ ex peccato sequuntur. De quibus subjungitur:
21
Iniquitates suæ capiunt impium, id est, faciunt eum diabolo subditum, et in captivitatem infelicem redactum, ita quod perdit gratiæ libertatem; et funibus peccatorum suorum quisque constringitur, id est, arctatur atque ligatur, ita ut nequeat se extendere ad Dei obsequium, nec egredi ad meritorie operandum, quum sit spiritualiter mortuus, et quasi diaboli equus. Peccata etenim rationem excæcant, vires debilitant, et bonum naturæ lædunt. Hinc gloriosissimus princeps Apostolorum in sua secunda ait Canonica:9 Iniqui sunt servi corruptionis; a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Vas quoque electionis, loquens de impiis: Resipiscant, inquit, a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.10 Hoc sensit Propheta, qui pœnitens dixit: Iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.11 Hinc in Isaia asseritur: Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.
22
Ipse iniquus morietur morte æternæ damnationis, quia non habuit disciplinam, id est morum modestiam, et suæ transgressionis castigationem, neque salubrem doctrinam per operis exsecutionem: imo abjecit hæc omnia, juxta illud, Tu vero12
23 odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Quocontra hortatur Psalmista: Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.13 Et in multitudine stultitiæ suæ decipietur, id est, propriis erroribus, ignorantiis, concupiscentiis, vitiisque falletur, non attendendo quæ suam concernunt salutem, sed vana securitate torpendo, et sine timore peccando. Ideo cadet in rete diaboli et lacum inferni. De talibus Baruch ait: Viam disciplinæ non invenerunt, ideo perierunt;14 et quia non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. Unde dicitur:15 Si non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
Præterea, per meretricem quidam intelligunt idololatriam: cujus labia sunt favus distillans, quia carnalia oblectamenta admittit; et nitidius oleo guttur ejus, quoniam ejus instructio placet idololatris, et pulchra videtur vanis et imperitis hominibus. Ista expositio non videtur litteralis. Catholici autem, per meretricem spiritualiter intelligunt hæreticam pravitatem, seu hæreticorum collectionem: quæ et ipsa promittit carnalia, et nitore eloquentiæ suæ decipit multos, quos finaliter æternæ acerbitati involvit. Idcirco ab ea cavendum. Atque ad hunc sensum potest littera facillime applicari: quod brevitati studens non prosequor, quia difficultatem non habet.
Porro, per mulierem adolescentiæ, mystice designatur Ecclesia: quæ est cerva carissima, doctrinam conterens serpentinam, et ad bonum agendum celerrima, atque festinans fluenta sapientiæ et doctrinæ sanctæ potare, cornibus divinæ auctoritatis ac prælaticæ potestatis, eminentiaque virtutum armata, ad resistendum rebellibus. Cujus populus est gratissimus hinnulus spiritualiter renovatus, sua varietate delectabilis et amœnus, agilisque ad bona, et matris suæ sequens vestigia, ad fontem sapientiæ properando. Hujus cervæ ac conjugis uberibus debemus inebriari, id est, utriusque Testamenti scripturis ac consolationibus refici et impleri, ita ut repleamur, juxta Scripturæ doctrinam, omni gaudio, et spe in credendo;16 sicque abundemus in virtute et gratia Spiritus Sancti. Quæ quum ita sint, cur, o fili, seduceris ab aliena, id est hæreticorum collectione, et vanissimis adinventionibus ac novitatibus credis magis, quam solidissimis Ecclesiæ documentis ?
Footnotes
Chapter 7 of 35