Articulus 6
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI: FILI MI, SI SPOPONDERIS PRO AMICO TUO.
TRACTAT hic Salomon de diligentia circa fidejussionem, et de negligentia ei contraria, atque de aliis quibusdam vitiis increatæ Sapientiæ odibilibus. Deinde rursus ad sapientiam obedientiamque hortatur, ut sic vitia carnis vitentur.
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, id est, manum protendendo promisisti alieno satisfacere ei pro amico tuo, si ipsemet amicus tuus non satisfecerit illi. Illaqueatus es verbis oris tui, id est, propria sponsione velut laqueo es constrictus, ad observandum quod promisisti, et captus, id est obligatus ac tentus, propriis sermonibus: sicque incidisti periculum. Idcirco subinfertur consilium: Fac ergo quod dico tibi, fili mi, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, id est, ratiocinando inquire qualiter agere debeas, et ad loca congrua curre; festina, quia dilatio in isto casu est periculosa; suscita amicum tuum, vel a somno corporali, aut a cordis ignavia, facque eum sollicitum, ut personaliter satisfaciat. Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ eo tempore, quo expedit pro causa hac vigilare. Eruere quasi damula de manu : id est, sicut caprea silvestris seu agrestis, quæ est animal imbecille ac timidum, conatur manum tenentis eam evadere; sic tu stude periculum tuæ sponsionis effugere; et quasi avis de insidiis aucupis, id est, sicut avis festinat evolare de laqueo seu retiaculo, quo captor avium eam jam cepit, aut capere cupit.
Ecce istud ad litteram est sanum consilium, ne quis incaute pro proximo spondeat; aut si spoponderit, indesinenter curet ac studeat proximum suum inducere ad satisfaciendum, alioqui ipsemet satisfacere non omittat. Verum quidam sunt adeo negligentes, quod improvide spondent pro aliis : quo facto, nec illos sollicitant, nec ipsimet satisfacere curant; sicque fidei violationem, juramenti seu promissi transgressionem, et grande incurrunt damnum. Hi igitur istud Salomonis pensent impleantque consilium. Is vero pro quo quis spopondit, omnibus modis satagere debet ut fidejussorem suum servet a damno immunem, sicut in Ecclesiastico legitur : Gratiam fidejussoris tui ne obliviscaris.1
Spiritualiter vero pro amico spondet, qui prælationem assumendo, alios accipit gubernandos, sicque adstringit se ad reddendum rationem pro ipsis. Ad quod etiam specialiter episcopi in sua consecratione solenni voto se obligant, prout Thomas in secunda secundæ, et in libro de Perfectione status spiritualis, declarat. Prælatus ergo curam assumens animarum, incidit grande periculum, et propriis verbis se obligavit implere debitum sui officii, et præsertim ut se exhibeat exemplarem subditis suis, ac primo impleat quod alios docet, ne ei dicatur : Medice, cura te ipsum ;2 et illud Apostoli : Qui alium doces, te3 ipsum non doces? Nempe cujus conversatio est scandalosa, ejus prædicatio irridenda magis quam reverenda censetur. Et sicut ait Gregorius : Cujus vita despicitur, restat ut ejus prædicatio contemnatur. Hinc et Seneca in suis fatetur Proverbiis : Perturpe est, quod objicitur, in objiciente cognosci. In epistola quoque vicesima : Verba, inquit, rebus proba. Facere docet philosophia, non dicere tantum; et hoc exigit ad suam legem ut quisque legitime vivat, ne sermo a vita dissentiat. Officium namque et indicium sapientiæ est, ut opera verbis concordent.
Fac ergo quod dico tibi, quia incidisti in manum proximi tui, id est subditi tibi commissi, cujus negligentia esset tua damnatio, nisi circa illum diligens esses. Idcirco discurre, ex caritatis fervore; festina, quia periculum est in mora; suscita amicum tuum, exhortando, instruendo, corripiendoque subditum, ut cum metu, timore et tremore suam operetur salutem.4 Ne dederis somnum oculis tuis, id est, nequaquam sis negligens, somnolentus, aut fessus in tui exsecutione officii : sicut de quibusdam in Isaia habetur :5 Speculatores cæci omnes, nescierunt universi; canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. Eruere quasi damula de manu, id est, præfato modo te a damnationis periculo erue. Damula quoque, quamvis sit imbecillis ac timida, nihilo minus velox est cursu atque acerrima visu : sic et tu agilitate actuum virtuosorum, et perspicacissima consideratione, a prætacto periculo te præserva. Et quasi avis de insidiis aucupis fugit volando in altum, sic tu consideratione divini judicii, et contemplatione perpetui ac beatissimi præmii, stude evadere tentamenta diaboli pastoribus præparata, et omnem pigritiam supera. Unde subjungitur :
Vade ad formicam, o piger, ut qui Scripturis non obedis, nec majorum exhortationi obtemperas, saltem irrationabilium exemplo animalium instruaris, et de tua insipientia atque ignavia erubescas. Et considera vias ejus, id est sollicitudinem, agilitatem, providentiamque formicæ, et disce sapientiam. Quæ quum non habeat ducem a quo dirigatur, nec præceptorem a quo impellatur, nec principem cujus jussione inducatur, parat in œstate cibum sibi: quia tunc latibulum suum egreditur, ad quærendum victualia pro se; et congregat in messe quod comedat: quia in messe colligit grana, et alia quædam quæ in foveam suam deportat, quatenus inde sustentetur in hieme, quando non exit præ frigore, nec tunc taliter inveniret necessaria sibi: et totum hoc agit naturali instinctu ex impressione auctoris naturæ, qui est omnium universalis et summus dux, præceptor et princeps, extra et supra omne genus ac ordinem. Nam, ut Commentator post Aristotelem ait: Opus naturæ est opus intelligentiæ, maxime autem primæ causæ, cujus opus est etiam intelligentiæ opus. Hinc, ut asserit Damascenus, bruta et inanimata animalia in talibus magis aguntur, quam agant.
Sic ergo et nos, et præsertim qui præsunt, debemus in æstate, in juventute, in sanitate et vigore durante exercere opera bona, et spiritualium alimentorum copiam nobis ipsis ac proximis congregare; et in messe, id est tempore isto quo mereri et crescere, spiritualiterque ditari valemus, et in quo fervor tentationis, imo et ardor caritatis ac studii currunt, colligere necessaria nostræ saluti, quibus in hieme, hoc est in hora mortis et in die judicii, valeamus refici, adjuvari atque salvari, sicut hortatur Apostolus: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes;6 et rursus, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.7 Contra istud etiam in corporalibus agunt improvidi, qui in juventute sua consumunt et vendunt patrimonia sua, et postea, dum magis indigent, et minus acquirere possunt, patiuntur inopiam.
Usquequo, piger, dormies somno corporali, ad quem pigri sunt inclinati, et item somno negligentiæ et peccati? De quo ait Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis.8 Est etiam somnus mortis, de quo dixit Salvator, Lazarus amicus noster dormit;9 et somnus contemplationis, de quo accipi solet illud Geneseos, Immisit Dominus soporem in Adam.10 Porro somnus corporalis immoderatus, non solum animæ, sed corpori quoque est valde nocivus, et gravat naturam, hebetat sensum, malos parit humores, et damna rerum inducit. Insuper obruit intellectum, tempus infructuose expendit, et multorum fomentum est vitiorum. Ideo Cato dixit:
Plus vigila semper, nec somno deditus esto: Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.
Hinc sancti viri maxime deplanxerunt jacturam temporis, quod dormiendo expendebant. Verumtamen necessitati naturæ cum discretione est providendum. Quando consurges de somno tuo? Ironia est, et increpatio justa: quasi dicat, Diutius quam tibi expediat, dormies. Paululum dormies, paululum dormitabis, manendo in vitiis: quia modicum tibi videtur tempus illud, quod ita consumis, et dicere soles, Post aliquantulum tempus pœnitentiam agam. Paululum conseres, id est complicabis, manus tuas, ut dormias: quia consertio manuum solet esse indicium affectionis magnæ ad aliquid. Et veniet tibi quasi viator egestas, id est defectus temporalium et spiritualium bonorum, vel ad minus spiritualium, et pauperies quasi vir armatus, id est, tam fortiter, quod nequibis evadere: quod fit, dum quis in suo perdurans torpore, ante veram pœnitentiam tollitur de hac vita. Propter quod monuit Dominus: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit; et rursus: Vigilate omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia quæ ventura sunt, et stare ante Filium hominis.11
Quod autem subjungitur:12 Si vero impiger, id est fervens et agilis, fueris in actibus bonis, veniet ut fons messis tua, id est, copiosus fructus inde proveniet tibi, et retributio gloriosa: sicut alibi scriptum est, Bonorum laborum gloriosus est fructus. Unde legitur secundo Paralipomenon : Non dissolvantur manus vestræ; erit enim merces operi vestro. Hinc dixit Apostolus : Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam æternam.1314 Et egestas longe fugiet a te. Istud in Hebræo (ut dicitur) non habetur.
Ex his docemur, in Dei obsequio omnem pigritiam, somnolentiam, acediamque vitare, atque viriliter aggredi opera bona. Et certe pigris valde est ponderandum ac formidandum, quod in Apocalypsi ait Altissimus : Utinam calidus esses aut frigidus ; sed nunc quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Denique pigri in divinis, in præsenti et in futuro sustinent detrimentum, quia id ipsum boni quod agunt, faciunt cum labore et tædio, sine consolatione et gustu : propter quod aut parum, aut nihil merentur. Ferventes vero et agiles, serviunt Deo cum gaudio, et delectabile est eis exercere divina. Ideoque in præmio crescunt præcipue, et sunt Deo cari et complacentes. Pigritia ex caritatis defectu, et inconsideratione divinæ majestatis ac novissimorum procedit. Ideo ait Bernardus : Pigri si diu in suo torpore permanserint, aut opprimuntur sub onere et succumbunt; aut quodammodo in inferno sunt, ut nunquam ad plenum respirent in lucem miserationum Domini, nec in libertatem spiritus, quæ solum facit jugum suave et onus leve. Inde autem tam perniciosa emanat tepiditas, quia voluntas eorum nondum purgata est, nec sic volunt ac diligunt bonum, sicut noverunt, a propria concupiscentia abstracti et illecti.15 Amant enim in carne sua terrenas consolatiunculas, sive in verbo, sive in signo, sive in facto. Et si hæc aliquando interrumpunt, non tamen penitus rumpunt. Inde est quod raro dirigunt affectiones suas in Deum, et compunctio eorum non continua, sed horaria est.
Homo apostata, id est recedens a fide, vel a religione, sive a Deo per mentis aversionem, vir inutilis sibi et aliis, imo nocivus et scandalizans, ut refuga legis; graditur ore perverso, id est vitiosa proferens verba, ut alios suis involvat erroribus; annuit oculis, id est, vanos nutus per visum ostendit; terit pede, id est, lascive, seu composito gressu ex elatione procedit; digito loquitur, id est, loquendo digitum petulanter extendit et agitat: quod malum esse, patet ex eo, quod scriptum est Isaiæ quinquagesimo octavo, Si desieris digitum extendere, et loqui quod tibi non expedit.161718 Aliquando tamen sapientes loquendo digitum extendunt et manum, ad excitandam audientium attentionem. Nam et sacratissimus Joannes digitum extendendo Christum monstravit: Ecce, inquiens, Agnus Dei. Et in Actis fertur: Paulus extenta manu cœpit rationem reddere.19 Pravo corde machinatur malum, id est, ex proposito cogitat qualiter aliis possit nocere, et omni tempore jurgia seminat, id est lites atque discordias inter proximos: quod est peccatum gravissimum, caritati et paci omnino contrarium.
Huic extemplo, id est statim ac subito, veniet perditio sua, id est damnatio:20 imo hæc faciendo, perdit continuo semetipsum. Et subito conteretur morte improvisa, nec habebit ultra medicinam, id est pœnitentiam salutarem, præsertim post mortem.21 Tales quoque raro ac difficulter pœnitent in hac vita, quum sint vehementer malitiosi. Verumtamen auxiliante pietate infinita ac omnipotente Medici supercœlestis, possunt converti. idcirco quamdiu hic vivunt, non est desperandum de eis. His demum verbis consonat quod legitur in Isaia: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt collo extento, et nutibus oculorum ibant, et composito gradu incedebant; decalvabit Dominus verticem filiarum Sion.22
Sex sunt quæ odit Dominus tanquam enormia crimina, et septimum tanquam gravissimum, detestatur anima ejus, id est mens ejus:23 non quod Deus in sua natura habeat animam, sed Scriptura more humano loquitur de Deo: sicut Amos ait, Juravit Dominus Deus in anima sua, etc., Detestor ego superbiam;2425 et Isaias, Solennitates vestras odivit anima mea. Oculos sublimes, id est corda superba, quæ animose efferunt semetipsa. Unde scriptum est: Oculi sublimis hominis humiliati sunt.26 Linguam mendacem, id est mendacia perniciosa loquentem. Quemadmodum scriptum est: Perdes omnes qui loquuntur mendacium.27 Quum enim Deus adorandus et benedictus, sit essentialiter veritas ipsa, valde displicet illi tale mendacium, quod est directe recessus a summa veritate.
Manus effundentes innoxium sanguinem, lædendo, mutilando aut occidendo; cor machinans cogitationes pessimas, id est, intra se excogitans, qualiter mala intenta impleat.28 Ideo apud Jeremiam loquitur
Dominus: Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?29 Et Michæas ait: Væ qui cogitatis inutile. Pedes veloces ad currendum in malum: qui scilicet ex ferventi desiderio et habitu vitioso festinant in opera mala procedere. Proferentem mendacia testem fallacem: qui fraudulenter et mendose testimonium contra proximum profert, præsertim in foro judicii: propter quod tenetur ei restituere famam, et damnum recompensare. Et eum qui seminat inter fratres, id est proximos, cujuscumque sint sexus, discordias veræ et virtuosæ paci contrarias.
Circa hæc ait Glossa: Enumeravit sex capitalia crimina, quæ tamen comparatione seminationis discordiæ, quasi minora deprompsit: quoniam majus est facinus illud, quo dissipatur unitas atque fraternitas, quæ per Spiritus Sancti gratiam est connexa. Attamen, sicut Thomas in secunda secundæ, et in Summa contra gentiles declarat, inter omnia peccata quæ fiunt in proximum, homicidium exstat gravissimum. Tamen, quantum ad aliquid, potest seminatio discordiæ gravior reputari, quia directe aufert vitam, caritatem et pacem; homicidium vero, vitam naturæ. Hinc constat, quam vehementissime debeamus seminationem discordiæ abhorrere ac evitare. Verumtamen quidam inter se habent pravam concordiam, pacem carnalem, vitiosum amorem: quorum concordiam dissipare est bonum, quemadmodum inter Pharisæos et Sadducæos in persecutione30
B. Pauli concordes, ipse gloriosus Apostolus seminavit discordiam, ut patet in Actibus. Denique congregatio fidelium est exercitus Dei, ad quem pertinet contra invisibiles hostes, contra aciem vitiorum, contra adversarios Dei salutisque propriæ, unanimiter præliari. In exercitu autem optimum est concordia, qua se invicem juvant; pessimum autem discordia, qua sibi invicem adversantur. Qui igitur inter fideles discordiam seminat, est omnino inimicus Dei, cooperator et adjutor diaboli, proditor proximorum, traditor exercitus Spiritus Sancti, demolitor castri divini. Idcirco est summe nocivus, et penitus detestandus.
Conserva, fili mi, præcepta patris tui cœlestis: cui jugiter dicimus, Pater noster qui es in cœlis;31 qui jure creationis, conservationis, gubernationis, provisionis, liberationis et glorificationis, merito dicitur Pater noster. Cui etiam Isaias dicit:32 Tu, Domine, Pater noster, Redemptor noster. Et ne dimittas legem matris tuæ sanctæ Ecclesiæ. Liga eam in corde tuo jugiter vinculo caritatis, et assiduitate recordationis. Vinculum autem caritatis est actualis dilectio, quæ dicitur quasi duorum ligatio, id est connexio; et necessarium est ad salutem ex caritate legem Dei corde tenus conservare. Et circumda gutturi tuo, id est, paratus sis loqui de ea.33 Istud superius habitum, pleniusque expositum est, capitulo tertio. Quum ambulaveris, gradiantur tecum, id est, cordi tuo per actualem considerationem inhæreant. Quum dormieris in lecto vel in morte, custodiant te, ut in eorum meditatione obdormias, et merito adimpletionis eorum desuper custodiaris a culpa et illusionibus somniorum, et a condemnatione æterna; et evi- gilans, post somnum corporalem, vel in resurrectione futura, loquere cum eis, id est, ea mox ad memoriam revoces, ac mercedem pro eorum custodia præstoleris. Juxta hunc modum in Deuteronomio scriptum est : Erunt verba Domini in corde tuo ; et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens ; et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et in ostiis domus tuæ.34
Ex quibus elicitur, cum quam summa diligentia et frequentia recolenda sint et implenda divina præcepta, tum præcipientis intuitu et amore, tum propter enormitatem transgressionis eorum vitandam, tum propter ineffabile præmium observationis ipsorum, tum propter intolerabilia supplicia prævaricantium ea. Etenim maledicti qui declinant a mandatis Dei. Qui et in ignem dejicientur tartareum, et in miseriis non subsistent.3536 De quibus satis terribiliter atque verissime ait Psalmista ad Dominum : Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui.37 Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
Quia mandatum lucerna est, et lex lux. Lucerna per testam, et minus clare illuminat ; lux per semetipsam, et clarius. Mandatum ergo dicitur lucerna imperfectioribus, qui nondum clare divina intelligunt ; lex vero dicitur lux perfectioribus, quibus lex Dei clarius fulget, et qui limpide contemplantur quæ Dei sunt. Sic communiter exponitur istud. Nihilo minus utrumque ad eosdem potest referri, præsertim quum dicat Propheta : Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis.38 Mandatum ergo lucernæ comparatur, quia illustrat ac dirigit ad bene vivendum ; et lex, quoniam intus illuminat mentem, similiter luci. Et via vitæ, increpatio disciplinæ, id est, correptio disciplinaris et ex interiori disciplina procedens, est via pertingendi ad vitam gratiæ in isto exsilio, deinde ad gloriæ vitam in regno : quia per increpationem hanc peccans reducitur, quemadmodum apud Job legitur : Deus instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quæ fecit, et liberet eum de superbia.39 Et alibi dicitur : Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.40
Ut custodiant te a muliere mala, et blanda lingua extraneæ, id est ab omni fornicaria atque adultera : a quibus se custodit, qui mandata Dei prætacto modo attendit.
Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum ad usum illicitum, ne capiaris nutibus illius, id est, ne per signa lasciviæ oculorum ipsius alliciaris ad culpam ; sed ora cum Propheta :41 Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me. Unde et in Ecclesiastico legitur, Averte oculos tuos a muliere compta ;4243 et, Virginem ne inspicias, ne scandalizeris in pulchritudine ejus. Præterea, qualiter per mulierem blandam atque extraneam, spiritualiter intelligatur idololatria pravitasque hæretica, tactum est præcedenti capitulo. Pretium enim scorti, id est, quod meretrici datur pro ejus amplexu, vix est unius panis : quia modici est valoris, præsertim quod datur scorto cunctis se exponenti. Atque, ut asserit Glossa, brevis est voluptas fornicationis, et perpetua pœna ipsius : et sicut unus panis solum fugat unius diei esuriem, et paulo post famescit qui fuerat saturatus ; sic qui intrat ad scortum, ad horam quidem evaporat libidinem, sed post paululum redit ardentior. Mulier autem viri pretiosam animam rapit, id est, nobilem viri animam et personam æternæ felicitatis capacem, Christi sanguine liberatam, ad summæ Trinitatis similitudinem factam, donis gratiæ decoratam decipit, et damnationi exponit.44 Quum ergo tam vile sit pretium scorti, tantumque damnum fornicationis, patet quantum sit contemnenda.
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ar- deant, dum ignis immediate tangit pannum ? aut ambulare super prunas, id est carbones ardentes, nudis plantis, ut non comburantur plantæ ejus? quasi dicat, Hoc per naturam est impossibile : quod tamen miraculose gestum est sæpe in evangelica lege. Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, ad cognoscendum eam, non erit mundus mente, quum tetigerit eam : imo immundissimus fit ita peccando, quamvis corporalis natura a sua superfluitate purgetur, quemadmodum fertur de Bethsabee : Dormivit David cum ea, statimque sanctificata est ab immunditia sua.
Non grandis est culpa respectu adulterii, quum quis furatus fuerit, potissime ex quadam necessitate, et non res ecclesiasticas, quia hoc sacrilegium esset, nec ab egeno. Ideo subditur : Furatur enim ut esurientem impleat animam, id est, vitam suam aliunde non habentem sustentaculum vitæ, reficiat. Nihilo minus jura civilia nunc acriter puniunt furtum suspendio, quoniam bonum rei publicæ, securam et pacificam hominum conversationem ad invicem præcipue impedit. Sed in lege Moysis ita non fuit. Ideo subjungitur : Deprehensus quoque, reddet septuplum, si habuerit ; et omnem substantiam domus suæ tradet ei a quo furtim aliquid subtraxit, quousque satisfaciat illi, et liberabit se a pœna furti. Si enim non habuisset unde satisfaceret, jussit lex ut venderetur in servum, et de pretio illo satisfieret damnum passo.
Porro de diversa ac differenti restitutione facienda pro furto, diffuse habetur in Exodo. Nullibi tamen habetur in lege, ut pro ablato septuplum restituatur ; sed pro uno bove furato, et apud furem non invento, redderentur quinque boves, atque pro una ove quatuor. Propter quod David, audita parabola Nathan, dixit : Ovem reddat in quadruplum. Pro inanimatis vero rebus jussit lex duplum restitui. Cur ergo Salomon ait, Deprehensus reddet septuplum? Ad hoc Thomas in prima secundæ respondet, quod præceptis legis judicialibus poterat a regibus additio fieri secundum exigentiam temporis. Unde apparet, quod furto apud Judæos invalescente, ut magis reprimeretur, pœna præfata fuerit aucta tempore Salomonis. Judæi enim semper fuerunt, sicut adhuc sunt, avari et fraudulenti, sicut et Petrus de Alliaco in libro contra superstitiones astronomorum, enarrat. Vel, quum dicitur septuplum, sumitur numerus determinatus pro indeterminato, ut sit sensus : Septuplum restituet, id est, plenarie satisfaciet : sicut in Psalmo dicitur, Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum. Etenim septenario totalitas ac perfectio designantur : quoniam septem dierum circulo totum tempus evolvitur et computatur. Unde et Raphael : Ego sum unus, inquit, de septem, qui adstamus ante Deum. — At vero, de litteralibus rationibus diversimodæ restitutionis pro furto, dictum est plene super Exodum, ex dictis Thomæ, Alexandri de Hales, et Guillelmi Parisiensis.
Itaque, quamvis furtum sit mortale peccatum, tamen comparative parvum vocatur : quemadmodum in Ezechiele ad Jerusalem dicitur, Justificata est Sodoma ex te.
Qui autem adulter est propter cordis inopiam : nam ex defectu sapientiæ et virtutum contingit, quod a tanto scelere non revocatur, nec anima sensualitatem refrenat ; perdet animam suam : quia peccando æternam meretur damnationem, et ita non solum perdit sua, sed et se ipsum. Adulterium quoque in lege puniebatur corporea morte : sicque adulter perdidit vitam suam animalem ac corporalem. Turpitudinem et ignominiam congregat sibi adulter : quia vitia carnis potissime turpia sunt, diffamativa et probrosa ; et opprobrium illius non delebitur : quia in inferno æterna erit ejus confusio. In præsenti quoque malam post se famam relinquit.
Quia zelus justitiæ, id est amor justæ vindictæ, et furor, id est rigor justitiæ, viri, id est Dei omnipotentis, judicis summi, qui fuit sponsus et vir Synagogæ, sicut ait per Isaiam : Quis est iste liber repudii, quem dedi matri vestræ? De qua re per prophetas Jeremiam, Ezechielem, et Osee multa dicuntur. Deus quoque incarnatus, qui vere est vir, judicabit in forma humana; et Deus frequenter in forma viri apparuit, sicque vir appellatur.
Nam et in Exodo, ubi habemus, Dominus quasi vir pugnator; in Hebræo habetur, Dominus vir pugnator.4546 Itaque vir iste non parcet adultero in die vindictæ, id est particularis ac universalis judicii. De quo in Job etiam dicitur, Impius ad diem furoris ducetur;47 et alibi, Ego autem in die ultionis vindicabo et hoc peccatum eorum. Nec acquiescet cujusquam precibus, ad ignoscendum iniquis: quia tunc est hora retributionis atque justitiæ, non veniæ aut misericordiæ. Nec suscipiet pro redemptione iniqui dona plurima, sicut in lege per dona et sacrificia placabatur.48 Unde in Psalmo: Non dabit Deo placationem suam, et pretium redemptionis animæ suæ.49 Hinc ait sanctus doctor Hieronymus: Judex ille nec gratia prævenitur, nec misericordia flectitur, nec pecunia corrumpitur, nec pœnitentia mitigatur. Imo judicaturo Domino, lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora ferient; potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt, adducetur cum suis Plato discipulis. Tunc Aristotelis argumenta non proderunt, quando veniet ille filius pauperculæ quæstuariæ judicaturus orbem terræ.
Præterea, ut apparet, posset forsan hoc loco per virum intelligi proprius maritus adulteræ : qui indignans adultero, ei non pepercit a pœna secundum legem infligenda, in die vindictæ, id est lapidationis, seu legalis punitionis adulteri; nec precibus neque muneribus flectebatur.
Ecce rursus hic innotescit, quantum adulteria et cetera carnis vitia sint vitanda.50 Propter quod in suis Proverbiis ait Cyrillus: Scio quod furibunda luxuria oculos non habet, ideo nequit intueri quo ruit. Nimirum ad occasum amantissimæ vitæ tendit, ad amarissimæ mortis proficiscitur barathrum, ad morsum cruentæ libidinis, duce furore, cæca minatur. Quid namque est coitus, nisi deliciosa pernicies mortis, latens venenositas, blandiens dulcis effusio vitam perdens, amplexus destructionem emolliens, atque suavitas dire fallens?
Footnotes
-
Eccl. xxix, 20. ↩
-
Luc. IV, 23. ↩
-
Rom. 11, 21. ↩
-
Phil. 12. ↩
-
Is. LVI. ↩
-
Galat. vi, 10. ↩
-
II Cor. vi, 2. ↩
-
Ephes. v, 14. ↩
-
Joann. xi, 11. ↩
-
Gen. ii, 21. ↩
-
Luc. xxi, 36. ↩
-
Matth. xxiv, 42. ↩
-
II Cor. IX, 6; ↩
-
Galat. VI, 8. ↩
-
Jacob. I, 14. ↩
-
II Par. XV, 7. ↩
-
Sap. III, 15. ↩
-
Is. LVIII, 9. ↩
-
Act. XXVI, 1. ↩
-
Apoc. III, 15, 16. ↩
-
Joann. I, 29, 36. ↩
-
Is. III, 16, 17. ↩
-
Matth. XI, 30. ↩
-
Is. I, 14. ↩
-
Amos VI, 8. ↩
-
Is. II, 11. ↩
-
Ps. V, 7. ↩
-
Mich. II, 1. ↩
-
Jer. IV, 14. ↩
-
Act. XXIII, 6, 7. ↩
-
Matth. VI, 9. ↩
-
Is. LXIII, 16. ↩
-
Prov. III, 3. ↩
-
Deut. vi, 6-9. ↩
-
Ps. cxxxix, 11. ↩
-
Ps. cxviii, 21. ↩
-
Ps. xx, 10. ↩
-
Ps. cxviii, 105. ↩
-
Job xxxiii, 16, 17. ↩
-
II Mach. vi, 13. ↩
-
Ps. cxviii, 37. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Eccli. ix, 8. ↩
-
Gen. 1, 26. ↩
-
Exod. XV, 3. ↩
-
Jer. III, 1-13; ↩
-
Job XXI, 30. ↩
-
Ezech. XVI, 15-34; Osee IV, 12, 13. ↩
-
Ps. XLVIII, 8, 9. ↩
-
Exod. XXXII, 34. 35 ↩
Chapter 8 of 35