Skip to the text

Articulus 7

EXPLANATIO CAPITULI SEPTIMI : FILI MI, CUSTODI SERMONES MEOS.

SCIENS Salomon animam hominis incomparabiliter esse corpore præstantiorem, et ad spiritualia bona obtinenda creatam, assidue nos hortatur ad vitandum carnalitatem, atque ut spirituales efficiamur per sapientiam et virtutes.

Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi in corde, ad tuam utilitatem, ut impleas ea.1 Scienti enim bonum, et non facienti, peccatum est illi. Fili, honora Dominum cultu latriæ, adorando, sacrificia offerendo, laudando, contemplando, et eum super omnia diligendo, et valebis; præter eum vero ne timueris alienum, id est, nullum alium quam Deum formides, ita ut Deum summe et principaliter verearis, et ejus vicarios ac ceteros non nisi in Deo, et propter Deum, seu propter rationabilem causam. Nam qui aliter timet hominem, cito corruet.2 Propter quod Seneca: Tutissima, ait, res est, nil timere præter Deum. Hinc in Isaia monetur: Dominum exercituum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester.3 Et iterum loquitur Isaias: Quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescet?4 Denique, quum Deus sit majestatis immensæ, a quo finaliter separari est incomparabile malum, et cui placere est via salutis æternæ; idcirco incomparabiliter est timendus etiam filiali timore. Propter quod dixit Apostolus: Horrendum est incidere in manus Dei viventis.56 Et sanctus Job fassus est: Semper quasi tumentes super me fluctus, timui Deum, et pondus ejus ferre non potui;78 itemque: Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest. Idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.910 Verumtamen versus iste in Hebræo dicitur non contineri. Itaque, Honora Dominum, et valebis, id est, per gratiam confortaberis, ac hostibus animarum fortior eris. Siquidem Dominus alibi contestatur: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.1112 Unde in libris Machabæorum scriptum est: Honora eum qui universa conspicit. Nempe ad hoc conditi sumus, ut Creatorem nostrum toto affectu totisque viribus honoremus. Serva mandata mea, et vives per gratiam: et legem meam quasi pupillam oculi tui, id est cum diligentia summa, sicut pupilla, id est medium oculi, in quo medio vis visiva consistit, a læsione diligentissime custoditur. Liga eam in digitis tuis, id est, operibus eam cum discretione associa. Quemadmodum enim in manibus vis operativa, ita in digitis vis discretiva mystice designatur. Unde Psalmista fatetur: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.1314 Scribe illam in tabulis cordis tui. Hoc supra scriptum est atque expositum. Dic sapientiæ, Soror mea es, id est, cordialiter dilige et amplectere eam; et prudentiam voca amicam tuam, ita ut nil caritati ejus contrarium agas: quemadmodum Sapiens asserit: Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea; et quæsivi sponsam eam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius.1516 Ut custodiat te a muliere extranea. Judæi autem ad adulteria erant proni, sicut Jeremias testatur: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

517

De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi juvenem, et video parvulos. Potest hoc accipi de corporali fenestra, corporeoque prospectu; et item spirituali fenestra et ejus cancellis, id est de lumine rationis et industriis ejus ac spirituali intuitu. Considero vecordem juvenem, id est insensatum, et concupiscentiis subditum,

6 quasi sine corde exsistentem. Fornicatio enim, et ebrietas, et vinum auferunt cor.18 Qui transit per plateas: quia arctam viam salutis abjecit, et latam perditionis viam incedit; juxta angulum, de quo hinc inde respiciat; et prope viam domus illius, scilicet extraneæ, graditur in obscuro, adesperascente die, in noctis tenebris et caligine. Oculus enim adulteri, teste Job,

7

II Mach. xv, 2.

II Mach. xv, 2. observat caliginem. Talis quoque in obscuritate est rationis, in excæcatione et nubilo passionis.

8

2

219

3

3

Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas, id est decipiendas, animas: talis namque mulier recte vocatur rete diaboli. Garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis; nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians, id est versute exquirens, qualiter sibi amatores alliciat. Sic et Apostolus de incontinentibus viduis loquitur: Otiosæ discunt circuire domos; non solum otiosæ, sed et verbosæ et curiosæ, loquentes quæ non oportet. Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci, id est impudenti, lascivo, vultu blanditur, dicens: Victimas pro salute devovi, id est, hostias pacificas ac salutares pro obtinenda salute Deo offerre tenebar. Hodie reddidi vota mea, id est, desideria et promissa sacrificia Deo exsolvi. Quasi dicat: Bene mihi convenit cum Deo, ideo non est periculum mihi conjungi. Idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. Intexui funibus, id est, chordis composui, lectulum

9

102021

11

4

4

12

13

14

15

16

17

18

19

20 meum : quia lectus sic præparatus, est mollior; stravi tapetibus pictis ex Ægypto, id est, per tapeta curiose in Ægypto depicta lectum meum ornavi. Adspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo, id est speciebus seu herbis istis aromaticis, ut earum delectati odore, delectabilius misceamur. Porro aloe est suavissima arbor, cujus lignum vice seu loco thymiamatis altaribus adoletur. Est quoque herba amarissimi succi : qui succus instar picis constringit, et valde est medicinalis. Cinnamomum etiam est aromatica arbor, cujus cortex instar cannæ protenditur. Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies. Non est enim vir in domo sua, via abiit longissima. Sacculum pecuniæ secum tulit. In die plenæ lunæ reversurus est in domum suam.

Circa hoc scribit Lyra : In Hebræo habetur, In termino constituto. Et addit : Nescio cur translator noster posuit, In die plenæ lunæ : nisi quia antiquitus gentiles et alii eos in hoc sequentes, qui credebant omnia ista inferiora provenire ad corporum cœlestium dispositionem, redeuntes a mercationibus suis, libentius intrabant domos suas in plenilunio, ut sic plenitudo lucri sequeretur. Unde adhuc in aliquibus terris Christiani volentes encæniare domum novam, aut mutare domicilium, non libenter faciunt hoc in defectu lunæ, ne sequatur temporalium bonorum defectus; sed faciunt hoc in augmento aut plenitudine lunæ, ut sequatur bonorum temporalium plenitudo. Et hoc est de gentilitatis reliquiis, ideo potius est cavendum. Hæc Lyra. Ego autem magis credo, sermonem Hebraicum esse æquivocum ad utrumque istorum, et ita translator noster transtulit, sicut in Hebræo habetur. Sæpissime etenim ait Lyra, aliter in Hebræo, quam in nostra translatione haberi. Et tamen ex verbis B. Hieronymi, fratris Raymundi, et Pauli, certissime constat quod verba illa Hebraica sunt æquivoca, et Hieronymus ea juxta suam aptiorem significantiam transtulit. Quamvis interdum sensum e sensu magis, quam verbum e verbo transtulerit, nihil tamen de veritate mutavit Hebraica. Estque credendum, quod propter commune bonum Ecclesiæ, Spiritus Sanctus Hieronymum in transferendo direxerit.

Irretivit eum multis sermonibus, id est, illaqueavit juvenem libidinosum amatoriis verbis, et blanditiis labiorum protraxit illum. Statim eam sequitur, quasi bos ductus ad victimandum, id est ad occidendum, ut immoletur, et quasi agnus lasciviens, id est discurrens ac ludens, quum ducitur ad macellum. Hic itaque agnus in malo accipitur pro adolescente indomito, sicut et ovis in Psalmo : Sicut oves in inferno positi sunt. Et ignorans, id est, juvenis est non advertens et nescit quod ad vincula vitiorum æternaliumque pœnarum, et ad diversa incommoda atque pericula in hac vita, stultus, utpote spirituali et infusa sapientia carens, trahatur, donec transfigat sagitta jecur ejus, id est, jaculum carnalis amoris ac voluptas venerea interiora ejus spiritualiter lædat ac perimat. Vel Sagitta, est divinæ ultionis acerbitas, ei jam imminens. Unde Dominus comminatur : Sagittas meas complebo in eis. Velut si avis festinet ad laqueum desiderio cibi, nesciens laquei fraudem ; sic ipse desiderio voluptatis ad mortem præfatam accelerat ; et nescit quia de periculo animæ illius agitur : id est, juvenis non considerat quod in omnibus his invisibilis hostis non aliud machinetur, nisi ut eum trahat ad tam enormia scelera, deinde ad inferni tormenta.

Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verba oris mei. Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus : id est, cor tuum nequaquam a Deo recedat, acquiescendo, seque immiscendo concupiscentiis ac operibus talis adulteræ. Multos enim vulneratos vulnere iniqui consensus et concupiscentiæ, dejecit, trahendo in opus nefarium, et fortissimi quique : qui fortissimi erant corpore et anima, hoc est sancti et sapientes, ac validi

21

22 victimam

Ps. XLVIII, 15.

23

Deut. XXXII, 23.

24

25

26 corpore, ut primus parens, et filii Dei, de quibus in Genesi; Samson quoque et David, ac Salomon iste; interfecti, id est, spiritualiter occisi sunt ab ea, id est ad venerea tracti, aut a rectitudine justitiæ emolliti ab ea, id est a mulieribus, sumendo singulare pro plurali. Viæ inferi domus ejus, id est, ea quæ ipsa agit in domo sua ac sui domestici, sunt viæ inferni, id est scelera ad infernum trahentia. De quibus Christus in Evangelio: Portæ, inquit, inferi non prævalebunt adversus eam. Vitia namque contra Ecclesiam electorum nequeunt finaliter prævalere. Penetrantes in interiora mortis, id est ad obscurissima ac profundissima infernalis calamitatis supplicia.

Ecce ex his docemur et avisamur, ne quis in pulchritudine et abundantia sermocinationum suarum ac doctrinarum incaute confidat: quoniam Salomon iste, qui tot et tanta tam sapienter et pulchre contra vitia carnis, contra scorta et adulteria ac idololatrias prædicavit ac docuit, ab eisdem præ cunctis hominibus stolidissime ac immoderatissime est devictus. Cum grandi igitur timore et cautela ac humilitate evangelizandum est ac instruendum, hortandum et increpandum, ita ut prædicator ac doctor sic instruat, increpet, exhorteturque proximos, quatenus jugiter memor sit propriæ fragilitatis, ac Dominum deprecetur ne relinquatur ab eo, et quæ loquitur aliis, applicet sibi;22 et potissime a vitiis abstineat carnis, quum et Innocentius dicat: O extrema libidinis turpitudo, quæ non solum mentem effeminat, sed et corpus enervat; non solum maculat animam, sed etiam fœdat personam! Omne enim peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, peccat in corpus suum. Semper illam præcedit concupiscentiæ ardor, petulantia comitatur, fœtor et immunditia semper sequuntur. Hoc vitium efficit hominem ad ea quæ Dei sunt, insensibilem, acediosum, frontosum, inquietum, inverecundum.

Footnotes

  1. Jacob. IV, 17. ↩

  2. Prov. XXIX, 25. ↩

  3. Is. VIII, 13. ↩

  4. Is. li, 12. ↩

  5. Hebr. x, 31. ↩

  6. Hebr. x, 31. ↩

  7. Job xxxi, 23. ↩

  8. Job xxxi, 23. ↩

  9. Job xxiii, 13, 15. ↩

  10. Ibid. xxiii, 13, 15. ↩

  11. I Reg. ii, 30. ↩

  12. I Reg. ii, 30. ↩

  13. Ps. cxliii, 1. ↩

  14. Ps. cxliii, 1. ↩

  15. Sap. viii, 2. ↩

  16. Sap. viii, 2. ↩

  17. Jer. v, 8. ↩

  18. Osee iv, 11. ↩

  19. Job xxiv, 15. ↩

  20. Prov. iii, 3. ↩

  21. Prov. iii, 3. ↩

  22. Gen. vi, 2. ↩

Chapter 9 of 35