Articulus 8
DECLARATIO CAPITULI OCTAVI : NUMQUID NON SAPIENTIA CLAMITAT, ET PRUDENTIA DAT VOCEM SUAM?
HIC Salomon sapientiam multipliciter laudat, actus et fructus ejus explanat, et tandem ad increatæ Sapientiæ, quæ est Verbum Patris, æternam generationem ac contemplationem ascendit. Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? Hoc est quod scriptum est et expositum supra ubi dicitur: Sapientia foris prædicat, et in plateis dat vocem suam.123 Sic quoque quod subditur, In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, juxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur, dicens, concordat cum eo quod scriptum est supra:45 In capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua. Ibi igitur horum expositio requiratur; tamen paululum tangam eam. Nempe excelsi vertices, sunt Patriarchæ, Vates, Apostoli ac ceteri sancti prædicatores ac doctores: per quos Sapientia ab exordio clamitavit ac docuit alios.
O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum, ut convertamini et salvemini. Intelligite, parvuli, id est imperfecti, astutiam, id est prudentiam. Sicque astutia sumitur hic in bono. Et insipientes, animadvertite. Audite, quoniam de rebus magnis, id est de sublimi materia et generatione æternæ Sapientiæ increatæ ac genitæ, de proprietatibus sapientiæ creatæ infusæ, locutura sum, et aperientur labia mea, ut recta, id est justa documenta præceptaque, prædicent.6 Veritatem meditabitur guttur meum internum, scilicet cor, quo verbum intellectuale profertur, guttur quoque corporale, in quantum verba per illud enuntiantur; et labia mea detestabuntur impium. Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid, neque perversum. Pertinent enim verba hæc Salomonis ad Scripturam7 canonicam, in qua nunquam a veritate et æquitate receditur, quantum ad ea quæ ipsa Scriptura asserit vera esse et æqua. Recti sunt intelligentibus eos, per fidem et illuminationem divinam, aut informationem catholicam: qui in captivitatem redigunt proprium intellectum, et divinæ auctoritati humiliter se subdunt;8 et œqui invenientibus scientiam, quæ est donum Dei, per quam veritas noscitur Scripturarum: imo etiam scientiam quæ est donum gratiæ gratis datæ, per quam ea quæ fidei sunt et Scripturæ, agnoscuntur diffuse ac limpide, et contra perfidos defenduntur. Porro non intelligentibus et perversi sensus hominibus, qui ea quæ fidei sunt, volunt suo intellectu metiri ac penetrare, atque tantumdem credere quantum ipsis apparet credendum, non videntur sermones hi esse veri et justi.
Accipite disciplinam meam, id est correctionem, informationem, modestiam meam, et non pecuniam meam. Quasi dicat: Spiritualia, non corporalia, bona præbeo vobis. Doctrinam magis quam aurum eligite, id est thesaurum exteriorem: quia quo anima est præstantior corpore, eo doctrina thesauro est incomparabiliter plus optanda. Hinc subditur: melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis opibus, videlicet auro, gemmis, et consimilibus rebus ac corporalibus speciebus in suo genere valde pretiosis, ut ea quæ regina Saba legitur tertio Regum detulisse ad Salomonem;9 et omne desiderabile, ei non potest comparari, id est nullum bonum seu appetibile sensitivum, quum diversorum sint generum: quemadmodum dona naturæ comparari, id est in dignitate æquari, nequeunt donis gratiæ, nec sensitivum intellectivo. Quod si ista de increata Sapientia exponantur, constat quod illa infinite emineat cunctis creatis. Possunt tamen de sapientia creata, ea præsertim, quæ donum est, accipi. De qua scriptum est: Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.10
Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Increata Sapientia per gratiam adest et commoratur in consilio, id est inter eos qui ad inquirendum vel dandum salubria consilia ac decreta, sunt congregati. Sic specialiter est in synodo generali, quam credendum est a Spiritu Sancto gubernari ac dirigi ad definiendum ac bene sentiendum de his quæ necessaria sunt saluti, et propter quæ ipsa synodus principaliter est collecta, quum in Evangelio dicat Salvator:11 Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi in medio eorum sum. Habitat quoque in consilio, id est in salubri et pia inquisitione de agendis, in qua libenter dirigit consulentem, quoniam placet ei talis consultatio. Sapientia quoque creata habitat in consilio, quia formaliter dirigit in eodem; et sapientia illa quæ est donum gratiæ gratis datæ, est utique in generali concilio. Similiter sapientia quæ est donum, est in eis qui in caritate exsistunt.
Denique de utraque hac sapientia accipi potest quod ait Apostolus: Sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam autem non hujus mundi, nec principum sæculi hujus; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est.12 Insuper sapientia tam increata quam creata, eruditis, id est prudentibus et sensatis, atque salubribus cogitationibus adest et interest, quia procedunt ex sapientia, et placent supersapientissimo Deo; cogitationibus vero stultis, vanis, phantasticis et malignis, et imaginationibus frivolis ac insensatis non adest, nec placent ei, sed despicit eas, quemadmodum scriptum est: Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu.13 Ideo dixit Apostolus: Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis:14 quoniam ad cogitandum salubriter ac meritorie, requiritur gratia Dei, imo et actualis motio Spiritus Sancti. Itaque cogitationes eruditæ, sunt, quæ secundum sacræ Scripturæ doctrinam regulantur ac diriguntur, et ex sapientia salutari nascuntur. Qui igitur cupit Deo placere, imo et ipsum suo cordi gratiose præsentem habere, satagat omni exclusa cogitatione inutili, inani, phantastica, perturbativa, perversa, eruditas intra se cogitationes habere, revolvere, possidere, quibus cor coram Deo honeste occupatur, pulchre depingitur, præcipue decoratur.
Timor Domini odit malum. Nam timor filialis odit et vitat malum culpæ, eo quod inhonorativum et offensivum sit Dei: sicque ad cogitationes eruditas inducit, et cogitationes abjicit insensatas. Timor vero servilis odit malum pœnæ, quoniam pœnam abhorret, nec amat justitiam. Idcirco, in quantum servilis, dicitur vulnerare. Arrogantiam cordis, et superbiam in verbis et factis, et viam pravam, id est falsam doctrinam, actionem iniquam, et quidquid publice alios scandalizat, et os bilingue detestor: quoniam veræ sapientiæ atque justitiæ contrariantur. Dicitur autem Os bilingue, quasi duabus utens linguis, id est duplici modo loquendi sibi invicem repugnanti: quoniam in præsentia loquitur blande ac placite, aliter vero in absentia. Imo ubique vult loquendo placere: propter quod juxta audientium libitum variat verba. Non enim stabilit se in vero, nec justi est tenax.15 Hinc Dominus ait: Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur. Et alibi legitur: Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.16 Vitemus itaque universa hæc vitia, ne detestabiles simus Deo; simus quoque in verbis constantes, veri ac justi, nec quæramus loqui placentia, sed magis expedientia.
Meum est consilium, id est, consilium rectum de quo dixi, Ego sapientia habito in consilio, est donum meum. Porro consilium proprie sumptum, non est in Deo, quum in eo non sit inquisitio de agendis, sed æterna et incommutabilis certitudo. Propter quod asserit Damascenus, quod consilium est ignorantis naturæ. Scriptura tamen frequenter attribuit Deo consilium, quantum ad id quod perfectionis est in ratione consilii, quoniam omnia provide agit. Hinc Dominus apud Isaiam ait:17 Consilium meum stabit. Et in Psalmo asseritur: Consilium Domini in æternum manet. Et Apostolus ait:18 Deus operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ. Et œquitas; mea est prudentia, mea est fortitudo:19 id est, ista omnia plene et cum infinita perfectione consistunt in me, et quidquid veritatis et perfectionis invenitur de his in creaturis, a me fontaliter fluxit. Hinc habetur apud Danielem:20 Sapientia et fortitudo ejus sunt. Nemo ergo superbiat, aut inaniter glorietur; sed quidquid boni in se aut in toto fuerit universo, Deo cum omni humilitate et gratiarum actione adscribat.
Per me, id est ex dono ac providentia mea, reges regnant.21 Non est enim potestas nisi a Deo, cui cura est de omnibus, potissime de hominibus.2223 Idcirco ex ejus providentia dependet regimen universi: et palam quod virtuosi præsidentes ex Deo regnent ac præsint; vitiosi autem superiores saltem permissive regnant ex Deo, qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.24 Qui et ait:25 Dabo tibi regem in furore meo, et principes in indignatione mea. Hinc etiam in Daniele dicitur: Ipse transfert regna, atque constituit;26 et rursum, Dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dat illud.27 Iterum, reges regnant per Sapientiam increatam, quia ut bene et salubriter regnent, ex directione illius procedit, qui etiam per angelos sanctos dirigit præsidentes. Insuper, sancti Apostoli et omnes virtuosi prælati ac præsules, super fideles sibi commissos regnaverunt ex Deo et per Deum: cui ait Propheta, Constitues eos principes super omnem terram.28 Et legum conditores justa decernunt: id est, ex mea illustratione originaliter manat quod legislatores instituunt justa decreta, et vera dictant judicia. Sicut enim non est potestas nisi a Deo, sic non est sapientia nec justitia, nisi a Deo.29
Ego diligentes me diligo. Universos electos et prædestinatos diligit Deus ab æterno in lumine providentiæ suæ; eos autem qui diligunt Deum per caritatem, ipse etiam diligit secundum præsentem justitiam, non autem secundum æternam prædestinationem, nisi sint electi. Unde ait: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum.30 Et rursum Sapientia increata asserit: Pater amat vos, quia vos me amastis. Verumtamen dilectio nostra, non est causa aut ratio prima, quod Deus nos diligit: imo econtra, quoniam ipse dilexit nos, et nos diligimus eum, quia dilectio nostra ad eum, est donum ex sua dilectione ad nos habens ortum. Ideo scriptum est: In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos.31 Eos vero qui diligunt Deum solum naturali dilectione, et ceteros, imo et cuncta creata diligit Deus, quantum ad id quod sunt et quod habent ab ipso, prout in libro Sapientiæ legitur:32 Diligis omnia quæ sunt. Et qui mane vigilaverint ad me, id est, celeriter et statim quum gratia eis infunditur, seu divinitus inspirantur, mentem suam direxerint ad me diligenter, invenient me, id est, exaudientur a me, et incrementum gratiæ sortientur, ac contemplari me poterunt. Hora quoque diluculi specialiter apta est ad vacandum Altissimo, sicut Ecclesiasticus ait: Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum.33 Qui ergo mane, id est protinus in aurora, antequam ad alia agenda processerit, vigilanter ad Deum suam elevaverit mentem, sicut docuit Christus, Primum (inquiens) quærite regnum Dei et justitiam ejus;34 cito inveniet eum. Ideo loquitur Isaias: De mane vigilabo ad te.35
Mecum sunt divitiæ et gloria. Omnes namque divitiæ corporales ac spirituales profluxerunt a Deo. Et ipse quos vult glorificat et honorat, et in se ipso dives est divitiis infinitis, quæ sunt absoluta et infinita perfectio ejus. Atque, ut asserit Augustinus in libro de Civitate Dei, Deus dives non pecunia, sed omnipotentia;36 Apostolus vero ait, Deus dives est in misericordia: sicque de attributis aliis dici potest. Opes superbæ, id est opulentiæ eminentes, scilicet supernaturalia dona ac bona cœlestia. Ideo Glossa ait: Opes superbas vocat opes excelsas, ut cœlestia dona significet. Græce enim superbus, hyperphanus (id est superapparens) dicitur. Sic ergo superbia accipitur hic in bono, sicut et in Isaia legitur: Ponam te in superbiam sæculorum.3738
Et justitia: quia essentialiter justus est, causa, fons ac regula totius creatæ justitiæ. Melior est fructus meus auro et lapide pretioso. Fructus sapientiæ, sunt actus et contemplatio ac delectatio contemplationi annexa, meritum quoque et præmium actibus sapientiæ correspondens: de quibus certum est, quod incomparabiliter rebus corporalibus eminentiora exsistant. Et genimina mea argento electo, id est, opera exteriora ex me procedentia, meliora sunt auro obrizo.
In viis justitiæ ambulo, id est, cum eis sum et procedo, qui juste vivunt, et gratiam ambulandi in viis justitiæ tribuo. Unde Moyses ait: In quo scire poterimus, invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum?39 Apostolus quoque allegat quod in Levitico legitur, Ambulabo in eis:4041 non quod incircumscriptibilis et invariabilis Deus mutet locum, sed ratione suorum effectuum hæc et consimilia de ipso dicuntur. Nam subditur: in medio semitarum judicii. Semitæ judicii, sunt præcepta et instituta, jura ac regulæ ex quibus proferuntur justa judicia, vel actus judiciorum in quibus Deo complacitum est : ideo in eis se esse, ambulareque perhibet modo prætacto. Ut ditem diligentes me, per abundantiam gratiæ ac virtutum in vita hac, et per copiam gloriæ in paradiso cœlesti, et thesauros eorum repleam, id est, merita eorum augeam in hoc mundo, et ea plenissime remunerem in futuro. Quamvis autem in veteri lege temporalium abundantia promittebatur justis ac diligentibus Deum, quod tamen illa non fuerit plena principalisque merces illorum, et quod de illa non loquatur hic Salomon, constat ex eo quod modo præmisit, Accipite disciplinam, et non pecuniam : quasi dicat, Temporalia principaliter non promitto : sicut expositum est. Præterea, de istis thesauris loquitur Filius Dei : Thesaurizate vobis thesauros in cœlo ; Apostolus quoque : Divitibus hujus sæculi præcipe thesaurizare sibi thesaurum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam, id est vitam gloriæ, in qua nulla est corruptio.
Matth. vi, 20. 1 Tim. vi, 17, 19.
Consequenter agit Salomon de generatione increatæ Sapientiæ, id est Verbi æterni, a Deo Patre : et tam evidenter super hoc loquitur, ut miranda, imo miseranda ac deploranda sit cæcitas atque perversitas negantium veram deitatem esse in Filio unico Dei Patris æterni. Dominus possedit me, id est, Pater æternus in corde et intellectu suo stabiliter et immobiliter habuit me : juxta illud, Unigenitus Filius qui est in sinu Patris ; in initio viarum suarum, id est ab exordio et in principio creaturarum operumque et mandatorum suorum : juxta illud, In principio erat Verbum. Porro creaturæ et mandata ac opera Dei, sunt viæ, quia sunt media pertingendi ad Creatoris notitiam, sicut scribit Apostolus : Invisibilia Dei, id est incomprehensibiles proprietates Dei, ejus videlicet omnipotentia, sapientia, benignitas, per ea quæ facta sunt, conspiciuntur. Unde et apud Job legitur, Ipse est principium viarum
Joann. 1, 18.
Ibid. 1.
Rom. 1, 20.
Job XL, 14.
A Dei : quod tamen ad litteram dicitur ibi de primo illo apostata angelo. Sicut enim effectus inducit ad suæ causæ cognitionem, sic creatura ad Creatoris notitiam. Similiter illuminationes ac jussiones, quas Deus ab initio impressit angelicis mentibus ac primis parentibus, fuerunt viæ ad Creatoris contemplationem, amorem et cultum.
B Ne autem dicere quis auderet, Filium Dei fuisse quidem ab exordio mundi, sed non ante, imo cum aliis et inter alia esse creatum, subjungitur : Antequam quidquam faceret a principio. Verumtamen antiqua translatio habet, Dominus creavit me initio viarum suarum ; et ita allegat Ambrosius super psalmum, Beati immaculati. Dicuntque aliqui, quod creatio sumitur ibi extense, prout generationem includit. Alii dicunt, quod Sapientia dicitur ab initio esse creata, propter futurum tunc Incarnationis mysterium, in qua Verbum æternum factum est caro et homo, et quantum ad humanitatem, creatum. Unde et alio loco testatur : Ab initio et ante sæcula creata sum.
Ps. cxviii.
Joann. 1, 14.
Eccl. xxiv, 14.
C Insuper, ne impiissimus Arius et ejus sequaces affirmare ore blasphemo præsumant, Filium Dei esse creaturam, et tamen ante angelos ac mundum sensibilem esse creatum, non autem ab æterno, nec eum esse Patri coæternum, subjungitur : Ab œterno ordinata sum, id est æternaliter producta ac generata a Patre, ad producendum cum eo Spiritum Sanctum, manente ordine inter Patrem et me : ordine, inquam, naturæ et personalis distinctio-nis, non dignitatis aut temporis. Pater enim natura, id est naturali origine, prior est Filio, personaliterque distinctus ab eo; non autem dignitate aut tempore. Imo tres superbenedictæ et supergloriosæ ac adorandæ Personæ, sunt consubstantiales, coæquales et coæternæ. Et ex antiquis, scilicet exordiis temporum, imo et ante ea, et a diebus æternitatis. Unde Daniel Patrem æternum vocat, Antiquum dierum. Apostolus quoque ad Titum : Vitam, inquit, æternam promisit Deus ante tempora sæ-
Dan. vii, 9, 13, 22. Tit. 1, 2.
Gen. 1, 1.
Ps. c1, 26.
24
1 Cor. 1, 24.
25
26
27
Job xxxviii, 8, 10, 11. cularia. Hinc subditur : antequam terra fieret : de qua legitur, In principio creavit Deus cœlum et terram; atque in Psalmo, Initio tu, Domine, terram fundasti. Vel spiritualiter, Antequam terra fieret, id est, priusquam Ecclesia formaretur.
Nondum erant abyssi, id est maria, et ego jam concepta eram, id est genita. In simplicissimo enim Deo, idem est concipere et gignere, quia non aliunde concipit Pater, sicut in carnali generatione mater concipit a patre seu viro. Pater autem æternus se ipsum æternaliter ac superplenissime et invariabiliter intuendo ac intelligendo, id quod in se intuetur atque intelligit, hoc in se concipit, profert seu gignit : et hoc est Verbum ejus æternum, perfecta et plena ac naturalis imago Patris genita, et infinita sapientia ejus : in quo Verbo æterno plenissime, quidquid Patris est, resplendet. Necdum fontes aquarum eruperant originaliter de Oceano per subterranea loca, et de occultis receptaculis ac ventriculis suis sub terra latentibus.
Necdum montes gravi mole, id est magnitudine, constiterant elevati super planitiem terræ. Ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. Per cardines, possunt extremitates terræ intelligi, vel duæ extremitates axis, circa quas circumfertur cœlum, sicut janua ad cardines suos : quæ extremitates sunt polus arcticus atque antarcticus. Vel, cardines orbis terræ, sunt quatuor principales terræ partes, oriens, occidens, auster et aquilo.
Quando præparabat cœlos, aderam : id est, quando cœlestes orbes creavit, et creando ad commoda hominum ordinavit, adfui. Quando certa lege et gyro vallabat abyssos, id est, aquis Oceani per circuitum præfixit quousque extenderent se, et moverentur versus terram. Unde loquitur Deus beato Job : Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi : Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Ideo ait Psalmista de Deo : Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. Quando æthera, id est sphæram ignis proximam lunæ, vel superiorem aeris regionem, firmabat sursum, id est, firmiter collocavit in apice elementorum ; et librabat, id est, in pondere et in mensura sua constituit, fontes aquarum. Hæc enim et consimilia sunt opera Creatoris : de quo legitur in Isaia, Quis libravit in pondere montes, et colles in statera ?
Quando circumdabat mari terminum suum : qui terminus communiter est terra mollis et arenosa : sicque in hoc declaratur omnipotentia summi opificis, ex cujus præcepto mare frenatur, ne tam debilem exeat terminum. Ex quo possumus contemplari quam metuendus sit Deus. Propter quod nos per Jeremiam hortatur : Audi, popule stulte, qui non habes cor : Me non timebitis, qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum, quod non præteribit? Intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. Hinc subditur : et legem, id est præceptum seu ordinationem, ponebat aquis, ne transirent fines suos. Voluit enim Omnipotens partem terræ esse discoopertam ab aquis, propter hominum et animalium habitationem ac sustentationem. Aqua autem ex sua natura, quum sit subtilior ac levior terra, inclinaretur terram ascendere, nisi Creatoris restringeretur præcepto : quod tamen naturale atque conveniens est respectu universalis naturæ, quemadmodum et descensus ignis in generatione mixtorum.
Quando appendebat fundamenta terræ, id est, in medio universi creavit ac statuit elementum terræ, et partes ejus inferiores ac interiores circa centrum, quæ fundamentum videntur partium aliarum. Unde Dominus ait ad Job : Ubi eras, quando ponebam fundamenta terræ? Super quo bases ejus solidatæ sunt?
Cum eo eram cuncta componens, id est producens et ordinans : nam sicut superessentialis et superfelicissimæ Trinitatis
Ps. xxxii, 7.
28
Is. XL, 12.
29
Jer. v, 21, 22.
Job xxxviii, 4, 6.
30 est una natura et una potestas, ita operatio una ad extra, ejusque opera sunt indivisa. Ideo scriptum est:42 Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit. Et delectabar per singulos dies. Infinita est enim beatitudo et gaudium uniuscujusque increatæ et adorandæ Personæ, et cum jucunditate intensive immensa intuentur, diligunt et fruuntur se invicem. Ludens, id est delectabiliter agens ac operans, coram eo omni tempore: juxta illud in Psalmo, Lætabitur Dominus in operibus suis.4344 Unde Unigenitus ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ludens in orbe terrarum, id est deliciose disponens quæ fiunt in eo ex fonte providentiæ meæ. Vel ideo ait, Ludens in orbe terrarum, quoniam ea quæ operatur in terra, sunt quasi ludus respectu supernaturalium, divinorum, cœlestiumque suorum effectuum; vel, quoniam sicut is qui ludit cum pila, percutit eam de loco ad locum, sic increata Sapientia variat mundi statum, et transfert regna de gente in gentem, et excutit iniquos de loco suo ad alium, prout inducitur: Opus manuum ejus sunt universi; subito morientur.45 Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis; quasi impios percussit eos in loco videntium.
Et deliciæ meæ, esse cum filiis hominum. Ecce quam dulce verbum est hoc. Etenim beneplacitum est Domino in populo suo:46 de quo ait per Jeremiam, Lætabor super eis quum benefecero ipsis.47 Itaque, Deliciæ meæ, esse cum filiis hominum, id est, valde delectabile mihi est, inter justos et virtuosos per gratiam commorari, et in eorum amore quiescere, ac laudabilia eorum exercitia intueri. Nempe quo fragiliores sunt per naturam, eo in eorum conatu ad perficiendum, et in pugna eorum contra invisibiles hostes ac aciem vitiorum, magis delector. Videtur quoque increata Sapientia istud dixisse, propter Incarnationis mysterium, quo assumptura erat naturam humanam, et inter homines conversatura ex nimia sua caritate ad genus humanum.48 Denique in rebus et creaturis irrationabilibus ac animatis, est Deus per essentiam, præsentiam et potentiam, non autem per caritatem et gratiam. Ideo respectu exsistentiæ qua in illis est, deliciosum sibi est esse cum filiis hominum, in quibus per gratiam et caritatem exsistit. Verumtamen non est putandum, quod aliquid delectationis accrescat Deo ex creaturis, vel ex consistentia ejus cum hominibus; sed quoniam in se ipso tam bonus, amorosus et pius est, ideo deliciosum sibi est tam dignanter ad homines se habere. Sint ergo et nostræ deliciæ esse cum ipso, adhæreamusque ei indesinenter, amando, contemplando, laudando, orando, omnique modo nobis possibili vicem suæ dignationi piissimæ exhibendo. Et certe væ eis qui ei ingrati sunt, et mentem suam ab eo avertunt, qui in tantum nos diligit, quod etiam in Sacramento semper nobiscum est, et in illo se præstat nobis.
Hinc increata Sapientia consequenter hortatur. Nunc ergo, filii, audite me: Beati nunc in spe et merito, qui custodiunt vias meas, id est divina præcepta. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam: quoniam sine dono sapientiæ nemo potest salvari, sicut nec sine caritate; et neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat. Beatus homo qui audit me aure obeditionis, qui vigilat ad fores meas quotidie, id est, sacra loca divini cultus ac prædicationis assidue visitat cum vigilantia mentis devotæ; et observat ad postes ostii mei, id est, attendit verba doctorum ac Scripturarum, per quæ intratur in domum Dei, in Ecclesiam militantem, ac triumphantem.49
Qui me invenerit, id est, cor suum mihi unierit per fidem et obedientiam, inveniet vitam vere virtuosam, ac gloriam æternalem: ego enim sum via, veritas et vita;50 et hauriet salutem a Domino, id est, felicitatem æternam a fonte totius beatitudinis sortietur. Qui autem peccaverit in me, per transgressionem præcepti, lædet animam suam, id est, sibi ipsi, non mihi, noce-
32
33
34
35
36 bit : et ipsum peccatum, est læsio atque interitus animæ. Sed et veniale peccatum animam peccantis aliqualiter lædit, non tamen letaliter, sed ad letalem læsionem disponit, imo et cito ad eam perducet, nisi quotidie refrenetur ac castigetur : quia hoc facit sentina neglecta, quod fluctus irruens. Omnes qui me oderunt : vel ipsam Sapientiam increatam in se ipsa detestando ac odiendo : quod est formaliter ac proprie Deum odire, et non nisi impiissimis convenit ; vel ejus præcepta parvipendendo, et mentem avertendo a summo bono : quod plurimi faciunt ; diligunt mortem, id est, ita se habent, ac si mortem animæ miseriamque gehennæ amarent, faciendo ea per quæ quotidie propinquant ad mortem. Diligunt quoque mortem, id est opera vitiosa et peccata, quæ sunt mors animæ. Unde scriptum est : Injustitia mortis est acquisitio; impii autem manibus et verbis arcessierunt illam.51
Footnotes
-
Judic. xvi; ↩
-
II Reg. xi, 2-4; ↩
-
Prov. i, 20. ↩
-
I Cor. vi, 18. ↩
-
Matth. xvi, 18. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
III Reg. ii, 1-8. ↩
-
II Cor. x, 5. ↩
-
III Reg. x, 2, 10. ↩
-
Jacob. III, 17. ↩
-
Matth. XVIII, 20. ↩
-
I Cor. II, 6, 7. ↩
-
Sap. I, 5. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
Soph. I, 9. ↩
-
Job XX, 6, 7. ↩
-
Is. XLVI, 10. ↩
-
Ps. XXXII, 11. ↩
-
Ephes. I, 11. ↩
-
Dan. II, 20. ↩
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
I Petr. V, 7. ↩
-
Sap. XII, 13. ↩
-
Job XXXIV, 30. ↩
-
Osee XIII, 11. ↩
-
Dan. II, 21. ↩
-
Dan. IV, 14. ↩
-
Ps. XLIV, 17. ↩
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
Joann. XIV, 21. ↩
-
I Joann. IV, 10. ↩
-
Sap. XI, 25. ↩
-
Eccli. XXXIX, 6. ↩
-
Matth. VI, 33. ↩
-
Is. XXVI, 9. ↩
-
Ephes. II, 4. ↩
-
Is. LX, 15. ↩
-
Is. XVI, 27. ↩
-
Exod. XXXIII, 16. ↩
-
II Cor. VI, 16; ↩
-
Lev. XXVI, 12. ↩
-
Joann. v, 19. ↩
-
Joann. v, 17. ↩
-
Ps. ciii, 31. ↩
-
Job xxxiv, 19, 20, 24, 26. ↩
-
Ps. cxlxi, 4. ↩
-
Jer. xxxii, 41. ↩
-
Baruch III, 38. ↩
-
Ps. cxlix, 4. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Sap. 1, 16. ↩
Chapter 10 of 35