Articulus 9
DECLARATIO CAPITULI NONI : SAPIENTIA ÆDIFICAVIT SIBI DOMUM.
CAPITULO præcedenti egit Salomon de æterna generatione, veraque deitate unigeniti Filii Dei. Hic agit de ejus incarnatione, ejusque humanitatis mysteriis. Sapientia increata, de qua in præcedenti capitulo dictum est, ædificavit sibi domum, id est corpus, quod formavit et assumpsit ex purissimis Virginis sacræ sanguinibus. Vel, Domum, id est assumptam humanitatem, in qua tanquam in domo habitavit : de qua dixit Judæis, Solvite templum hoc. Rursus domus hæc, potest dici Ecclesia : de qua ad Hebræos ait Apostolus, Christus tanquam Filius in domo sua ; atque ad Timotheum, Scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi :123 quam ædificavit Salvator, legem evangelicam cum suis sacramentis instituendo, et homines ad fidem catholicam convertendo.4 Unde dixit ad beatissimum Petrum : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.5 Ædificavit eam verbo instructionis, et conversatione exemplari ac sancta, quemadmodum scriptum est :6 Cœpit Jesus facere et docere.7
Excidit columnas septem. Columnæ septem sustentantes domum prætactam, sunt septem sacramenta, vel septem dona : quæ etiam in Christi anima plenissime erant et sunt, et ejus Ecclesiam stabiliunt ac decorant.8 Rursus, quia, ut dictum est, septenario designatur totalitas atque perfectio, possunt per septem columnas intelligi universæ particulares Ecclesiæ per orbem diffusæ, quæ significatæ sunt per septem Ecclesias Asiæ, quibus in Apocalypsi scripsit S. Joannes. Nam et ipsam Ecclesiam vocat Apostolus columnam et firmamentum veritatis. Similiter universitas Apostolorum et apostolicorum virorum, qui sua sanctitate et doctrina et exemplaritate instituerunt ac fundaverunt Ecclesiam, possunt per septem columnas signari : sicut de Petro, Jacobo et Joanne scribit Paulus, quod videbantur columnæ esse. Has Salvator excidit, id est, de mundo per gratiam suam abstraxit, spiritualiterque ornavit.910
Immolavit victimas suas. Christus namque spirituales hostias, scilicet sacrificium laudis, orationem et gratiarum actionem, promptissimamque obedientiam secundum assumptam humanitatem obtulit Deo Patri, imo toti superexcellentissimæ Trinitati; et tandem obtulit se ipsum in cruce oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.1112 Sicque obtulit victimas, id est corpus suum et sanguinem. Unde fuit prædictum: Oblatus est, quia voluit. Miscuit vinum: nam in Cœna novissima vinum convertit in sanguinem suum; et ut Thomas ac alii multi testantur, probabile est quod vinum illud fuit lymphatum, id est aqua mixtum, quia in terra promissionis sunt fortia vina. Miscuit quoque vinum spirituale, id est arduam et exhilarativam, imo et spiritualiter inebriativam doctrinam, in sermone quem fecit post Cœnam. Et proposuit mensam suam, id est evangelicam legem, in qua omnium internorum ferculorum copia continetur, et Eucharistiæ communionem, quam dedit in Cœna. Jussit etiam mensam corporalem parari, dicendo discipulis: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. Promisit quoque tunc mensam cœlestis convivii, dicens: Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
Misit ancillas suas, id est prædicatorum suorum collectiones, præsertim gloriosos Apostolos, qui ob sui obsequii promptissimi assiduitatem humillimam, recte vocantur ancillæ. Sunt et quidam Hebræi doctores, qui per domum sapientiæ, intelligunt Synagogam; per ancillas, intelligunt Moysen et Aaron. Ut vocarent ad arcem, id est, ut ipsos quibus prædicare missi erant, invitarent ad altitudinem evangelicæ legis ac fidei, ad apicem regni cœlestis, ad verticem virtuosæ perfectionis; et ad mœnia civitatis. Civitas ista est Ecclesia militans: de qua in Psalmo prædicatur, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei; et rursum alibi, Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.13 De qua alibi fertur: Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis. Mœnia civitatis istius, sunt divina subsidia, angelicæ quoque custodiæ, virtuosi prælati, et ea quibus fides catholica roboratur:14 quibus omnibus munitur et circumvallatur Ecclesia tanquam fortissimis muris. Imo de Christo et ejus Ecclesia scriptum est: Urbs fortitudinis nostræ Sion; Salvator ponetur in ea murus et antemurale.15 Ad hæc mœnia vocantur fideles, ut intra ea confugiant, protegantur atque salventur, innitendo divinis subsidiis, et angelorum custodiis ac prælatorum doctrinis. A quibus non exeant, quemadmodum de quibusdam asseritur: Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum.16
Si quis est parvulus, id est pauper, vilis et modicus in oculis suis, hoc est humilis, veniat ad me. Humiles quippe, ad divinæ sapientiæ susceptionem ac alia gratiarum charismata magis dispositi sunt, juxta illud Psalmi: Testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis;17 itemque, Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.18 Super hoc gavisus est Christus, Sapientia æternalis, secundum quod dicit Evangelista: Exsultavit Jesus Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quoniam abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.19 Sed quia Salvator non solum vocavit humiles, imo etiam universos errantes, sicut in Evangelio protestatur, Venit Filius hominis quærere et salvare quod perierat;20 recte subjungitur:
Et insipientibus locuta est: insipientes namque sunt, universi qui carnalia et caduca præferunt summo et incommutabili bono. Venite per mentis conversionem, comedite panem meum, id est corpus meum in Sacramento, de quo dixi, Caro mea vere est cibus; panem quoque lacrimarum, per veram contritionem; panem vitæ et intellectus, per contemplationem; panem obedientiæ, per præceptorum impletionem. Unde ait Salvator: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei.21 Et certe omnia ista optime mentem reficiunt, roborant, impinguant. Et bibite vinum quod miscui vobis, hoc est sanguinem, seu præfatam doctrinam. Unde testatus sum: Sanguis meus vere est potus. De hoc pane et vino Zacharias ait: Quid bonum Domini, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?2223242526272829 Relinquite infantiam, id est puerilitatis vitium et carnalitatem; et vivite per virtutes, et ambulate per vias, id est per præcepta, prudentiæ, ut sit rationabile obsequium vestrum, et omnia ordinate agatis, atque sollicite vigiletis contra adversarios vestræ salutis: sicut in prima sua Canonica hortatur primus et summus Christi Vicarius:30 Estote prudentes, et vigilate in orationibus. Et denuo: Sobrii, inquit, estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cui resistite, fortes in fide.31
7 Qui erudit derisorem, quem scit esse talem, et in sua perversitate obduratum ac incorrigibilem, ipse sibi injuriam facit, id est, se ipsum inhonorat, imprudenter agendo atque inaniter laborando, et derisorem provocando ad injuriandum sibi. Quid ergo aget prælatus habens subditos derisores, nisi ut quos verbis nequit instruere, verberibus et per viam rigoris, quantum potest, reprimat et castiget, si forsan vexatio illis tribuat intellectum? Sunt etenim refrenandi, ne inficiant alios. Et qui arguit impium, qui, ut dictum est, incorrigibilis et induratus esse cognoscitur, sibi maculam generat, quum agat insipienter, et provocet impium ad detrahendum sibi. Talis ergo arguendus est disciplinis justitiæ, sicut jam tetigi. Noli arguere derisorem, ne oderit te, ne scilicet ad pejora incitetur, et reddat tibi malum pro bono. Hinc loquitur Dominus: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.32
Ideo, teste Hieronymo, perversum ac induratum ad majorem insaniam provocare, et non aliud quam odium quærere, extremæ dementiæ est. Dum ergo non est spes de alterius correctione, cessare aut differri debet correptio et exhiberi oratio. Nempe, ut Petrus Ravennensis fatetur, perversum corripere, nil aliud est quam stimulare insanum, et camino oleum adhibere, ac ventis incendia velle exstinguere. Nihilo minus, si alicujus perversitas sit nociva bono communi, non est ejus castigatio omittenda ex causa præhabita, videlicet ne odiat corrigentem, et ne ad deteriora labatur; sed tunc per pœnas est coercendus. Et in hoc casu loquitur Origenes: Dum sacerdotes uni parcunt, toti Ecclesiæ moliuntur interitum. Quæ est pietas ista, uni parcere, et omnes mittere in discrimen? Polluitur enim ex uno impio populus, sicut ex una morbida ove grex inficitur universus. Et Augustinus: Molestus est, inquit, medicus furenti phrenetico, eum ligando, et pater indisciplinato filio, eum redarguendo; si autem negligent eos et perire permittant, falsa est mansuetudo hæc et crudelis. Hinc ait Bernardus: Dum increpantur vitia, et scandala inde nascuntur, ipse sibi scandali causa est, qui fecit id quod argui debuit, non ille qui arguit. Ne ergo timeas veritatem esse contra caritatem, si unius scandalum, multorum recompensaveris pace.33
Argue sapientem, et diliget te: quia considerat se esse culpabilem, quum dicat apostolus Jacobus: In multis offendimus omnes. Ideo suam reprehensionem reputat medicinam, et eleemosynam spiritualem, ac beneficium esse magnum:34 ideo gratias agit, et diligit arguentem, quem etiam ex caritatis radice et zelo justitiæ confidit esse locutum.
9 Da sapienti occasionem considerandi se ipsum atque salubria, et addetur ei sapientia: quia proficiet inde. Doce justum, et festinabit accipere salutarem doctrinam, nec erit tam improbus ut reputet se tantæ sapientiæ esse, ut eum nequeas de aliquo informare, quemadmodum Scribæ et Pharisæi, qui dixerunt cæco nato illuminato a Christo: In peccatis natus es totus, et tu doces nos?35 Itaque, sicut ait Gregorius, viri vere sapientes ac timorati gratias agunt, non indignantur, eis a quibus errata sua eis panduntur, sicut præclarissimus Archi-apostolus in epistola ad Galatas a Paulo notatus, in sua epistola econtrario Paulum magnifice commendavit.
Galat. II, 11-21. II Petr. III, 15, 16.
10 Prov. I, 7.
Principium sapientiæ, timor Domini. Hoc jam supra expositum est. Et scientia sanctorum, prudentia. Vera namque prudentia, non nisi in virtuosis habetur hominibus, ut probat Philosophus. In malis autem et passionatis hominibus, non est vera prudentia, sed calliditas quædam vulpina et humana versutia. Passiones quippe et vitia corrumpunt in eis rectum rationis judicium, magisque propria commoda quærunt, quam bonum commune. Verumtamen scientia capitur hic extense pro practica notitia, boni efficaciter approbativa: sicque prudentiam comprehendit, quamvis proprie loquendo ab invicem distinguantur. De hac scientia salubri Dominus per Isaiam testatur: Captivus ductus est populus meus, eo quod non habuit scientiam. Per me enim multiplicabuntur dies tui: id est, mihi Sapientiæ obtemperando, obtinebis vitam diuturniorem ac meliorem, moderate et sobrie te habendo, ac diversa vitando pericula. Possunt quoque per dies intelligi ipsæ virtutes, atque internæ illuminationes, quibus anima intus clarescit: quæ crescunt et perficiuntur in homine sapientiam amplectente. Et addentur tibi anni vitæ, id est dies æternitatis in gloria, juxta illud: Longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum.
Is. v, 13.
11
Ps. xc, 16.
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris, id est, in propriam mercedem et gloriam tibi proficiet ac redundabit. Ex consequenti vero, sapientia alicujus est proximis suis proficua: quibus succurrit docendo, corripiendo, hortando, orando, exemplariter conversando, aut simili modo. Unde in aliquibus libris subjungitur, Et proximis tuis. Et ita allegat in suis Homiliis Eusebius, dicens: Nullius sapientis sapientia sibi soli amica est. Hoc tamen non est de textu, sed ab aliquo expositore annexum. Si autem illusor sis, solus portabis ma-
12 lum, id est culpam et debitam pœnam pro ea, sicut ait Apostolus: Unusquisque proprium onus portabit. Interdum tamen illusor scandalizat, perturbat ac decipit alios, sicque sua perversitas est aliis occasio culpæ et pœnæ: qui nisi libere consentirent in culpam, non eis noceret alterius pravitas, sed esset eis exercitatio ad profectum.
Galat. VI, 5.
Porro, quod subditur, Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, quamvis ad litteram possit exponi de muliere adultera, libidinosa, seu fornicatrice, communiter tamen exponitur de insipientia seu falsa doctrina, et peste hæretica, quæ mentem ad spirituale adulterium, hoc est ad recedendum a Deo, a fidei veritate, a tenore justitiæ, trahit: quæ et clamorosa est et inverecunda, sicut asserit Augustinus: Sileat hæreticorum loquacitas, nullam habens verecundiam, et plena illecebris, quoniam turpiter delectatur, et ad fœda corporis delectamenta inducit. Sedet in foribus domus suæ, id est in locis patentibus congregationis hæreticæ, seu insanæ ac fatuæ, super sellam, id est sedem, in excelso urbis loco, id est in principibus et prælatis suæ societatis atque communitatis, quia per illos allicit alios; ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes in itinere suo, id est, fideles, per viam salutis ac fidei catholicæ tendentes ad patriam, incorporaret suæ congregationi iniquæ, involvendo ipsos suis erroribus; dicens: Quis est parvulus? Declinet ad me. Simili modo Sapientia increata, sicut jam patuit, ad se vocat et exhortatur. Sicque insipientia et pravitas hæretica conformant se partim in verbis, veræ fidei ac Sapientiæ sanctæ, quatenus sub specie boni magis decipiant. Ait itaque, Si quis est parvulus: quasi dicat, Ego quoque humiles quæro et approbo.
13
14
15
16 vers. 4.
Et vecordi, id est stulto, locuta est: Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Per aquas furtivas, intelliguntur doctrinæ hæreticæ et perversæ, quæ primo in secreto docentur quousque
17 prævaleant. Hæ autem doctrinæ sunt multis tanto delectabiliores, quanto minus transcendunt capacitatem et ratiocinationem intellectus humani, quem difficile est in captivitatem redigere ad credendum ea quæ omnem rationem, experientiam et sensum excedunt: sicut quod Arius docuit, Deum non esse trinum in Personis; et Photinus, quod Christus sit purus homo; et alii quidam, quod in Sacramento non sit Christus, nisi ut in signo. Tales quoque doctrinæ recedunt ab arcta via salutis, et delectabilia multa licentiant, a quibus sapientia vera refrenat: ideo dulciores videntur. Panis autem absconditus, est sacrificium superstitiosum talium perversorum, vel in se, vel quantum ad modum sacrilegum, quo illud sacrificant et frequentant. Vel, Panis absconditus, est error occultus, latens perfidia, lex iniqua: quibus reficitur homo vecors ac perfidus. Denique, ad litteram, multis dulcius sapiunt cibus et potus, quem occulte et furtive accipiunt, in quantum in tali refectione propria libertas plus aliquid habet, vel proprium separatumque commodum magis sentitur, vel diabolus magis instigat, prout in libro Confessionum in simili tangit Augustinus, et in Collationibus Patrum abbas Serapion sibi in sua juventute contigisse fatetur de paxemade¹, quam comedit quotidie in secreto. Sed istud in virtuosis locum non habet. Conformiter de spiritualibus aquis furtivis ac pane abscondito, in perversis perfidisque hominibus accidit.
Et ignoravit insipientia seu hæresis detestanda, quod gigantes ibi sint, id est, spiritus maligni et superbissimi hæresiarchæ, in suis doctrinis dominentur ac regnent, non Deus nec sapientia salutaris. Istud enim despicit credere, et putat pertinaci animo se bene sentire: imo incorrigibiliter suis adhæret erroribus usque ad ignem. Et in profundis inferni convivæ ejus, id est, quod hi qui participant, et adhærent suis doctrinis, in profundo inferni demergantur, sicut scriptum est: Qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Unde rursus in prima sua epistola ait idem Evangelista:36 Qui non credit in Filium, mendacem facit Patrem, quia non credit in testimonium quo testificatus est Pater de Filio suo.37 Ideo subditur: qui enim applicabitur illi, id est, insipientiæ aut hæreticæ pravitati consentit, descendet ad inferos: nam qui abscesserit ab ea, salvabitur, nisi aliunde sit reus. Verumtamen versus iste non est de textu.
Footnotes
-
1 Tim. iii, 15. ↩
-
1 Tim. iii, 15. ↩
-
1 Tim. iii, 15. ↩
-
Apoc. 1, 4; n, 11. ↩
-
Matth. 16, 18. ↩
-
Joann. 11, 19. ↩
-
Act. 1, 1. ↩
-
Hebr. 11, 6. ↩
-
Galat. ii, 9. ↩
-
Galat. ii, 9. ↩
-
Ephes. v, 2. ↩
-
Apoc. i, 4; ii, iii. ↩
-
Apoc. xi, 2. ↩
-
Hebr. xii, 22. ↩
-
Is. xxvi, 1. ↩
-
1 Joann. ii, 19. ↩
-
Ps. xviii, 8. ↩
-
Ps. cxviii, 130. ↩
-
Luc. x, 21. ↩
-
Luc. xix, 10. ↩
-
Joann. iv, 34. ↩
-
Zach. ix, 17. ↩
-
Joann. vi, 56. ↩
-
Ibid. vi, 56. ↩
-
Ps. lxxxvi, 3. ↩
-
Is. liii, 7. ↩
-
Matth. xxvi, 27. ↩
-
Luc. xxii, 8. ↩
-
Ibid. 29, 30. ↩
-
1 Petr. iv, 7. ↩
-
1 Petr. v, 8, 9. ↩
-
Prov. iii, 11. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
Joann. ix, 34. ↩
-
Joann. III, 18. ↩
-
Joann. V, 10. ↩
Chapter 11 of 35